|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnia membra
corporis humani resurgent. Remoto enim fine, frustra reparatur illud
quod est ad finem. Finis autem cujuslibet membri est ejus actus. Cum
ergo nihil sit frustra in operibus divinis, et quorumdam membrorum usus
post resurrectionem non competat, praecipue genitalium, quia tunc nec
nubent nec nubentur; videtur quod non omnia membra resurgent.
2. Praeterea, intestina, membra quaedam sunt. Sed non resurgent:
plena enim resurgere non possunt, quia immunditias continent: nec
vacua, quia nihil est vacuum in natura. Ergo non omnia membra
resurgent.
3. Praeterea, ad hoc corpus resurget, ut praemietur de opere quod
anima per ipsum gessit. Sed membrum propter furtum amputatum furi,
qui postea poenitentiam agit et salvatur, non potest in resurrectione
remunerari neque de bono, quia ad hoc non cooperatum est, neque de
malo, quia poena membri in poenam hominis redundaret. Ergo non omnia
membra resurgent cum homine.
1. Sed contra, magis pertinent ad veritatem humanae naturae alia
membra quam capilli et ungues. Sed capilli et ungues restituentur
homini in resurrectione, ut dicitur in littera. Ergo multo fortius
alia membra.
2. Praeterea, Dei perfecta sunt opera. Sed resurrectio opere
divino fiet. Ergo homo reparabitur perfectus in omnibus membris.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod capilli et ungues in homine non
resurgent. Sicut enim capilli et ungues ex superfluitatibus cibi
generantur; ita urina, sudor, et aliae hujusmodi faeces. Sed haec
non resurgent cum corpore. Ergo nec capilli et ungues.
2. Praeterea, inter alias superfluitates quae ex cibo generantur,
maxime accedit ad naturae humanae veritatem semen, quod est superfluum
quo indigetur. Sed semen non resurget in corpore hominis. Ergo multo
minus capilli et ungues resurgent.
3. Praeterea, nihil est perfectum anima rationali quod non sit
perfectum anima sensibili. Sed capilli et ungues non sunt perfecti
anima sensibili, quia eis non sentimus, ut dicitur in 1 de anima.
Ergo, cum non resurgat corpus humanum nisi propter hoc quod est
perfectum ab anima rationali, videtur quod capilli et ungues non
resurgent.
1. Sed contra est quod dicitur Luc. 21, 18: capillus de
capite vestro non peribit.
2. Praeterea, capilli et ungues sunt dati in ornatum homini. Sed
corpora hominum, praecipue electorum, debent resurgere cum omni
ornatu. Ergo debent resurgere cum capillis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod humores in corpore non resurgent. Quia
1 Corinth. 15, 50, dicitur: caro et sanguis regnum Dei non
possidebunt. Sed sanguis est principalior humor. Ergo non resurgent
in beatis, qui regnum Dei possidebunt, et multo minus in aliis.
2. Praeterea, humores sunt ad restaurationem deperditi. Sed post
resurrectionem nulla deperditio fiet. Ergo corpus non resurget cum
humoribus.
3. Praeterea illud quod est in via generationis in corpore humano,
nondum est ab anima rationali perfectum. Sed humores adhuc sunt in via
generationis, quia sunt in potentia caro et os. Ergo nondum sunt
perfecti anima rationali. Sed corpus humanum non habet ordinem ad
resurrectionem nisi secundum quod est anima rationali perfectum. Ergo
humores in eo non resurgent.
1. Sed contra, quod est de constitutione corporis humani, resurget
in eo. Sed humores sunt hujusmodi; quod patet per Augustinum, qui
dicit quod corpus constat ex membris officialibus, officialia ex
similibus, similia ex humoribus. Ergo humores resurgent in corpore.
2. Praeterea, resurrectio nostra erit conformis resurrectioni
Christi. Sed in Christo resurrexit sanguis; alias nunc vinum non
transubstantiaretur in sanguinem ejus in sacramento altaris. Ergo et
in nobis resurget sanguis; et eadem ratione alii humores.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod non totum quod fuit in corpore de
veritate naturae humanae, resurgat in ipso. Quia cibus convertitur in
veritatem humanae naturae. Sed aliquando caro bovis sumitur in cibum.
Si ergo resurget quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget
etiam caro bovis; quod videtur inconveniens.
2. Praeterea, costa Adae fuit de veritate humanae naturae, sicut
et costa nostra in nobis. Sed costa Adae non resurget in eo, sed in
Eva; alias Eva non resurgeret, quia de costa illa formata est.
Ergo non resurget in homine quidquid fuit de veritate humanae naturae
in ipso.
3. Praeterea, non potest esse quod idem in diversis hominibus
resurgat. Sed potest esse quod aliquid fuerit de veritate humanae
naturae in diversis hominibus, sicut si aliquis carnibus humanis
vescatur, quae in substantiam ejus transeant. Ergo non resurget in
aliquo quidquid fuit de veritate humanae naturae in ipso.
4. Si dicatur, quod non quidquid est in carnibus comestis, est de
veritate humanae naturae; et ita aliquid eorum potest resurgere in
primo, et aliquid in secundo; contra. De veritate humanae naturae
maxime videtur esse illud quod a parentibus trahitur. Sed si aliquis
non comedens nisi carnes humanas filium generet, oportet quod illud
quod filius a parente trahit, fuerit de carnibus aliorum hominum quas
pater suus comedit; quia semen est de superfluo alimenti, ut
philosophus probat in Lib. de animalibus. Ergo illud quod est de
veritate humanae naturae in puero isto, etiam fuit de veritate humanae
naturae in aliis hominibus, quorum pater carnes comedit.
5. Si dicatur, quod illud quod erat de veritate humanae naturae in
carnibus hominum comestorum, non transit in semen, sed illud quod erat
ibi de veritate humanae naturae non existens; contra. Ponatur quod
aliquis cibetur solum embryis, in quibus videtur nihil esse quod non
sit de veritate naturae: quia totum quod est in eis, trahitur a
parentibus. Si ergo superfluitas cibi convertitur in semen, oportet
quod illud quod fuit de veritate humanae naturae in embryis, qui etiam
ad resurrectionem pertinent, postquam animam rationalem perceperunt,
sit etiam de veritate humanae naturae in puero qui ex tali semine
generatur; et sic, cum non possit idem resurgere in duobus, non
poterit in quolibet resurgere quidquid fuit de veritate humanae naturae
in ipso.
1. Sed contra: quidquid fuit in homine de veritate humanae naturae,
fuit perfectum anima rationali. Sed ex hoc habet corpus humanum
ordinem ad resurrectionem, quia fuit anima rationali perfectum. Ergo
quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget in unoquoque.
2. Praeterea, si a corpore hominis subtrahatur aliquid quod est de
veritate humanae naturae, in ipso non erit corpus hominis perfectum.
Sed omnis imperfectio tolletur in resurrectione, praecipue ab
electis, quibus promissum est, Lucae 21, quod capillus capitis
eorum non peribit. Ergo quidquid fuit de veritate naturae humanae,
resurget in homine.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod quidquid fuit materialiter in membris
hominis, totum resurget. Minus enim videntur pertinere ad
resurrectionem capilli quam alia membra. Sed quidquid fuit in
capillis, totum resurget, etsi non in capillis, saltem in aliis
partibus corporis, ut Augustinus dicit in littera. Ergo multo
fortius quidquid fuit in aliis membris materialiter, totum resurget.
2. Praeterea, sicut partes carnis secundum speciem perficiuntur ab
anima rationali, ita partes secundum materiam. Sed corpus humanum
habet ordinem ad resurrectionem ex hoc quod fuit anima rationali
perfectum. Ergo non solum partes secundum speciem, sed omnes partes
secundum materiam resurgent.
3. Praeterea, ex parte illa accidit corpori totalitas ex qua parte
accidit ei divisio in partes. Sed divisio in partes accidit corpori ex
parte materiae, cujus dispositio est quantitas secundum quam
dividitur. Ergo et totalitas corporis attenditur secundum partes
materiae. Si ergo non omnes partes materiae resurgent, non totum
corpus resurget; quod est inconveniens.
1. Sed contra, partes secundum materiam non manent in corpore, sed
fluunt et refluunt, ut patet per illud quod dicitur in 1 de
generatione. Si ergo omnes partes secundum materiam resurgent, vel
erit corpus resurgentis densissimum, vel erit immoderatae quantitatis.
2. Praeterea, quidquid est de veritate humanae naturae in uno
homine, totum potest esse pars materiae in alio homine qui ejus
carnibus vescitur. Si ergo omnes partes secundum materiam resurgent in
aliquo, sequitur quod resurget in uno id quod est de veritate humanae
naturae in alio; quod est inconveniens.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dicitur in 2
de anima, anima habet se ad corpus non solum in habitudine formae et
finis, sed etiam in habitudine causae efficientis; est enim comparatio
animae ad corpus sicut est comparatio artis ad artificiatum, ut dicit
philosophus. Quidquid autem explicite in artificiato ostenditur, hoc
totum implicite et originaliter in ipsa arte continetur; et similiter
etiam quidquid in partibus corporis apparet, totum originaliter, et
quodammodo implicite, in anima continetur. Sicut ergo artis opus non
esset perfectum si artificiato aliquid deesset eorum quae ars continet;
ita nec homo posset esse perfectus, nisi totum quod in anima implicite
continetur, exterius in corpore explicetur; nec etiam corpus ad plenum
proportionaliter responderet animae. Cum ergo oporteat in
resurrectione corpus hominis esse animae totaliter correspondens, quia
non resurgit nisi secundum ordinem quem habet ad animam rationalem;
oporteat etiam hominem perfectum resurgere, utpote quod ad ultimam
perfectionem consequendam reparatur; oportet quod omnia membra quae
nunc sunt in corpore, in resurrectione hominis reparentur.
Ad primum ergo dicendum, quod membra dupliciter possunt considerari in
comparatione ad animam; vel secundum habitudinem materiae ad formam,
vel secundum habitudinem instrumenti ad agentem. Eadem est enim
comparatio totius corporis ad totam animam, et partium ad partes, ut
dicitur in 2 de anima. Si ergo membrum accipiatur secundum primam
comparationem, finis ejus non est operatio, sed magis perfectum esse
speciei, quod etiam post resurrectionem requiretur. Si autem membrum
accipiatur secundum secundam comparationem, sic finis ejus est
operatio; nec tamen sequitur quod quando deficit operatio, frustra sit
instrumentum; quia instrumentum non solum servit ad exequendam
operationem agentis, sed ad ostendendum virtutem ipsius; unde
oportebit ut virtus potentiarum animae instrumentis corporis
demonstretur, etsi nunquam in actum prodeant, ut ex hoc commendetur
Dei sapientia.
Ad secundum dicendum, quod intestina resurgent in corpore, sicut et
alia membra; et plena erunt, non quidem turpibus superfluitatibus,
sed nobilibus humiditatibus.
Ad tertium dicendum, quod actus quibus meremur, non sunt, proprie
loquendo, manus vel pedis, sed hominis totius; sicut et operatio
artis non attribuitur instrumento, sed artifici, ut philosophus
dicit. Quamvis ergo membrum quod ante poenitentiam est mutilatum, non
sit cooperatum homini in statu illo quo gloriam post meretur, tamen
ipse homo meretur ut totum praemietur, qui ex toto quod habet, Deo
servit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod anima habet se ad corpus
animatum sicut ars ad artificiatum, et ad partes ejus sicut ars ad sua
instrumenta; unde et corpus animatum organicum dicitur. Ars autem
utitur instrumentis quibusdam ad operis intenti executionem; et haec
instrumenta sunt de prima intentione artis. Utitur etiam aliis
instrumentis ad conservationem principalium instrumentorum, et haec
sunt de secunda intentione artis; sicut ars militaris utitur gladio ad
bellum, et vagina ad gladii conservationem. Ita etiam in partibus
corporis animati quaedam ordinantur ad operationes animae exequendas,
sicut cor, hepar, manus, et pes; quaedam autem ad conservationem
aliarum partium, sicut folia sunt ad cooperimentum fructuum; ita etiam
capilli et ungues sunt in homine ad custodiam aliarum partium; unde
sunt de secunda perfectione corporis humani, quamvis non de prima.
Ergo quia homo resurget in omni perfectione suae naturae, propter hoc
oportet quod capilli et ungues resurgant in ipso.
Ad primum ergo dicendum, quod illae superfluitates expelluntur a
natura quasi ad nihil utiles, unde non pertinent ad perfectionem
corporis humani; secus autem est de aliis superfluitatibus, quas sibi
natura retinet ad generationem capillorum et unguium, quibus indiget ad
membrorum conservationem.
Ad secundum dicendum, quod semine non indigetur ad perfectionem
individui, sicut capillis, sed solum ad perfectionem speciei.
Ad tertium dicendum, quod capilli et ungues nutriuntur et augentur;
et sic patet quod aliqua operatione participant: quod non posset esse,
nisi essent partes aliquo modo ab anima perfectae; et quia in homine
non est nisi una anima, scilicet anima rationalis, constat quod ab
anima rationali perfectae sunt, quamvis non usque ad hoc quod
operatione sensus participent, sicut nec ossa, de quibus constat quod
resurgent, et sunt de integritate individui.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidquid pertinet ad
integritatem humanae naturae in resurgente, hoc totum in eo resurget
ratione praedicta; unde oportet quod illa humiditas corporis resurgat
in homine quae ad integritatem ejus pertinebat. Est autem in homine
triplex humiditas. Quaedam enim humiditas est in recedendo a
perfectione hujus individui, vel quia est in via corruptionis, et a
natura abjicitur, sicut urina, sudor, sanies, et hujusmodi; vel
quia a natura ordinatur ad conservationem speciei in alio individuo,
sive per actum generantem, sicut semen, vel per actum nutrientem sicut
lac: et nulla talium humiditatum resurget, eo quod non est de
perfectione individui resurgentis. Secunda humiditas est quae nondum
pervenit ad ultimam perfectionem quam natura operatur in individuo, sed
est ad illam ordinata a natura; et haec est duplex. Quia quaedam est
quae habet aliquam formam determinatam, secundum quam continetur inter
partes corporis, sicut sanguis, et alii tres humores, quos natura
ordinavit ad membra, quae ex eis generantur, sed tamen habent aliquas
formas determinatas, sicut et aliae partes corporis; et ideo resurgent
cum aliis partibus. Quaedam vero humiditas est in via transeundi de
forma in formam, scilicet de forma humoris in formam membri; et talis
humiditas non resurget, quia post resurrectionem partes corporis
singulae in suis formis stabilientur, ut una in aliam non transeat; et
ideo non resurget illa humiditas quae est in ipso actu transeundi de
forma in formam. Haec autem humiditas potest in duplici statu accipi:
vel secundum quod est in principio transmutationis; et sic vocatur
ros, illa scilicet humiditas quae est in foraminibus parvarum venarum;
vel secundum quod est in progressu transmutationis, et incipit jam
dealbari, et sic vocatur cambium. In neutro autem statu resurget.
Tertium genus humiditatis est quod jam pervenit ad ultimam perfectionem
quam natura intendit in corpore individui, quae jam est dealbata et
incorporata membris; et haec vocatur gluten; et cum sit de substantia
membrorum, resurget, sicut alia membra resurgunt.
Ad primum ergo dicendum, quod caro et sanguis in verbis illis apostoli
non accipiuntur pro substantia carnis et sanguinis, sed pro operibus
carnis et sanguinis, quae sunt opera peccati, vel opera animalis
vitae. Vel, secundum quod dicit Augustinus, caro et sanguis
accipitur ibi pro corruptione quae nunc dominatur in carne et sanguine,
unde etiam subditur in verbis apostoli: neque corruptio
incorruptionem.
Ad secundum dicendum, quod sicut membra servientia generationi erunt
post resurrectionem ad integritatem humanae naturae, non ad operationem
quae nunc exercetur per membra illa; ita et humores erunt in corpore
non ad restaurationem deperditi, sed ad integritatem humanae naturae
reparandam, et ad virtutis naturalis ostensionem.
Ad tertium dicendum, quod sicut sunt elementa in via generationis
respectu corporum mixtorum, quia sunt eorum materia, non autem ita
quod semper sint in transeundo in corpore mixto; ita etiam humores se
habent ad membra: et propter hoc sicut elementa in partibus universi
habent formas determinatas, ratione quarum sunt in perfectione
universi, sicut corpora mixta; ita et humores sunt de perfectione
corporis humani, sicut et aliae partes, quamvis non perveniant ad
totam perfectionem sicut aliae partes, nec elementa habent ita
perfectas formas sicut mixta. Sicut autem partes omnes universi
perfectionem a Deo consequuntur non aequaliter, sed secundum suum
modum unumquodque; ita etiam humores aliquo modo perficiuntur ab anima
rationali, non tamen eodem modo sicut partes perfectiores.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod unumquodque sicut se habet ad
esse, ita ad veritatem, ut in 2 Metaph. dicitur; quia illa res
vera est quae ita est ut videtur cognitori secundum actum; et propter
hoc Avicenna dicit, quod veritas uniuscujusque rei est proprietas sui
esse quod stabilitum est ei: et secundum hoc aliquid dicitur esse de
veritate humanae naturae, quia proprie pertinet ad esse humanae
naturae; et hoc est quod participat formam humanae naturae; sicut
verum aurum dicitur quod habet veram formam auri, ex qua est proprium
esse auri. Ut ergo videatur quid sit illud quod est de veritate
humanae naturae, sciendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam
enim posuerunt, quod nihil de novo esse incipit de veritate humanae
naturae; sed quidquid ad veritatem humanae naturae pertinet, totum
fuit in ipsa institutione humanae naturae de veritate ejus; et hoc per
seipsum multiplicatur ut ex eo possit semen decidi a generante, ex quo
filius generetur; in quo etiam illa pars decisa multiplicatur; et ad
perfectam quantitatem pervenit per augmentum, et sic deinceps; et ita
multiplicatum est totum genus humanum. Unde secundum hanc opinionem,
quidquid ex alimento generatur, quamvis videatur speciem carnis aut
sanguinis habere, non tamen pertinet ad veritatem humanae naturae.
Alii vero dixerunt, quod aliquid de novo additur ad veritatem humanae
naturae per transmutationem naturalem alimenti in corpus humanum,
considerata veritate humanae naturae in specie, ad cujus conservationem
ordinatur actus generativae virtutis. Si autem veritas humanae naturae
in individuo consideretur, ad cujus conservationem et perfectionem
actus nutritivae virtutis ordinatur; non additur aliquid per alimentum
quod sit primo de veritate humanae naturae hujus individui, sed solum
secundario. Ponunt enim quod veritas humanae naturae primo et
principaliter consistat in humido radicali, quod scilicet est ex semine
generatum ex quo est prima constitutio corporis humani; quod autem
convertitur de alimento in veram carnem et sanguinem, non est
principaliter de veritate humanae naturae illius individui, sed
secundario; sed potest esse principaliter de veritate humanae naturae
alterius individui quod ex semine illius generatur. Semen enim ponunt
esse superfluum alimenti, vel cum admixtione alicujus quod est primo de
veritate humanae naturae in generante, ut quidam dicunt; vel sine
admixtione ejus, ut dicunt alii; et sic quod est humidum nutrimentale
in uno, fit humidum radicale in alio. Tertia opinio est, quod
aliquid de novo incipit esse principaliter de veritate humanae naturae
etiam in isto individuo; quia non est distinctio talis in corpore
humano, ut aliqua pars materialis signata de necessitate per totam
vitam remaneat; sed ad hoc indifferenter se habet quaelibet pars
signata accepta, quod maneat semper quantum ad id quod est speciei in
ea, sed potest fluere et refluere quantum ad id quod est materiae in
ipsa; et sic humidum nutrimentale non distinguitur a radicali ex parte
principii, ut dicatur radicale quod ex semine generatum, nutrimentale
quod generatur ex cibo; sed magis distinguitur ex termino, ut radicale
dicatur quod ad terminum generationis pervenit per actum generativae,
vel etiam nutritivae virtutis; sed nutrimentale, quia nondum pervenit
ad hunc terminum, sed est adhuc in via nutriendi. Et hae tres
opiniones in 2 Lib., dist. 30, qu. 2, art. 1, in corp.,
plenius pertractatae et investigatae sunt; et ideo non debent hic
repeti, nisi quantum ad propositum pertinet. Sciendum est ergo, quod
secundum has opiniones diversimode ad hanc quaestionem oportet
respondere. Prima enim opinio per viam multiplicationis quam ponit,
potest ponere perfectionem veritatis humanae naturae et quantum ad
numerum individuorum, et quantum ad debitam quantitatem uniuscujusque
individui, absque eo quod ex alimento generatum est; quod quidem non
additur nisi ad resistendum consumptioni, quae posset induci per
actionem caloris naturalis; sicut argento apponitur plumbum, ne ex
liquefactione consumatur. Unde cum in resurrectione oporteat naturam
humanam in sua perfectione reparari; nec calor naturalis tunc agat ad
consumptionem humidi naturalis: nulla necessitas erit quod resurgat
aliquid in homine quod ex alimento sit generatum; sed resurget tantum
illud quod fuit de veritate humanae naturae individui, et per
decisionem et multiplicationem ad praedictam perfectionem pervenit in
numero et quantitate. Secunda autem opinio, quia ponit quod eo quod
generatur ex nutrimento, indigetur ad perfectionem quantitatis
individui, et ad multiplicationem quae fit per generationem; necesse
habet ponere aliquid de hoc in quod conversum est alimentum,
resurgere; non tamen totum, sed solum quantum indigetur ad perfectam
reintegrationem naturae humanae in omnibus suis individuis; unde ponit
haec opinio, quod totum illud quod fuit in substantia seminis,
resurget in illo homine qui ex illo semine generatus est, quia hoc est
principaliter de veritate humanae naturae in ipso. De eo autem quod
postea advenit per nutrimentum, tantum resurget in eo, quantum est
necessarium ad perfectionem quantitatis, et non totum; quia hoc non
pertinet aliter ad veritatem humanae naturae nisi quatenus natura
indiget eo ad perfectionem quantitatis. Sed quia hoc humidum
nutrimentale fluit et refluit; hoc ordine reparabitur, quod illud quod
fuit de substantia corporis hominis, totum reparabitur; et de eo quod
secundo et tertio et deinceps advenit, quantum necessarium est ad
quantitatem redintegrandam, duplici ratione. Primo, quia super hoc
quod advenit inductum fuit, ut illud quod primo erat deperditum
reparetur; et ideo non ita principaliter pertinet ad veritatem humanae
naturae sicut praecedens. Secundo, quia adjunctio extranei humidi ad
primum humidum radicale facit quod totum permixtum non ita perfecte
participet veritatem speciei sicut primum participabat, ut ponit
exemplum philosophus in 1 de Gener., de aqua permixta vino, quae
semper vini virtutem debilitat, ita quod in fine ipsum aquosum reddit.
Unde sicut secunda aqua quamvis assumatur in speciem vini, non tamen
ita perfecte speciem vini participat sicut prima quae in vinum
assumebatur; ita quod de alimento secundo in carnem convertitur, non
ita perfecte attingit ad speciem carnis sicut quod primo convertebatur;
et ideo non ita pertinet ad veritatem humanae naturae, nec ad
resurrectionem. Sic ergo patet quod haec opinio ponit resurgere totum
id quod est de veritate humanae naturae principaliter, non autem totum
quod est de veritate humanae naturae secundario. Tertia autem opinio
quantum ad aliquid differt a secunda, et quantum ad aliquid convenit
cum ea. Differt quidem quantum ad hoc quod ponit totum quod est sub
forma carnis et ossis, eadem ratione ad veritatem humanae naturae
pertinere; quia non distinguit aliquid materiale signatum permanens in
homine toto tempore vitae ejus, quod per se pertineat ad veritatem
humanae naturae et primo; et aliquid fluens et refluens, quod
pertineat ad veritatem humanae naturae solum propter quantitatis
perfectionem, non propter primum esse speciei, sicut secunda opinio
dicebat; sed ponit, omnes partes quae non sunt praeter intentionem
naturae aggeneratae, pertinere ad veritatem humanae naturae quantum ad
id quod habent de specie, quia sic manent; non autem quantum ad id
quod habent de materia, quia sic fluunt et refluunt indifferenter; ut
ita etiam intelligamus contingere in partibus hominis unius sicut
contingit in tota multitudine civitatis, quia singuli subtrahuntur a
multitudine per mortem, aliis in locum eorum succedentibus; unde
partes multitudinis fluunt et refluunt materialiter; sed formaliter
manent, quia ad eadem officia et ordines substituuntur alii, a quibus
priores subtrahebantur; unde respublica una numero manere dicitur. Et
similiter etiam dum quibusdam partibus fluentibus aliae reparantur in
eadem figura et in eodem situ, omnes partes fluunt et refluunt secundum
materiam, sed manent secundum speciem; manet nihilominus unus homo
numero. Sed convenit tertia cum secunda opinione, quia ponit quod
partes secundo advenientes non ita perfecte pertingunt ad veritatem
speciei sicut quae primo advenerunt; et ideo idem quod ponit resurgere
in homine secunda opinio, ponit tertia, sed non penitus eadem
ratione. Ponit enim, totum illud quod ex semine generatum est,
resurgere, non quia alia ratione pertineat ad veritatem humanae naturae
quam hoc quod postea advenit, sed quia perfectius virtutem speciei
participat; quem ordinem ponebat secunda opinio in his quae postea
advenerunt ex alimento; in quo etiam haec opinio concordat cum alia,
scilicet secunda.
Ad primum ergo dicendum, quod res naturalis non est id quod est, ex
sua materia, sed ex sua forma; unde quamvis illud materiae quod
quandoque fuit forma carnis bovinae resurgat in homine sub forma carnis
humanae, non sequitur quod resurgat caro bovis, sed caro hominis; ita
enim etiam posset concludi quod resurgeret limus, de quo formatum est
corpus Adae. Tamen prima opinio concedit hanc rationem.
Ad secundum dicendum, quod costa illa non fuit in Adam de perfectione
individui, sed ordinata ad multiplicationem speciei; unde non resurget
in Adam, sed in Eva; sicut et semen non resurget in generante, sed
in generato.
Ad tertium dicendum, quod secundum primam opinionem facile est ad hoc
respondere; quia carnes comestae nunquam sunt de veritate humanae
naturae in comedente; fuerunt autem de veritate humanae naturae in eo
cujus carnes comeduntur; et ita resurgent in primo, et non in
secundo. Sed secundum secundam opinionem et secundum tertiam,
unusquisque resurget in illo in quo magis accessit ad perfectam
participationem virtutis speciei; et si aequaliter in utroque
accesserit, resurget in illo in quo primo fuit; quia in eo primo
habuit ordinem ad resurrectionem ex conjunctione ad animam rationalem
illius hominis; et ideo si in carnibus comestis fuit aliqua
superfluitas quae non pertineret ad veritatem humanae naturae in primo,
resurgere poterit in secundo; alias illud quod pertinebat ad
resurrectionem in primo, resurget in eo, et non in secundo: sed in
secundo loco ejus sumetur vel aliquid de eo quod ex aliis cibis in
carnem secundi conversum est; vel si nullo cibo unquam pastus fuisset
nisi carnibus humanis, divina virtus aliunde suppleret quantum
indigetur ad perfectionem quantitatis, sicut supplet in illis qui ante
perfectam aetatem decedunt. Nec per hoc aliquid praejudicatur
identitati in numero, sicut nec praejudicatur per hoc quod partes
secundum materiam fluunt et refluunt.
Ad quartum dicendum, quod secundum primam opinionem facile est
solvere; quia ponit quod semen est ex superfluo alimenti; unde carnes
comestae non transeunt in semen, ex quo pueri generantur. Sed
secundum alias duas opiniones dicendum est, quod non est possibile quod
totum quod fuit in carnibus comestis, in semen convertatur; quia post
multam depurationem cibi pervenitur ad decoctionem seminis, quod est
superfluitas ultimi cibi. Illud autem quod de carnibus comestis in
semen convertitur, magis pertinet ad veritatem humanae naturae in eo
qui ex semine nascitur, quam in illo ex cujus carnibus semen est
generatum; et ideo, secundum regulam prius datam, hoc quod in semen
conversum est, resurget in eo qui ex semine nascitur; residuum autem
materiae resurget in illo ex cujus carnibus comestis semen est
generatum.
Ad quintum dicendum, quod embrya non pertinent ad resurrectionem ante
animationem per animam rationalem, in quo statu jam multum advenit
supra substantiam seminis de substantia nutrimenti, qua puer in utero
matris nutritur; et ideo si aliquis embryis vescatur, et ex superfluo
illius cibi generetur aliquis, illud quod erit in substantia seminis,
resurget quidem in eo qui ex semine generatur, nisi in illo
contineretur aliquid quod fuisset de substantia seminum in illis ex
quorum carnibus comestis semen generatum est, quia hoc resurgeret in
primo et non in secundo; residuum autem carnium comestarum, quod non
est conversum in semen, constat quod non resurgeret in primo, utrique
divina potentia supplente quod deest. Prima autem opinio hac
objectione non arctatur, cum non ponat semen esse ex superfluo
alimenti; sed aliae multae rationes sunt contra eam, ut in 2 Lib.,
dist. 30, qu. 2, art. 2, patuit.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod illud quod est materialiter in
homine, non habet ordinem ad resurrectionem nisi secundum quod pertinet
ad veritatem humanae naturae, quia secundum hoc habet ordinem ad animam
rationalem. Illud autem totum quod est in homine materialiter,
pertinet quidem ad veritatem humanae naturae quantum ad id quod habet de
specie; sed non totum considerata materiae totalitate; quia tota
materia quae fuit in homine a principio vitae usque ad finem, excederet
quantitatem debitam speciei, ut tertia opinio dicit, quae probabilior
inter ceteras mihi videtur; et ideo totum quod est in homine, resurget
considerata totalitate speciei, quia attenditur secundum quantitatem,
figuram, situm, et ordinem partium; non autem resurget totum
considerata totalitate materiae. Secunda autem opinio et prima non
utuntur hac distinctione; sed distinguunt inter partes, quarum
utraeque habent speciem vel materiam. Conveniunt autem duae hae
opiniones in hoc quod utraque dicit, quod illud quod est ex semine
generatum, totum resurget, etiam totalitate materiae considerata.
Differunt autem in hoc quod de eo quod ex alimento generatur, nihil
resurgere ponit prima opinio; secunda vero aliquid ejus resurgere
ponit, et non totum, ut ex dictis patet.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut quidquid est in aliis partibus
corporis, resurget considerata totalitate speciei, non autem
considerata totalitate materiae; ita etiam est de capillis. In aliis
autem partibus advenit aliquid ex nutrimento quod facit augmentum: et
hoc computatur ut alia pars, considerata totalitate speciei, quia
obtinet alium locum et situm in corpore, et substat aliis partibus
dimensionis: aliquid autem advenit quod non facit augmentum, sed cedit
in restaurationem deperditi in nutriendo, et non computatur ut alia
pars totius secundum speciem considerati, cum non obtineat alium locum
vel situm in corpore, quam pars quae defluxit tenebat; quamvis possit
alia pars computari considerata totalitate materiae: et similiter est
de capillis. Augustinus ergo loquitur de incisionibus capillorum,
quae erant partes facientes augmentum; et ideo oportet quod resurgant;
non tamen in quantitate capillorum, ne sit quantitas immoderata, sed
in aliis partibus, ut necessarium judicabit divina providentia. Vel
loquitur in casu illo quando aliis partibus deficiet: tunc enim eorum
defectus poterit ex superfluitatibus capillorum reparari.
Ad secundum dicendum, quod secundum tertiam opinionem eaedem sunt
partes secundum speciem, et secundum materiam. Non enim illa
distinctione utitur philosophus in 1 de generatione, ad distinguendum
diversas partes, sed ad ostendendum quod eaedem partes possunt
considerari et secundum speciem quantum ad id quod est formae et speciei
in ipsis, et secundum materiam quantum ad id quod subest formae et
speciei. Constat autem quod materia carnis non habet ordinem ad animam
rationalem, nisi inquantum est sub tali forma; et ideo ratione ejus
habet ordinem ad resurrectionem. Sed prima et secunda opinio, quae
ponunt alias esse partes quae sunt secundum speciem, et alias quae sunt
secundum materiam, dicunt quod anima quamvis utrasque partes
perficiat, tamen perficit partes secundum materiam mediantibus partibus
secundum speciem; et ideo non aequaliter habent ordinem ad
resurrectionem.
Ad tertium dicendum, quod in materia generabilium et corruptibilium
dimensiones interminatas oportet intelligere ante receptionem formae
substantialis: et ideo divisio quae est secundum hujusmodi
dimensiones, proprie pertinet ad materiam; sed quantitas completa et
terminata advenit materiae post formam substantialem; unde divisio quae
fit secundum dimensiones terminatas, respicit speciem, praecipue
quando ad resurrectionem speciei pertinet determinatus situs partium,
sicut est in corpore humano.
|
|