|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non idem corpus anima
resumat in resurrectione. 1 Corinth. 15, 37: non corpus quod
futurum est seminas, sed nudum granum. Sed apostolus ibi comparat
mortem seminationi, et resurrectionem pullulationi. Ergo non idem
corpus quod per mortem deponitur, in resurrectione resumitur.
2. Praeterea, cuilibet formae aptatur materia secundum suam
conditionem, et similiter cuilibet agenti instrumentum. Sed corpus
comparatur ad animam sicut materia ad formam, et instrumentum ad
agentem. Cum ergo anima in resurrectione non sit ejusdem conditionis
sicut modo est; quia vel transferetur totaliter in caelestem vitam,
cui inhaesit vivens in mundo; vel deprimetur in brutalem, si
brutaliter vixit in hoc mundo: videtur quod non resumet idem corpus,
sed vel caeleste, vel brutale.
3. Praeterea, corpus humanum usque ad elementa post mortem
resolvitur, ut supra dictum est. Sed illae partes elementorum in quas
corpus humanum resolutum est, non conveniunt cum corpore humano quod in
ea resolutum est, nisi in materia prima, quomodo quaelibet aliae
elementorum partes cum praedicto corpore conveniunt. Si autem ex aliis
partibus elementorum corpus formaretur, non diceretur idem numero.
Ergo nec si ex illis partibus reparetur, corpus erit numero idem.
4. Praeterea, impossibile est esse idem numero cujus partes
essentiales sunt aliae numero. Sed forma mixti, quae est pars
essentialis corporis humani, sicut forma ejus, non poterit eadem
resumi. Ergo corpus non erit idem numero. Probatio mediae. Illud
enim quod penitus cedit in non ens, non potest idem numero resumi;
quod patet ex hoc, quia non potest esse idem numero cujus est esse
diversum. Sed esse interruptum, quod est actus entis, est diversum,
sicut quilibet alius actus interruptus. Sed forma mixtionis penitus
cedit in non ens per mortem, cum sit forma corporalis, et similiter
qualitates contrariae ex quibus fit mixtio. Ergo forma mixtionis non
redit eadem numero.
1. Sed contra est quod dicit Job 19, 26: in carne mea videbo
Deum salvatorem meum. Loquitur autem de visione post resurrectionem:
quod patet ex hoc quod praecedit: in novissimo die de terra
resurrecturus sum. Ergo idem numero corpus resurget.
2. Praeterea, sicut Damascenus dicit in 4 Lib., resurrectio est
ejus qui cecidit secunda surrectio. Sed hoc corpus quod nunc gerimus,
per mortem cecidit. Ergo idem numero resurget.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non sit idem numero homo qui resurget.
Sicut enim dicit philosophus, 2 de generatione, quaecumque habent
speciem corruptibilem motam, non reiteratur eadem numero. Sed talis
est substantia hominis secundum praesentem statum. Ergo post
mutationem mortis non potest reiterari idem numero.
2. Praeterea, ubi est alia et alia humanitas, non est idem homo
numero; unde Socrates et Plato sunt duo homines, et non unus homo,
quia alia est humanitas utriusque. Sed alia est humanitas hominis
resurgentis ab ea quam nunc habet. Ergo non est idem homo numero.
Media potest probari dupliciter. Primo, quia humanitas quae est
forma totius, non est forma et substantia sicut anima, sed est forma
tantum: hujusmodi autem formae penitus cedunt in non ens; et sic non
possunt reiterari. Secundo, quia humanitas resultat ex conjunctione
partium; sed non potest eadem numero conjunctio resumi quae prius
fuit, quia iteratio identitati opponitur. Iteratio enim numerum
importat, identitas autem unitatem, quae se non compatiuntur. In
resurrectione autem conjunctio iteratur. Ergo non est eadem
conjunctio; et sic nec eadem humanitas, nec idem homo.
3. Praeterea, unus homo non est, si est plura animalia. Ergo si
non est idem animal, non est unus numero homo. Sed ubi non est idem
sensus, non est idem animal: quia animal definitur per sensum primum,
scilicet tactum, ut patet 2 de anima. Sensus autem cum non maneant
in anima separata, ut quidam dicunt, non possunt iidem numero resumi.
Ergo in resurrectione non erit homo resurgens idem animal in numero;
et sic nec idem homo.
4. Praeterea, materia statuae principalior est in statua quam
materia hominis in homine: quia artificialia tota sunt in genere
substantiae ex materia, sed naturalia ex forma, ut patet per
philosophum in 2 Physic., et Commentator idem dicit in 2 de
anima. Sed si statua ex eodem aere reficiatur, non est eadem numero.
Ergo multo minus, si homo ex eisdem pulveribus reficiatur, non erit
idem homo numero.
1. Sed contra est quod dicitur Job 19, 27: quem visurus sum
ego ipse (...) et non alius; et loquitur de visione post
resurrectionem, ut supra dictum est. Ergo idem numero homo resurget.
2. Praeterea, Augustinus dicit, 8 Lib. de Trinit., quod
resurgere nihil aliud est quam reviviscere. Nisi autem idem homo
numero rediret ad vitam qui mortuus est, non diceretur reviviscere.
Ergo non resurgeret; quod est contra fidem.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod oporteat pulveres humani corporis ad
eamdem partem corporis quae in eis dissoluta est, per resurrectionem
redire. Quia secundum philosophum in 2 de anima, sicut se habet tota
anima ad totum corpus, ita pars animae ad partem corporis, ut visus ad
pupillam. Sed oportet quod post resurrectionem corpus resumatur ab
anima eadem. Ergo oportet quod etiam partes corporis resumantur ad
eadem membra, in quibus eisdem partibus animae perficiantur.
2. Praeterea, diversitas materiae facit diversitatem in numero.
Sed si pulveres non redeant ad easdem partes, singulae partes non
reficientur ex eadem materia ex qua prius constabant. Ergo non erunt
eaedem numero. Sed si partes sunt diversae, et totum erit diversum:
quia partes comparantur ad totum sicut materia ad formam, ut patet 2
Physic. Ergo non erit idem numero homo; quod est contra veritatem
resurrectionis.
3. Praeterea, resurrectio ad hoc ordinatur quod homo operum suorum
mercedem accipiat. Sed diversis operibus meritoriis vel demeritoriis
diversae partes corporis deserviunt. Ergo oportet quod in
resurrectione quaelibet pars ad suum statum redeat, ut pro suo modo
praemietur.
1. Sed contra, artificialia magis dependent ex sua materia quam
naturalia. Sed in artificialibus ad hoc quod idem artificiatum ex
eadem materia reparetur, non oportet quod partes reducantur ad eumdem
situm. Ergo nec in homine oportet.
2. Praeterea, variatio accidentis non facit diversitatem in numero.
Sed situs partium est accidens quoddam. Ergo diversitas ejus in
homine non facit diversitatem in numero.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circa hanc quaestionem
et philosophi erraverunt, et quidam moderni haeretici errant. Quidam
enim philosophi posuerunt, animas a corpore separatas iterato
corporibus conjungi. Sed errabant in hoc quantum ad duo. Primo
quantum ad modum conjunctionis: quia quidam ponebant animam separatam
corpori iterum conjungi naturaliter per viam generationis. Secundo
quantum ad corpus cui conjungebatur quia: ponebant quod secunda
conjunctio non erat ad idem corpus quod per mortem depositum fuit, sed
ad aliud: quandoque quidem idem specie, quandoque autem diversum; ad
diversum quidem quando anima in corpore existens praeter rationis
ordinem vitam duxerat bestialem, unde transibat post mortem de corpore
hominis in corpus alterius animalis, cujus moribus vivendo se
conformavit; sicut in corpus canis propter luxuriam, et in corpus
leonis propter rapinam et violentiam, et sic de aliis; sed in corpus
ejusdem speciei, quando anima bene in corpore vivens, post mortem
aliqua felicitate perfuncta, post aliqua saecula incipiebat ad corpus
velle redire; et sic iterum corpori conjungebatur humano. Sed haec
opinio ex duabus falsis radicibus venit: quarum prima est, quia anima
non conjungitur corpori essentialiter sicut forma materiae, sed solum
accidentaliter, sicut motor mobili, aut homo vestimento; et ideo
ponere poterant quod anima praeexistebat antequam corpori generato
infunderetur in generatione naturali; et iterum quod diversis
corporibus uniretur. Secunda est, quia ponebant intellectum non
differre a sensu nisi accidentaliter, ut scilicet homo diceretur
intellectum habere prae aliis animalibus, quia in eo propter optimam
corporis complexionem vis sensitiva amplius viget; unde poterant ponere
quod anima hominis in corpus animalis bruti transiret, praecipue facta
immutatione animae humanae ad effectus brutales. Sed praedictae duae
radices destruuntur a philosopho, in Lib. de anima; quibus
destructis, patet falsitas praedictae positionis. Et simili modo
destruuntur errores quorumdam haereticorum: quorum quidam in praedictas
positiones inciderunt; quidam autem posuerunt animam iterato conjungi
corporibus caelestibus, vel etiam corporibus in modum venti
subtilibus, ut Gregorius de quodam Constantinopolitano episcopo
narrat, exponens illud verbum Job 19, 26: in carne mea videbo
Deum salvatorem meum. Et praedicti errores haereticorum destrui
possunt ex hoc quod veritati resurrectionis praejudicant, quam sacra
Scriptura profitetur. Non enim resurrectio dici potest, nisi anima
ad idem corpus redeat: quia resurrectio est iterata surrectio; ejusdem
autem est surgere et cadere; unde resurrectio magis respicit corpus
quod post mortem cadit, quam animam quae post mortem vivit; et ita,
si non est idem corpus quod anima resumit, non dicetur resurrectio,
sed magis novi corporis assumptio.
Ad primum ergo dicendum, quod similitudo non currit per omnia, sed
quantum ad aliquid. In seminatione enim grani granum seminatum et
natum non est idem numero, nec eodem modo se habens, cum primo
seminatum fuerit absque folliculis cum quibus nascitur. Corpus autem
resurgens erit idem, sed alio modo se habens: quia fuit mortale, et
surget in immortalitate.
Ad secundum dicendum, quod differentia quae est inter animam
resurgentis et animam in hoc mundo viventis, non est secundum aliquod
essentiale, sed secundum gloriam et miseriam; quae differentiam
accidentalem faciunt; unde non oportet quod aliud corpus numero
resurgat, sed alio modo se habens, ut respondeat proportionabiliter
differentia corporum differentiae animarum.
Ad tertium dicendum, quod illud quod intelligitur in materia ante
formam, remanet in materia post corruptionem: quia remoto posteriori,
remanere adhuc potest prius. Oportet autem, ut Commentator dicit in
1 Physic., et in Lib. de substantia orbis, in materia
generabilium et corruptibilium ante formam substantialem intelligere
dimensiones non terminatas, secundum quas attendatur divisio materiae,
ut diversas formas in diversis partibus recipere possit; unde et post
separationem formae substantialis a materia adhuc dimensiones illae
manent eadem; et sic materia sub illis dimensionibus existens,
quamcumque formam accipiat, habet majorem identitatem ad illud quod ex
ea generatum fuerat, quam aliqua pars alia materiae sub quacumque forma
existens; et sic eadem materia ad corpus humanum reparandum reducetur
quae prius ejus materia fuit.
Ad quartum dicendum, quod sicut qualitas simplex non est forma
substantialis elementi, sed accidens proprium ejus, et dispositio per
quam materia efficitur propria tali formae; ita forma mixtionis, quae
est forma resultans ex qualitatibus simplicibus ad medium venientibus,
non est substantialis forma corporis mixti, sed est accidens proprium,
et dispositio per quam materia fit necessaria ad formam. Corpus autem
humanum praeter hanc formam mixtionis non habet aliam formam
substantialem nisi animam rationalem: quia si haberet aliam formam
substantialem priorem illa, daret ei esse substantiale, et sic per eam
constitueretur in genere substantiae; unde anima jam adveniret corpori
constituto in genere substantiae; et sic comparatio animae ad corpus
esset sicut comparatio formarum artificialium ad suas materias quantum
ad hoc quod constituuntur in genere substantiae per suam materiam; unde
conjunctio animae ad corpus esset accidentalis: quod est error
antiquorum philosophorum in libris de anima reprobatus. Sequeretur
etiam quod corpus humanum et singulae partes ejus non aequivoce
retinerent priora nomina; quod est contra philosophum in 2 de anima.
Unde cum anima rationalis remanet, nulla forma corporis humani
substantialis cedit penitus in non ens. Formarum autem accidentalium
variatio non facit diversitatem in numero. Unde idem numero resurget,
cum materia eadem numero resumatur, ut in praecedenti solutione dictum
est.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod necessitas ponendi
resurrectionem est ex hoc ut homo finem ultimum propter quem homo factus
est, consequatur: quod in hac vita fieri non potest, nec in vita
animae separatae, ut supra dictum est: alias vane esset homo
constitutus, si ad finem ad quem factus est, pervenire non posset.
Et quia oportet quod illud idem numero ad finem perveniat quod propter
finem est factum, ne in vanum factum esse videatur; oportet quod idem
numero homo resurgat; et hoc quidem fit cum eadem anima eidem numero
corpori conjungitur, ut ex dictis patet: alias enim non esset
resurrectio, proprie loquendo, nisi idem homo repararetur. Unde
ponere quod non sit idem numero qui resurget, est haereticum, derogans
veritati Scripturae, quae resurrectionem praedicat.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus loquitur de iteratione quae
fit per motum vel mutationem naturalem. Ostendit enim differentiam
circulationis quae est in generatione et corruptione, ad circulationem
quae est in motu caeli: quia caelum per motum localem redit idem numero
ad principium motus, quia habet substantiam incorruptibilem motam; sed
generabilia et corruptibilia per generationem redeunt ad idem specie,
non ad idem numero: quia ex homine generatur semen, ex quo sanguis;
et sic deinceps, quousque perveniatur ad hominem, non ad eumdem
numero, sed specie; et ex igne generatur aer, ex quo aqua; ex aqua
terra, ex terra ignis, non idem numero, sed specie. Unde patet quod
ratio inducta secundum philosophi intentionem non est ad propositum.
Vel dicendum, quod aliorum generabilium et corruptibilium forma non
est per se subsistens, ut post compositi corruptionem manere valeat,
sicut est de anima rationali, quae esse, quod sibi in corpore
acquiritur, etiam post corpus retinet, et in participationem illius
esse corpus per resurrectionem adducitur, cum non sit aliud esse
corporis et aliud animae in corpore; alias esset conjunctio animae et
corporis accidentalis; et sic nulla interruptio facta est in esse
substantiali hominis, ut non possit idem numero redire propter
interruptionem essendi, sicut accidit in aliis rebus corruptis, quarum
esse omnino interrumpitur, forma non remanente, materia autem sub alio
esse remanente. Sed tamen nec etiam homo per generationem naturalem
reiteratur idem numero: quia corpus generati hominis non fit ex tota
materia generantis; unde est corpus diversum in numero, et per
consequens anima, et totus homo.
Ad secundum dicendum, quod de humanitate et de qualibet forma totius
est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod idem secundum rem est
forma totius et forma partis: forma partis secundum quod perficit
materiam; forma autem totius secundum quod ex ea tota ratio speciei
consequitur; et secundum hanc opinionem, humanitas secundum rem non
est aliud quam anima rationalis; et sic, cum anima rationalis eadem
numero resumatur, eadem numero erit humanitas, et etiam post mortem
manet, quamvis non sub ratione humanitatis, quia ex ea compositum
rationem speciei non consequitur. Alia opinio est Avicennae, quae
verior videtur, quia forma totius non est forma partis tantum, nec
forma aliqua alia praeter formam partis, sed est totum resultans ex
compositione formae et materiae, comprehendens in se utrumque; et haec
forma totius, essentia vel quidditas dicitur. Quia ergo in
resurrectione idem numero corpus erit, et eadem numero anima
rationalis, erit de necessitate eadem humanitas. Prima autem ratio
probans diversitatem humanitatis futuram, procedebat ac si humanitas
esset quaedam alia forma superveniens formae et materiae; quod falsum
est. Secunda autem ratio etiam non potest identitatem humanitatis
impedire: quia conjunctio significat actionem vel passionem: quae
quamvis sit diversa, non potest impedire identitatem humanitatis: quia
actio et passio, ex quibus erat humanitas, non sunt de essentia
humanitatis; unde eorum diversitas non inducit diversitatem
humanitatis. Constat enim quod generatio et resurrectio non sunt idem
motus numero, nec tamen propter hoc impeditur identitas resurgentis.
Similiter etiam nec impeditur identitas humanitatis, si accipiatur
conjunctio pro ipsa relatione: quia relatio illa non est de essentia
humanitatis, sed concomitatur eam, eo quod humanitas non est de illis
formis quae sunt compositio et ordo, ut dicitur 2 Physic., sicut
sunt formae artificiatorum; unde existente alia compositione numero,
non est eadem numero forma domus.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa optime concludit contra illos qui
ponebant animam sensibilem et rationalem divisas in homine esse: quia
secundum hoc anima sensitiva in homine non esset incorruptibilis, sicut
nec in aliis animalibus. Unde in resurrectione non erit eadem anima
sensibilis, et per consequens nec idem animal, nec idem homo. Si
autem ponamus quod eadem anima secundum substantiam in homine sit
rationalis et sensibilis, nullas in hoc angustias patiemur: quia
animal definitur per sensum, qui est anima sensitiva, sicut per formam
essentialem: per sensum autem, qui est potentia sensitiva,
cognoscitur ejus definitio, sicut per formam accidentalem, quae
maximam partem confert ad cognoscendum quod quid est, ut in 1 de anima
dicitur. Post mortem ergo manet anima sensibilis sicut anima
rationalis secundum substantiam: sed potentiae sensitivae, secundum
quosdam, non manent: quae quidem potentiae cum sint accidentales
proprietates, earum varietas identitatem animalis totius auferre non
potest, nec etiam partium animalis: non enim dicuntur potentiae
perfectiones vel actus organorum, nisi sint principia agendi, ut calor
in igne.
Ad quartum dicendum, quod statua dupliciter considerari potest; vel
secundum quod est substantia quaedam, vel secundum quod est artificiale
quoddam. Et quia in genere substantiae ponitur ratione suae materiae;
ideo si consideretur secundum quod est substantia quaedam, est eadem
numero statua quae ex eadem materia reparatur. Sed in genere
artificialium ponitur secundum quod est forma, quae accidens quoddam
est, et transit, statua destructa; et sic non redit idem numero, nec
statua idem numero esse potest. Sed forma hominis, scilicet anima,
manet post dissolutionem corporis; et ideo non est similis ratio.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in hac quaestione differt
considerare quid fieri possit sine identitatis praejudicio, et quid
fiet, ut congruentia servetur. Quantum ergo ad primum, sciendum,
quod in homine possunt accipi diversae partes totius dupliciter. Uno
modo diversae partes homogenei, sicut diversae partes carnis, vel
diversae partes ossis; alio modo diversae partes diversarum specierum
totius heterogenei. Si ergo dicatur quod pars materiae redibit ad
aliam partem speciei ejusdem, hoc non facit nisi varietatem in situ
partium: situs autem partium variatus non variat speciem in totis
homogeneis; et sic si materia unius partis redeat ad aliam, nullum
praejudicium generabitur identitati totius; et ita etiam est in exemplo
quod ponitur in littera: quia statua non redit eadem numero secundum
formam, sed secundum materiam, secundum quam est substantia quaedam.
Sic autem statua est homogenea, quamvis non secundum formam
artificialem. Si autem dicatur quod materia unius partis redit ad
aliam partem alterius speciei; sic de necessitate variatur non solum
situs partium, sed etiam identitas ipsarum; ita tamen si tota
materia, aut aliquid quod erat de veritate humanae naturae in una, in
aliam transferatur; non autem si aliquod quod erat in una parte
superfluum, transferatur in aliam. Ablata autem identitate partium,
aufertur identitas totius, si loquimur de partibus essentialibus; non
autem si loquimur de partibus accidentalibus, sicut sunt capilli et
ungues, de quibus videtur loqui Augustinus. Et sic patet qualiter
translatio materiae de parte in partem tollit identitatem totius, et
qualiter non. Sed loquendo secundum congruentiam, magis probabile est
quod etiam situs partium idem servabitur in resurrectione, praecipue
quantum ad partes essentiales et organicas, quamvis forte non quantum
ad partes accidentales, sicut sunt ungues et capilli.
Ad primum ergo dicendum, quod objectio illa procedit de partibus
organicis, et non de partibus similaribus.
Ad secundum dicendum, quod diversus situs partium materiae non facit
diversitatem in numero, quamvis eam faciat diversitas materiae.
Ad tertium dicendum, quod operatio non est, proprie loquendo,
partis, sed totius; unde praemium non debetur parti, sed toti.
|
|