|
Postquam determinavit Magister de conditionibus resurrectionis, hic
determinat de conditionibus resurgentium; et dividitur in partes duas:
in prima parte determinat de conditionibus resurgentium qui ad
perfectionem humanae naturae pervenerunt; in secunda de conditionibus
illorum qui in praesenti vita praedicta perfectione caruerunt, scilicet
de abortivis fetibus, ibi: illud etiam investigare oportet et cetera.
Prima in duas: in prima determinat conditiones resurgentium beatorum;
in secunda conditiones malorum, ibi: de reprobis autem quaeri solet et
cetera. Prima in tres: in prima determinat resurgentium aetatem, et
staturam; in secunda corporum integritatem, ibi: non enim perit Deo
terrena materies; in tertia eorum gloriam, ibi: hoc autem in
corporibus sanctorum intelligendum est. De reprobis autem quaeri
solet, an cum deformitatibus hic habitis resurgant. Hic determinat
conditiones reproborum: et primo quantum ad reprobationem naturae;
secundo quantum ad passionem poenae, ibi: si vero quaeritur de
corporibus malorum quomodo in igne ardeant et non consumantur,
Augustinus variis exemplis astruit. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit quomodo corpora reproborum poterunt poenam pati; secundo
ostendit idem de spiritibus damnatorum, ibi: quaeri etiam solet, an
Daemones corporali igne ardeant. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit quomodo spiritus Daemonum sunt passibiles ab igne corporali;
secundo ostendit idem de spiritibus damnatorum, ibi: cum autem constet
animas igne materiali in corporibus cruciandas, quaeri solet et
cetera. Hic est triplex quaestio circa conditionem resurgentium.
Prima de his quae communiter ad bonos et malos pertinent. Secunda de
his quae pertinent tantum ad bonos. Tertia de his quae spectant tantum
ad malos. Circa primum quaeruntur tria: 1 de identitate
resurgentium; 2 de integritate corporum; 3 de qualitate ipsorum.
|
|