|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpora sanctorum post
resurrectionem non erunt impassibilia. Omne enim mortale est
passibile. Sed homo post resurrectionem erit animal rationale
mortale; haec enim est definitio hominis, quae nunquam ab eo
separabitur. Ergo corpus erit passibile.
2. Praeterea, omne quod est in potentia ad formam alterius, est
passibile ab illo; quia secundum hoc aliquid est passivum ab alio, ut
dicitur in 1 de Generat. Sed corpora sanctorum post resurrectionem
erunt in potentia ad aliam formam. Ergo erunt passibilia. Probatio
mediae. Quaecumque communicant in materia, unum eorum est in potentia
ad formam alterius; materia enim secundum quod est sub una forma, non
amittit potentiam ad aliam formam. Sed corpora sanctorum post
resurrectionem communicabunt cum elementis in materia, quia ex eadem
materia reparabuntur ex qua nunc sunt. Ergo erunt in potentia ad aliam
formam; et sic erunt passibilia.
3. Praeterea, contraria nata sunt agere et pati ad invicem, ut in
1 de Generat. dicit philosophus. Sed corpora sanctorum post
resurrectionem erunt ex contrariis composita, sicut et nunc sunt.
Ergo erunt passibilia.
4. Praeterea, in corpore humano resurget sanguis et alii humores,
ut supra dictum est. Sed ex pugna humorum ad invicem generantur
aegritudines et hujusmodi passiones in corpore. Ergo erunt corpora
sanctorum post resurrectionem passibilia.
5. Praeterea, magis repugnat perfectioni defectus in actu quam
defectus in potentia. Sed passibilitas importat solum defectum in
potentia. Cum ergo in corporibus beatorum sint futuri aliqui defectus
in actu, sicut cicatrices vulnerum in martyribus, ut in Christo
fuerunt; videtur quod nihil peribit perfectioni eorum, si corpora illa
passibilia ponantur.
1. Sed contra, omne passibile est corruptibile; quia passio magis
facta abjicit a substantia. Sed corpora sanctorum post resurrectionem
erunt incorruptibilia, ut dicitur 1 Corinth. 15, 42: seminatur
in corruptione, resurget in incorruptione. Ergo erunt impassibilia.
2. Praeterea, fortius non patitur a debiliori. Sed nullum corpus
erit fortius corporibus sanctorum, de quibus dicitur 1 Corinth.
15, 43: seminatur in infirmitate, surget in virtute. Ergo erunt
impassibilia.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod impassibilitas in omnibus erit aequalis.
Quia 1 Corinth., 15, dicit Glossa, quod aequaliter omnes
habent quod pati non possunt. Sed ex hoc erit eis quod non possint
pati, quod habent dotem impassibilitatis. Ergo impassibilitas erit
aequalis in omnibus.
2. Praeterea, negationes non recipiunt magis et minus. Sed
impassibilitas est quaedam negatio vel privatio passibilitatis. Ergo
non potest esse major in uno quam in alio.
3. Praeterea, magis album dicitur quod est nigro impermixtius. Sed
nulli corpori sanctorum admiscebitur aliquid de passibilitate. Ergo
omnia erunt impassibilia aequaliter.
1. Sed contra, merito debet respondere praemium proportionaliter.
Sed sanctorum quidam fuerunt aliis majoris meriti. Ergo cum
impassibilitas sit quoddam praemium, videtur quod in quibusdam sit
major quam in aliis.
2. Praeterea, impassibilitas dividitur contra dotem claritatis.
Sed illa non erit aequalis in omnibus, ut patet 1 Corinth. 15.
Ergo nec impassibilitas.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod impassibilitas sensum in actu a
corporibus gloriosis excludat. Quia, sicut dicit philosophus in 2 de
anima, sentire quoddam pati est. Corpora autem gloriosa erunt
impassibilia. Ergo non sentient in actu.
2. Praeterea, immutatio naturalis praecedit immutationem animalem,
sicut esse naturale praecedit esse intentionale. Sed corpora gloriosa
ratione impassibilitatis non immutabuntur immutatione naturali. Ergo
nec immutatione animali, quae requiritur ad sentiendum.
3. Praeterea, quandocumque fit sensus in actu nova receptione, fit
novum judicium. Sed ibi non erit novum judicium, quia non erunt ibi
cogitationes volubiles. Ergo non fiet sensus in actu.
4. Praeterea, quando anima est in actu unius potentiae, remittitur
actus alterius potentiae. Sed anima summe erit intenta ad actum
virtutis intellectivae, qua Deum contemplabitur. Ergo non erit
aliquo modo in actu sensitivae.
1. Sed contra est quod dicitur Apocal. 1, 7: videbit eum omnis
oculus. Ergo erit ibi sensus in actu.
2. Praeterea, secundum philosophum in 1 de anima, animatum ab
inanimato distinguitur sensu et motu. Sed erit ibi motus in actu,
quia tamquam scintillae in arundineto discurrent; Sap. 3, 7.
Ergo et sensus in actu.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod non sint ibi omnes sensus in actu.
Tactus enim est primus inter alios sensus, ut dicitur in Lib. de
anima. Sed corpora gloriosa carebunt actu sensus tactus; quia sensus
tactus fit in actu per immutationem corporis animalis ab aliquo
exteriori corpore praedominante in aliqua qualitatum activarum vel
passivarum, quarum est tactus discretivus; qualis immutatio tunc esse
non poterit. Ergo non erit ibi omnis sensus in actu.
2. Praeterea, sensus gustus deservit actui virtutis nutritivae.
Sed, sicut supra, quaest. praec., art. 3, quaestiunc. 5, in
corp., dictum est, post resurrectionem hujusmodi actus non erit.
Ergo frustra esset ibi gustus.
3. Praeterea, post resurrectionem nihil corrumpetur; quia tota
creatura vestietur quadam virtute incorruptionis. Sed sensus odoratus
in actu suo esse non potest nisi aliqua corruptione facta; quia odor
non sentitur sine aliqua fumali evaporatione, quae in quadam
resolutione consistit. Ergo sensus odoratus non erit ibi in suo actu.
4. Praeterea, auditus deservit disciplinae, ut dicitur in Lib. de
sensu et Sens. Sed non erit post resurrectionem beatis necessaria
aliqua disciplina per sensibilia; quia divina sapientia replebuntur ex
ipsius Dei visione. Ergo non erit ibi auditus.
5. Praeterea, visio fit secundum quod in pupilla recipitur species
rei visae. Sed hoc non poterit esse post resurrectionem in beatis.
Ergo non erit ibi visus in actu, qui tamen est omnium sensuum
nobilior. Probatio mediae. Illud quod est lucidum in actu, non est
receptivum speciei visibilis; unde speculum directe positum sub radio
solis non repraesentat speciem corporis oppositi. Sed pupilla, sicut
et totum corpus, erit claritate dotata. Ergo non recipietur in ea
aliqua species colorati corporis.
6. Praeterea, secundum perspectivos, omne quod videtur, sub angulo
videtur. Sed hoc non competit corporibus gloriosis. Ergo non
habebunt sensum visus in actu. Probatio mediae. Quandocumque aliquid
videtur sub angulo, oportet esse aliquam proportionem anguli ad
distantiam rei visae; quia quod a remotiori videtur, minus videtur,
et sub minori angulo; unde posset esse ita parvus angulus quod nihil de
re videretur. Si ergo oculus gloriosus videbit sub angulo, oportet
quod videat sub terminata distantia; et ita, quod non videat aliquid a
remotiori quam modo videmus: quod videtur valde absurdum; et sic
videtur quod sensus visus actu non erit in corporibus gloriosis.
1. Sed contra, potentia conjuncta actui est perfectior quam non
conjuncta. Sed natura humana erit in beatis in maxima perfectione.
Ergo erunt ibi omnes sensus in suo actu.
2. Praeterea, vicinius se habent ad animam potentiae sensitivae quam
corpus. Sed corpus praemiabitur vel punietur propter merita et
demerita animae. Ergo et omnes sensus praemiabuntur in beatis et
punientur in malis secundum delectationem et dolorem vel tristitiam,
quae in operatione sensus consistunt.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod passio dupliciter
dicitur. Uno modo communiter: et sic omnis receptio passio dicitur;
sive illud quod recipitur, sit conveniens recipienti et perfectivum
ipsius, sive contrarium et corruptivum; et ab hujusmodi passionis
remotione corpora gloriosa impassibilia non dicuntur, cum nihil quod
est perfectionis, eis sit auferendum. Alio modo dicitur proprie,
quam sic definit Damascenus in 2 Lib.: passio est motus praeter
naturam; unde immoderatus motus cordis passio ejus dicitur; sed
moderatus dicitur ejus operatio; cujus ratio est, quia omne quod
patitur, trahitur ad terminos agentis, quia agens assimilat sibi
patiens; et ideo patiens, inquantum hujusmodi, trahitur extra
terminos proprios in quibus erat. Sic ergo proprie accipiendo
passionem, non erit in corporibus sanctorum resurgentium potentialitas
ad passionem; et ideo impassibilia dicuntur. Hujus autem
impassibilitatis ratio a diversis diversimode assignatur. Quidam enim
attribuunt eam conditioni elementorum, quae aliter se habebunt tunc in
corpore quam modo se habent. Dicunt enim quod elementa remanebunt ibi
secundum substantiam, sed qualitates activae et passivae ab elementis
auferentur. Sed hoc non videtur verum; quia qualitates activae et
passivae sunt de perfectione elementorum; unde si sine eis
repararentur, elementa in corpore resurgentis essent minoris
perfectionis quam modo sunt. Et praeterea, cum qualitates illae sint
propria accidentia elementorum, ex forma et materia ipsorum causata,
videtur valde absurdum quod, causa manente, effectus tollatur. Et
ideo alii dicunt, quod manebunt qualitates, sed non habebunt proprias
actiones, divina virtute id faciente ad conservationem humani
corporis. Sed hoc etiam non videtur posse stare; quia ad mixtionem
requiritur actio activarum et passivarum qualitatum; et secundum
praedominium unius vel alterius, mixta efficiuntur diversae
complexionis; quod oportet ponere in corpore resurgentis; quia erunt
ibi carnes et ossa, et hujusmodi partes, quibus omnibus non competit
una complexio. Et praeterea, secundum hoc, impassibilitas non posset
poni dos in eis, quia non poneret aliquam dispositionem in substantia
impassibili, sed solum prohibitionem passionis ab exteriori, scilicet
divina virtute; quae etiam posset idem facere de corpore hominis in
statu hujus vitae. Et ideo alii dicunt, quod in ipso corpore erit
aliquod prohibens passionem corporum gloriosorum, scilicet natura
quinti corporis, quam ponunt venire in compositionem humani corporis ad
conciliandum elementa in harmoniam quamdam, per quam possint esse
debita materia animae rationalis; sed tamen in statu hujus viae,
propter dominium naturae elementaris, corpus humanum patitur ad
similitudinem aliorum elementorum; sed in resurrectione dominabitur
natura quinti corporis; et ideo corpus humanum reddetur impassibile ad
similitudinem corporis caelestis. Sed hoc non potest stare: quia
corpus quintum non venit materialiter ad compositionem humani, ut in 2
Lib., dist. 17, quaest. 3, art. 1, ostensum est. Et
praeterea impossibile est dicere, quod aliqua virtus naturalis, qualis
est virtus corporis caelestis, transferat corpus humanum ad
proprietatem gloriae, qualis est impassibilitas corporis gloriosi; cum
immutationem corporis humani apostolus attribuat virtuti Christi: quia
qualis caelestis, tales et caelestes: 1 Corinth. 15; et
Philip. 3, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae,
configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem qua etiam
possit subjicere sibi omnia. Et praeterea non potest natura caelestis
ita dominari in corpore humano, quin natura elementaris remaneat, cui
ex essentialibus suis principiis passibilitas inest. Et ideo aliter
dicendum, quod omnis passio fit per victoriam agentis super patiens;
alias non traheret ipsum ad suos terminos. Impossibile est autem quod
aliquid dominetur supra patiens nisi inquantum debilitatur dominium
formae propriae supra materiam patientis, loquendo de passione quae est
circa materiam, de qua nunc loquimur. Non enim potest materia subjici
uni contrariorum sine hoc quod tollatur dominium alterius super ipsam,
vel saltem diminuatur. Corpus autem humanum, et quidquid in eo est,
perfecte erit subjectum animae rationali, sicut etiam ipsa perfecte
subjecta erit Deo; et ideo in corpore glorioso non poterit esse aliqua
mutatio contra dispositionem illam qua perficitur ab anima; et ideo
corpora illa erunt impassibilia.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Anselmum, mortale ponitur in
definitione hominis a philosophis, qui non crediderunt hominem totum
aliquando posse esse immortalem, quia non viderunt homines nisi
secundum hujusmodi mortalitatis statum. Vel potest dici, quod,
secundum philosophum in 8 Metaph., quia differentiae essentiales
sunt nobis incognitae, utimur quandoque differentiis accidentalibus ad
significandum essentiales differentias, quae sunt accidentalium
causae; unde mortale non ponitur in definitione hominis quasi ipsa
mortalitas ad essentiam hominis pertineat; sed quia illud quod est
causa passibilitatis et mortalitatis secundum praesentem statum,
scilicet compositio ex contrariis, est de essentia hominis; sed tunc
non erit causa ejus propter victoriam animae super corpus.
Ad secundum dicendum, quod duplex est potentia: ligata, et libera;
et hoc non solum est verum de potentia activa, sed etiam passiva.
Forma enim ligat potentiam materiae, determinando ipsam ad unum,
secundum quod dominatur super eam. Et quia in rebus corruptibilibus
non perfecte dominatur forma super materiam, non perfecte potest ligare
ipsam, quin recipiat interdum per aliquam passionem dispositionem
contrariam formae. Sed in sanctis post resurrectionem omnino anima
dominabitur supra corpus; nec illud dominium aliquo modo poterit
auferri, quia ipsa erit immutabiliter Deo subjecta, quod non fuit in
statu innocentiae; et ideo in corporibus illis manet eadem potentia ad
formam aliam quae nunc inest, quantum ad substantiam potentiae; sed
erit ligata per victoriam animae supra corpus, ut nunquam in actum
passionis exire possit.
Ad tertium dicendum, quod qualitates elementares sunt instrumenta
animae, ut patet in 2 de anima; quia calor ignis in corpore animalis
regulatur in actu nutriendi per virtutem animae. Quando autem agens
principale est perfectum, et non est aliquis defectus in instrumento,
nulla actio procedit ab instrumento nisi secundum dispositionem
principalis agentis; et ideo in corporibus sanctorum post
resurrectionem nulla actio vel passio poterit provenire a qualitatibus
elementaribus quae sit contra dispositionem animae, quae intendit
conservare corpus.
Ad quartum dicendum, secundum Augustinum in epistola ad Consentium,
quod valet divina potentia de ista visibili atque tractabili natura
corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates;
unde sicut ab igne fornacis Chaldaeorum abstulit virtutem comburendi
quantum ad aliquid, quia corpora puerorum illaesa servata sunt; sed
mansit quantum ad aliquid, quia ille ignis ligna comburebat: ita
auferet ab humoribus passibilitatem, et dimittet naturam. Modus autem
quo hoc fiet, dictus est.
Ad quintum dicendum, quod cicatrices vulnerum non erunt in sanctis,
nec in Christo fuerunt, inquantum importent aliquem defectum, sed
inquantum sunt signa constantissimae virtutis qua passi sunt pro
justitia et fide; ut ex hoc et ipsis et aliis gaudium crescat; unde
dicit Augustinus, 22 de civitate Dei: nescio quomodo sic afficimur
amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus
videre vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt: et
fortasse videbimus. Non deformitas in eis, sed dignitas erit; et
quaedam quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo
fulgebit. Nec tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt
membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus
dictum est, Luc. 22, 18: capillus de capite vestro non
peribit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod impossibilitas potest
dupliciter considerari: vel secundum se, vel secundum causam suam.
Si secundum se consideretur, quia solam privationem vel negationem
importat, non suscipit magis et minus, sed erit aequalis in omnibus
beatis. Si autem consideretur secundum causam suam, sic erit major in
uno quam in alio. Causa autem ejus est dominium animae super corpus;
quod quidem dominium causatur ex hoc quod servitur Deo immobiliter;
unde in illo qui perfectius fruitur, est major impassibilitatis causa.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur de impassibilitate
secundum se, et non secundum causam suam.
Ad secundum dicendum, quod quamvis negationes et privationes secundum
se non intendantur nec remittantur; tamen intenduntur et remittuntur ex
causis suis; sicut dicitur esse locus magis tenebrosus qui habet plura
et majora obstacula lucis.
Ad tertium dicendum, quod aliqua non solum intenduntur per recessum a
contrario, sed etiam per accessum ad terminum, sicut lux intenditur;
et propterea etiam impassibilitas est major in uno quam in alio,
quamvis in nullo aliquid passibilitatis remaneat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aliquem sensum esse in
corporibus beatorum, omnes ponunt: alias vita corporalis sanctorum
post resurrectionem assimilaretur magis somno quam vigiliae: quod non
competit illi perfectioni, eo quod in somno corpus sensibile non est in
ultimo actu vitae, propter quod somnus dicitur vitae dimidium in 1
Ethic. Sed in modo sentiendi diversi diversa opinantur. Quidam enim
dicunt, quod quia gloriosa corpora erunt impassibilia, et propter hoc
non receptibilia peregrinae impressionis, et multo minus quam corpora
caelestia; non erit ibi sensus in actu per receptionem alicujus speciei
a sensibilibus, sed magis extra mittendo. Sed hoc non potest esse:
quia in resurrectione natura speciei manebit eadem in homine et in
omnibus partibus ejus. Hujusmodi autem est natura sensus, ut sit
potentia passiva, ut in 2 de anima probat philosophus; unde si in
resurrectione sancti sentirent extra mittendo, et non recipiendo, non
esset sensus in eis virtus passiva; et sic non esset ejusdem speciei
cum sensu qui nunc est, sed esset aliqua alia virtus eis data: sicut
enim materia nunquam fit forma, ita potentia passiva nunquam fit
activa. Et ideo alii dicunt, quod sensus in actu fiet per
susceptionem non quidem ab exterioribus sensibilibus, sed per effluxum
a superioribus viribus; ut sicut nunc superiores vires accipiunt ab
inferioribus, ita tunc e converso inferiores accipient a superioribus.
Sed ille motus receptionis non facit vere sentire: quia omnis potentia
passiva secundum suae speciei rationem determinatur ad aliquod speciale
activum: quia potentia, inquantum hujusmodi, habet ordinem ad illud
respectu cujus dicitur; unde cum proprium activum in sensu exteriori
sit res existens extra animam, et non intentio ejus existens in
imaginatione vel ratione; si organum sentiendi non moveatur a rebus
extra, sed ex imaginatione, vel aliis superioribus viribus, non erit
vere sentire. Unde non dicimus quod phrenetici et alii mente capti,
in quibus propter victoriam imaginativae virtutis fit hujusmodi fluxus
specierum ad organa sentiendi, vere sentiant, sed quod videtur eis
quod sentiant. Et ideo dicendum est cum aliis, quod sensus corporum
gloriosorum erit per susceptionem a rebus quae sunt extra animam. Sed
sciendum, quod organa sentiendi immutantur a rebus quae sunt extra
animam, dupliciter. Uno modo immutatione naturali, quando scilicet
organum disponitur eadem qualitate naturali qua disponitur res extra
animam quae agit in ipsum; sicut cum manus fit calida et adusta ex
tactu rei calidae, vel odorifera ex tactu rei odoriferae. Alio modo
immutatione spirituali, quando recipitur qualitas sensibilis in
instrumento secundum esse spirituale, idest species sive intentio
qualitatis, et non ipsa qualitas; sicut pupilla recipit speciem
albedinis, et tamen ipsa non efficitur alba. Prima ergo receptio non
causat sensum per se loquendo, quia sensus est susceptivus specierum in
materia praeter materiam, idest praeter esse materiale quod habebant
extra animam, ut dicitur in 2 de anima; et haec receptio immutat
naturam recipientis, quia recipitur hoc modo qualitas secundum esse
suum materiale. Unde ista receptio non erit in corporibus gloriosis,
sed secunda quae per se facit sensum in actu, et non immutat naturam
recipientis.
Ad primum ergo dicendum, quod jam patet ex dictis quod per hanc
passionem quae est in actu sentiendi (quae non est aliud quam receptio
praedicta), non trahitur corpus extra naturalem suam qualitatem, sed
spiritualiter perficitur; unde impassibilitas gloriosorum corporum hanc
passionem non excludit.
Ad secundum dicendum, quod omne passivum recipit actionem agentis
secundum suum modum. Si ergo aliquid sit quod natum sit immutari ab
activo, naturali et spirituali immutatione, immutatio naturalis
praecedit immutationem spiritualem, sicut esse naturale praecedit esse
intentionale. Si autem natum sit immutari tantum spiritualiter, non
oportet quod immutetur naturaliter; sicut est de aere, qui non est
receptivus coloris secundum esse naturale, sed solum secundum esse
spirituale; et ideo hoc solum modo immutatur; sicut e converso corpora
inanimata immutantur per qualitates sensibiles solum naturaliter, et
non spiritualiter. In corporibus autem gloriosis non poterit esse
aliqua immutatio naturalis; et ideo ibi erit spiritualis immutatio
tantum.
Ad tertium dicendum, quod sicut erit nova receptio speciei in organo
sentiendi, ita erit novum judicium sensus communis, non autem novum
judicium intellectus de hoc, sicut fit in eo qui videt aliquid quod
prius scivit. Quod autem Augustinus dicit, quod non erunt ibi
cogitationes volubiles, intelligitur de cogitationibus intellectivae
partis; unde non est ad propositum.
Ad quartum dicendum, quod quando unum duorum est ratio alterius,
occupatio animae circa unum non impedit nec remittit occupationes ejus
circa aliud; sicut medicus dum videt urinam, non minus potest
considerare regulas artis de coloribus urinarum, sed magis; et quia
Deus apprehendetur a sanctis ut ratio omnium quae ab eis agentur vel
cognoscentur; ideo occupatio eorum circa sensibilia sentienda, vel
quaecumque alia contemplanda aut agenda, in nullo impedit divinam
contemplationem, nec e converso. Vel dicendum, quod ideo una
potentia impeditur in suo actu quando alia vehementer operatur, quia
una potentia de se non sufficit ad tam intensam operationem, nisi ei
subveniatur per id quod erat aliis potentiis vel membris influendum a
principio vitae; et quia in sanctis erunt omnes potentiae
perfectissimae, non poterit intense operari, ita quod ex hoc nullum
impedimentum praestabitur actioni alterius potentiae, sicut et in
Christo fuit.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod in corporibus gloriosis erunt omnes potentiae
sensuum, non tamen erunt in actu nisi duo sensus, scilicet visus et
tactus; nec hoc erit ex defectu sensuum, sed ex defectu medii et
objecti; nec tamen erunt frustra, quia erunt ad integritatem humanae
naturae, et ad commendandam sapientiam creatoris. Sed hoc non videtur
verum; quia illud quod est medium in istis sensibus, est etiam in
aliis medium. In visu enim est medium aer, qui etiam est medium in
auditu et odoratu, sicut patet in 2 de anima. Similiter etiam gustus
habet medium conjunctum, sicut et tactus, cum gustus sit quidam
tactus, ut in eodem libro dicitur. Odor etiam erit ibi, qui est
objectum odoratus, cum Ecclesia cantet, quod odor suavissimus erunt
corpora sanctorum. Laus etiam vocalis erit in patria; unde
Augustinus dicit super illud Psalm. 149: exaltationes Dei in
gutture eorum, quod corda et linguae non desinent laudare Deum. Et
idem etiam habetur per Glossam super illud: in cymbalis bene
sonantibus et cetera. Et ideo, secundum aliquos, dicendum, quod
etiam odoratus et auditus erunt ibi in actu; sed gustus non erit in
actu, ita quod immutetur ab aliquo cibo vel potu sumpto, ut patet ex
dictis; nisi forte dicatur, quod erit gustus in actu per immutationem
linguae ab aliqua humiditate adjuncta.
Ad primum ergo dicendum, quod qualitates quas tactus percipit, sunt
illae ex quibus constituitur animalis corpus; unde per qualitates
tangibiles corpus animalis secundum statum praesentem natum est immutari
immutatione naturali et spirituali ab objecto tactus; et ideo tactus
dicitur maxime materialis inter alios sensus, quia habet plus de
materiali immutatione adjunctum. Non tamen immutatio materialis se
habet ad actum sentiendi qui perficitur spirituali immutatione, nisi
per accidens; et ideo in corporibus gloriosis, a quibus impassibilitas
excludit naturalem immutationem, erit immutatio a qualitatibus
tangibilibus spiritualis tantum, sicut et in corpore Adae fuit, quod
nec ignis urere nec gladius scindere potuisset; et tamen horum sensum
habuisset.
Ad secundum dicendum, quod gustus, secundum quod est sensus
alimenti, non erit in actu; si tamen erit, secundum quod est judicium
saporum, hoc esse poterit forte secundum modum praedictum.
Ad tertium dicendum, quod quidam posuerunt quod odor nihil aliud est
quam quaedam fumalis evaporatio. Sed haec positio non potest esse
vera; quod patet ex hoc quod vultures currunt ex odore percepto ad
cadaver ex locis remotissimis; nec esset possibile quod evaporatio
aliqua pertingeret a cadavere ad tam remota loca, etiam si totum
resolveretur in vaporem; et praecipue cum sensibilia in aequali
distantia ad quamlibet partem immutent; unde odor immutat medium
quandoque et instrumentum sentiendi spirituali immutatione sine aliqua
evaporatione pertingente ad organum; sed quod aliqua evaporatio
requiratur, hoc est quia odor in corporibus est humiditate aspersus;
unde oportet resolutionem fieri ad hoc quod percipiatur. Sed in
corporibus gloriosis erit odor in ultima sua perfectione nullo modo per
humidum suppressus; unde immutabit spirituali immutatione, sicut odor
fumalis evaporationis facit; et sensus odoratus in sanctis, quia nulla
humiditate impedietur, cognoscet non solum excellentias odorum, sicut
nunc in nobis contingit propter nimiam cerebri humiditatem, sed etiam
minimas odorum differentias.
Ad quartum dicendum, quod erit in patria laus vocalis; quamvis quidam
aliter dicant, quod sola immutatione spirituali organum auditus
immutabitur in beatis; nec erit propter disciplinam, quae scientiam
acquirat, sed propter perfectionem sensus, et delectationem. Quo
modo autem vox ibi formari poterit, in 2 Lib., dist. 2, qu.
2, art. 1 ad 5, dictum est.
Ad quintum dicendum, quod intensio luminis non impedit receptionem
spiritualem speciei coloris dummodo maneat in natura diaphani; sicut
patet quod quantumcumque illuminetur aer, potest esse medium in visu;
et quanto est magis illuminatus, tanto per ipsum clarius aliquid
videtur, nisi sit defectus ex debilitate visus. Quod autem in speculo
supposito directe radio solis non appareat species corporis oppositi,
non est propter hoc quod impediatur receptio, sed propter hoc quod
impeditur reverberatio; oportet enim ad hoc quod forma in speculo
appareat, quod fiat quaedam reverberatio ad aliquod corpus obscurum;
et ideo plumbum vitro adjungitur in speculo; hanc autem obscuritatem
radius solis repellit; unde non potest apparere species aliqua in
speculo. Claritas autem corporis gloriosi non aufert diaphaneitatem a
pupilla, quia gloria non tollit naturam; unde magnitudo claritatis in
pupilla magis faciet ad acumen visus quam ad ejus defectum.
Ad sextum dicendum, quod quanto sensus est perfectior, tanto ex
minori immutatione facta potest objectum suum percipere. Quanto autem
sub minori angulo visus a visibili immutatur, tanto minor immutatio
est; et inde est quod visus perfectior magis a remoto aliquid videre
potest quam visus debilior; quia quanto a remotiori videtur, sub
minori angulo videtur. Et quia visus corporis gloriosi erit
perfectissimus, ex parvissima immutatione poterit videre; unde sub
angulo multo minori videre poterit quam modo possit, et per consequens
multo magis a remoto.
|
|