|
In jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de
caelo. Potest per haec tria idem significari, ut illa vox dicatur
jussus quantum ad virtutem, quia ei corpora mortuorum obedient; vox
Archangeli, idest Christi, qui est princeps Angelorum, quantum ad
dignitatem proferentis; tuba quantum ad evidentiam. Vel jussus
refertur ad causam principalem, scilicet divinam virtutem, cui
obediunt omnia; vox Archangeli ad ministerium Angelorum; sed tuba ad
operationem hominis Christi; haec enim tria in resurrectione
operabuntur. Unde rationabiliter putari potest, peccata hic per
poenitentiam tecta et deleta, illic etiam tegi aliis. Sustinendo
Magistrum potest dici, quod peccata justorum non venient in notitiam
ut peccata, sed ut dimissa; sic enim considerationi cujuslibet
occurrent. Unde ex hoc non sequitur confusio, sed gloria. Dicuntur
autem tegi, inquantum Deus ea non videt ad puniendum, sicut exponit
Glossa super illud Psal. 31: beati quorum remissae sunt
iniquitates et cetera. Contra vero scribens ad Marcellam Hieronymus
testari videtur. Quidam dicunt quod Hieronymus non dixit hoc
asserendo, sed opinionem cujusdam Graeci recitando.
|
|