|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod subtilitas non sit
proprietas corporis glorificati. Proprietas enim gloriae excedit
proprietatem naturae, sicut claritas gloriae claritatem solis, quae
est maxima in natura. Si ergo subtilitas est proprietas corporis
gloriosi, videtur quod corpus gloriosum futurum sit subtilius omni quod
est subtile in natura; et ita erit ventis aereque subtilius; quod est
haeresis a Gregorio in Constantinopolitana urbe damnata, ut ipse
narrat in 14 Lib. Moralium.
2. Praeterea, sicut caliditas et frigiditas sunt quaedam qualitates
simplicium corporum, scilicet elementorum; ita et subtilitas. Sed
calor et aliae qualitates elementorum non intenduntur in corporibus
gloriosis magis quam nunc, immo magis ad medium reducentur. Ergo nec
subtilitas in eis erit major quam nunc sit.
3. Praeterea, subtilitas in corporibus invenitur propter parvitatem
materiae; unde corpora quae habent minus de materia sub aequalibus
dimensionibus, dicimus magis subtilia, ut ignem aere, et aerem aqua,
et aquam terra. Sed tantum de materia erit in corporibus gloriosis
quantum nunc est, nec dimensiones erunt majores, ut ex supra dictis
patet. Ergo non erunt magis subtilia quam modo sint.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 15, 44: seminatur
corpus animale, surget corpus spirituale, idest spiritui simile. Sed
subtilitas spiritus excedit omnem subtilitatem corporis. Ergo corpora
gloriosa erunt subtilissima.
2. Praeterea, corpora quanto sunt subtiliora, tanto nobiliora.
Sed corpora gloriosa sunt nobilissima. Ergo erunt subtilissima.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ratione hujus subtilitatis competat
corpori quod sit simul in eodem loco cum alio corpore non glorioso.
Quia, ut dicitur Philippen. 3, 21, reformabit corpus
humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum
operationem virtutis suae, qua etiam possit subjicere sibi omnia. Sed
corpus Christi potuit simul esse cum alio corpore in eodem loco; ut
patet per hoc quod intravit post resurrectionem ad discipulos januis
clausis, ut dicitur Joan. 20. Ergo et corpora gloriosa ratione
subtilitatis poterunt esse cum aliis corporibus non gloriosis in eodem
loco.
2. Praeterea, corpora gloriosa erunt nobiliora omnibus aliis
corporibus. Sed quaedam corpora nunc ratione suae nobilitatis possunt
simul esse cum aliis corporibus, scilicet radii solares. Ergo multo
fortius hoc conveniet corporibus gloriosis.
3. Praeterea, corpus caeleste non potest dividi, ad minus quantum
ad substantiam sphaerarum; unde dicitur Job 37, quod caeli velut
aere solidissimi fusi sunt. Si ergo corpus gloriosum non potest
ratione subtilitatis esse simul cum alio corpore in eodem loco, nunquam
ad caelum Empyreum ascendere poterit; quod est erroneum.
4. Praeterea, corpus quod non potest esse simul cum alio corpore,
potest ex alterius obstaculo impediri in motu suo, vel etiam includi.
Sed haec non possunt contingere corporibus gloriosis. Ergo possunt
simul esse in eodem loco cum aliis corporibus.
5. Praeterea, sicut se habet punctus ad punctum, ita linea ad
lineam, et superficies ad superficiem, et corpus ad corpus. Sed duo
puncta possunt esse simul, ut patet quando duae lineae se tangunt; et
similiter duae lineae in contactu duarum superficierum; et duae
superficies in contactu duorum corporum: quia contigua sunt quorum
ultima sunt simul, ut patet 6 Physic. Ergo non est contra naturam
corporis, quin possit esse cum alio corpore in eodem loco. Sed
quidquid nobilitatis natura corporis patitur, totum corpori glorioso
praestabitur. Ergo corpus gloriosum ex suae subtilitatis proprietate
habebit quod possit esse simul cum alio corpore in eodem loco.
1. Sed contra est quod Boetius dicit in libro de Trin.: in numero
differentiam varietas accidentium facit: nam tres homines neque genere
neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel animo cuncta
ab his accidentia separamus, tamen locus est cunctis diversus, quem
unum fingere nullo modo possumus. Ergo si ponantur duo corpora esse in
uno loco, erunt unum corpus numero.
2. Praeterea, corpora gloriosa majorem convenientiam habebunt cum
loco quam spiritus angelici. Sed spiritus angelici, ut quidam
dicunt, non possent distingui numero, nisi essent in diversis locis;
et propter hoc ponunt, quod necesse est eos esse in loco, et quod ante
mundum creari non potuerunt. Ergo multo magis debent dicere, quod duo
corpora qualiacumque non possunt simul esse in eodem loco.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nec etiam per miraculum fieri possit quod
duo corpora sint in eodem loco. Non enim potest fieri per miraculum
quod duo corpora sint simul duo et unum: quia hoc esset facere
contradictoria esse simul. Sed si ponantur duo corpora esse simul,
sequeretur illa duo corpora esse unum. Ergo non est possibile hoc per
miraculum fieri. Probatio mediae. Sint duo corpora in eodem loco,
quorum unum dicatur a, et aliud b. Aut ergo dimensiones a erunt
eaedem cum dimensionibus loci, aut aliae. Si aliae, ergo erunt
aliquae dimensiones separatae; quod non potest poni, quia dimensiones
quae sunt inter terminos loci, non sunt in aliquo subjecto, nisi sint
in corpore locato. Si autem sunt eaedem, ergo eadem ratione
dimensiones b erunt eaedem cum dimensionibus loci. Sed quaecumque uni
et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Ergo dimensiones a et b
sunt eaedem. Sed duorum corporum non possunt esse eaedem dimensiones,
sicut nec eadem albedo. Ergo a et b sunt unum corpus; et erant duo:
ergo sunt simul unum et duo.
2. Praeterea, contra communes animi conceptiones non potest aliquid
miraculose fieri, ut scilicet pars non sit minor toto: quia contraria
communibus conceptionibus directe contradictionem includunt. Similiter
nec conclusiones geometriae quae a communibus conceptionibus
infallibiliter deducuntur, sicut quod triangulus non habeat tres
angulos aequales duobus rectis. Similiter nec aliquid potest fieri in
linea contra definitionem lineae: quia separare definitionem a definito
est ponere duo contradictoria esse simul. Sed duo corpora esse in
eodem loco est contra conclusiones geometriae, et contra definitionem
lineae. Ergo non potest per miraculum fieri. Probatio mediae.
Conclusio est geometriae quod duo circuli non tangant se nisi in
puncto. Si autem duo corpora circularia essent in eodem loco, duo
circuli designati in eis se tangerent secundum totum. Similiter etiam
est contra definitionem lineae quod infra duo puncta sit plusquam una
linea recta; quod contingeret, si duo corpora essent in eodem loco,
quia infra duo puncta signata in diversis superficiebus loci essent duae
lineae rectae duorum corporum locatorum.
3. Praeterea, hoc non videtur posse fieri per miraculum, quod
corpus inclusum in alio corpore non sit in loco: quia sic haberet locum
communem et non proprium; quod non potest esse. Sed hoc sequeretur,
si duo corpora essent in eodem loco. Ergo hoc non potest fieri per
miraculum. Probatio mediae. Sint duo corpora in eodem loco, quorum
unum secundum quamlibet dimensionem sit majus alio: corpus minus erit
inclusum corpore majore, et locus corporis majoris erit locus ejus
communis; locum autem proprium non habebit, quia non erit aliqua
superficies corporis actu signata quae contineat ipsam, quod est de
ratione loci. Ergo non habebit locum proprium.
4. Praeterea, locus proportionaliter respondet locato. Sed nunquam
potest per miraculum fieri quod idem corpus sit simul in diversis
locis, nisi per aliquam conversionem, sicut accidit in sacramento
altaris. Ergo nullo modo potest per miraculum fieri quod duo corpora
sint simul in eodem loco.
1. Sed contra est quod beata virgo filium suum miraculose peperit.
Sed in illo partu oportuit duo corpora esse simul in eodem loco: quia
corpus pueri exiens claustra pudoris non fregit. Ergo potest
miraculose fieri quod duo corpora sint in eodem loco.
2. Praeterea, hoc idem potest ostendi per hoc quod dominus ad
discipulos intravit januis clausis: Joan. 20.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod corpus gloriosum possit esse cum alio
glorioso in eodem loco. Quia ubi est major subtilitas, ibi est minor
resistentia. Si ergo corpus gloriosum est subtilius quam non
gloriosum, minus resistet corpori glorioso; et ita, si corpus
gloriosum poterit esse cum non glorioso corpore in eodem loco, multo
fortius cum corpore glorioso.
2. Praeterea, sicut corpus gloriosum est subtilius non glorioso,
ita unum gloriosum erit subtilius alio. Si ergo corpus gloriosum
poterit esse simul cum non glorioso; et corpus gloriosum magis subtile
poterit esse cum glorioso minus subtili.
3. Praeterea, corpus caeli est corpus subtile, et erit tunc
glorificatum. Sed corpus alicujus sancti esse poterit simul cum
corpore caeli: quia poterunt ad terram descendere et ascendere pro suae
libito voluntatis. Ergo et duo corpora subtilia vel gloriosa poterunt
esse simul.
1. Sed contra, corpora gloriosa erunt spiritualia, idest spiritibus
quantum ad aliquid similia. Sed duo spiritus non possunt esse in eodem
loco, quamvis spiritus et corpus possint esse in eodem loco, ut in 1
Lib., dist. 37, quaest. 1, art. 1, dictum est. Ergo nec
duo corpora gloriosa poterunt esse in eodem loco.
2. Praeterea, duorum corporum simul existentium unum ab alio
penetratur. Sed penetrari ab alio corpore est ignobilitatis; quae
omnino a corporibus gloriosis aberit. Ergo non poterunt esse duo
corpora gloriosa simul.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod ex sua subtilitate removeatur a corpore
glorificato necessitas existendi in aequali loco. Corpora enim
gloriosa erunt conformia corpori Christi, ut patet Philippen. 3.
Sed corpus Christi non coarctatur hac necessitate ut sit in loco
aequali; unde continetur totum sub parvis vel magnis dimensionibus
hostiae consecratae. Ergo et hoc idem erit in corporibus gloriosis.
2. Praeterea, philosophus probat in 4 Physic., quod si duo
corpora sunt in eodem loco, sequitur quod maximum corpus obtineat
minimum locum, quia diversae partes ejus poterunt esse in eadem parte
loci: non enim differt utrum duo corpora vel quotcumque sint in eodem
loco. Sed corpus gloriosum erit simul in eodem loco cum alio corpore,
ut dicitur communiter. Ergo poterit esse in quovis parvo loco.
3. Praeterea, sicut corpus videtur ratione sui coloris, ita
commensuratur loco ratione suae quantitatis. Sed corpus gloriosum ita
subjectum erit spiritui quod poterit videri et non videri, praecipue ab
oculo non glorioso, pro suae libito voluntatis, ut patuit in
Christo. Ergo ita quantitas subjicietur nutui spiritus quod poterit
esse in magno vel parvo loco, et habere magnam vel parvam quantitatem
ad libitum.
1. Sed contra est quod philosophus dicit in 4 Physic., quod omne
quod est in loco, est in loco aequali sibi. Sed corpus gloriosum erit
in loco. Ergo erit in loco aequali sibi.
2. Praeterea, eaedem sunt dimensiones loci et locati, ut probatur
in 4 Physic. Si ergo locus esset major locato, esset idem majus et
minus seipso; quod est inconveniens.
Quaestiuncula 6
1. Ulterius. Videtur quod corpus gloriosum ratione suae
subtilitatis sit impalpabile. Gregorius enim dicit in homilia in
octava Paschae: corrumpi necesse est quod palpatur. Sed corpus
gloriosum erit incorruptibile. Ergo erit impalpabile.
2. Praeterea, omne quod palpatur, resistit palpanti. Sed quod
potest esse simul cum aliquo non resistit ei. Cum ergo corpus
gloriosum possit esse simul cum aliquo corpore, non erit palpabile.
3. Praeterea, omne corpus palpabile est tangibile. Sed omne
tangibile corpus habet qualitates tangibiles excedentes qualitates
tangentis. Cum ergo qualitates tangibiles non sint in excessum, sed
reductae ad maximam aequalitatem in corporibus gloriosis, videtur quod
non sint palpabilia.
1. Sed contra est quod dominus cum corpore glorioso resurrexit, et
tamen corpus palpabile habuit, ut patet Luc. 14, 39: palpate et
videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere. Ergo et corpora gloriosa erunt palpabilia.
2. Praeterea, haec est haeresis Eutychii Constantinopolitanorum
episcopi, ut Gregorius dicit 14 Lib. Moral., qui dixit, quod
corpus nostrum in resurrectionis gloria erit impalpabile.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod nomen subtilitatis a
virtute penetrandi est assumptum; unde dicitur 2 de Generat., quod
subtile est quod est completivum partibus, et partium partibus: quia
propter naturam humidi, quod male terminatur termino proprio, bene
autem alieno, sequitur suum tangens, et fluit undique ad suum
capiens, et sua subtilitate quamlibet ejus partem minimam subintrat.
Quod autem aliquod corpus sit penetrativum, contingit ex duobus.
Primo ex quantitatis parvitate, praecipue secundum profunditatem et
latitudinem, non autem secundum longitudinem: quia penetratio fit in
profundum; unde longitudo penetrationi non obstat. Secundo ex
paucitate materiae; unde rara subtilia dicimus. Et quia in corporibus
raris forma praedominatur materiae magis, ideo translatum est nomen
subtilitatis ad illa corpora quae optime substant formae, et
perficiuntur ab ea completissimo modo; sicut dicimus subtilitatem esse
in sole et luna, et aliis hujusmodi; sicut etiam aurum vel aliquid
hujusmodi potest dici subtile, quando perfectissime completur in esse
et virtute suae speciei. Et quia res incorporeae quantitate carent et
materia, nomen subtilitatis ad eas transfertur non solum ratione suae
substantiae, sed etiam ratione suae virtutis. Sicut enim subtile
dicitur penetrativum quia pertingit usque ad intima rei; ita etiam
dicitur aliquis intellectus subtilis, quia pertingit ad inspicienda
intrinseca principia et proprietates naturales rei latentes; et
similiter dicitur aliquis habere visum subtilem, quia aliquod minimum
potest visus pertingere, et similiter est de aliis sensibus; et
secundum hoc etiam diversi diversimode subtilitatem corporibus gloriosis
attribuerunt. Quidam enim haeretici, ut Augustinus narrat,
attribuerunt ei subtilitatem secundum modum quo spirituales substantiae
subtiles dicuntur, dicentes, quod in resurrectione corpus vertetur in
spiritum; et ratione hujus, corpora resurgentia apostolus spiritualia
nominat 1 Corinth. 15. Sed hoc non potest stare. Primo, quia
corpus in spiritum transire non potest, cum non communicent in
materia; quod etiam Boetius ostendit in libro de duabus naturis.
Secundo, quia si esset hoc possibile, corpore in spiritum converso,
non resurgeret homo, qui ex anima et corpore constat. Tertio, quia
si apostolus sic intelligeret, sicut nominat corpora spiritualia, pari
ratione nominaret corpora animalia, quae in animam sunt conversa: quod
patet esse falsum. Unde quidam haeretici dixerunt, quod corpus in
resurrectione remanebit, sed habebit subtilitatem secundum modum
rarefactionis; ita quod corpora humana in resurrectione erunt aeri vel
vento similia, ut Gregorius narrat in 14 Moral. Sed hoc etiam non
potest stare: quia dominus post resurrectionem corpus palpabile
habuit, ut patet Luc. ult., quod praecipue subtile credendum est.
Et praeterea corpus humanum cum carnibus et ossibus resurget, sicut et
corpus domini, ut dicitur Luc. ult., 39: spiritus carnem et ossa
non habet, sicut me videtis habere; et Job 19, 26, dicitur: in
carne mea videbo Deum salvatorem meum. Natura autem carnis et ossis
praedictam raritatem non patitur. Et ideo assignandus est corporibus
gloriosis alius subtilitatis modus, ut dicantur subtilia propter
completissimam corporis perfectionem. Sed hanc completionem quidam eis
attribuunt ratione quintae essentiae, quae in eis tunc maxime
dominabitur: quod non potest esse. Primo, quia nihil de quinta
essentia potest venire in compositionem corporis humani, ut in 2
Lib. ostensum est, distinc. 17, quaest. 2, art. 1.
Secundo, quia dato quod veniret in compositionem corporis humani, non
posset intelligi quod dominaretur magis quam nunc supra naturam
elementarem, nisi ita quod esset tunc in corporibus humanis plus
secundum quantitatem de natura caelesti; et sic corpora humana non
essent ejusdem staturae, nisi forte minueretur in homine elementaris
materia: quod repugnat integritati resurgentium; vel ita quod natura
elementi indueret proprietates naturae caelestis ex ejus dominio in
corpore, et sic naturalis virtus esset causa proprietatis gloriosae;
quod absurdum est. Et ideo alii dicunt, quod dicta completio, ex quo
corpora humana subtilia dicentur, erit ex dominio animae glorificatae,
quae est forma corporis, super ipsum, ratione cujus corpus gloriosum
spirituale dicitur, quasi omnino spiritui subjectum. Prima autem
subjectio qua corpus animae subjicitur, est ad participandum esse
specificum, prout subjicitur sibi ut materia formae, et deinde
subjicitur ei ad alia opera animae, prout animae est motor; et ideo
prima ratio spiritualitatis in corpore est ex subtilitate, et deinde ex
agilitate et aliis proprietatibus corporis gloriosi; et propter hoc
apostolus in spiritualitate tetigit dotem subtilitatis, ut magistri
exponunt. Unde etiam Gregorius dicit in 14 Moralium, quod corpus
gloriosum dicitur subtile per effectum spiritualis potentiae.
Et per hoc patet solutio ad objecta, quae procedunt de subtilitate
quae est per rarefactionem.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod non potest dici quod corpus
gloriosum ratione subtilitatis suae habeat quod possit esse cum alio
corpore in eodem loco, nisi per subtilitatem auferatur ab eo illud per
quod prohibetur nunc esse simul cum alio corpore in eodem loco. Dicunt
autem quidam, quod prohibetur ad hoc in suo statu ratione
corpulentiae, per quam habet quod repleat locum; quae quidem
corpulentia ab eo per subtilitatis dotem tolletur. Sed hoc non potest
stare propter duo. Primo, quia corpulentia quam dos subtilitatis
aufert, est ad defectum pertinens, puta aliqua inordinatio materiae
non perfecte substantis suae formae: totum enim quod ad integritatem
corporis pertinet in corpore, resurget tam ex parte formae, quam ex
parte materiae. Quod autem aliquod corpus sit repletivum loci, hoc
habet per id quod est de integritate naturae ejus, et non ex aliquo
defectu naturae. Cum enim plenum opponatur vacuo; illud solum non
replet locum, quo posito in loco, locus nihilominus remanet vacuus.
Vacuum autem definitur in 4 Physic., quod est locus non plenus
sensibili corpore. Dicitur autem aliquod corpus esse sensibile ex
materia et forma et naturalibus accidentibus, quae omnia ad
integritatem naturae pertinent. Constat etiam quod corpus gloriosum
erit sensibile etiam secundum tactum, ut patet in corpore domini,
Luc. ult.; nec enim deerit materia aut forma, aut naturalia
accidentia secundum calidum et frigidum et hujusmodi. Unde patet quod
corpus gloriosum non obstante subtilitatis dote replebit locum.
Insania enim videretur dicere, quod locus ubi esset gloriosum corpus,
esset vacuus. Secundo ratio eorum praedicta non valet; quia impedire
coexistentiam corporis in eodem loco est in plus quam replere locum.
Si enim ponamus dimensiones esse separatas sine materia, illae
dimensiones non replent locum; unde quidam ponentes vacuum dixerunt,
vacuum esse locum in quo sunt hujusmodi dimensiones sine aliquo corpore
sensibili; et tamen istae dimensiones prohibentur ne sint simul cum
aliquo corpore in eodem loco, ut patet per philosophum in 4
Physic., ubi habet pro inconvenienti quod corpus mathematicum, quod
nihil est aliud quam dimensiones separatae, sit simul cum corpore
naturali sensibili. Unde dato quod subtilitas gloriosi corporis
auferret ab eo hoc quod est replere locum, non tamen sequeretur quod
propter hoc posset esse cum alio corpore in eodem loco; quia remoto eo
quod minus est, non propter hoc removetur quod in plus est. Ergo
videtur quod illud quod impedit corpus nostrum nunc ne sit simul cum
alio corpore in eodem loco, nullo modo poterit ab eo removeri per dotem
subtilitatis. Nihil enim potest prohibere corpus aliquod ne sit simul
situatum cum alio corpore in eodem loco, nisi hoc quod in eo requirit
diversum situm; nihil enim est impedimentum identitati nisi quod est
causa diversitatis. Hanc autem distinctionem situs non requirit aliqua
corporis qualitas; quia corpori non debetur aliquis situs ratione suae
qualitatis; unde remoto a corpore sensibili quod sit calidum aut
frigidum, aut grave aut leve, nihilominus in eo remanet necessitas
praedictae distinctionis, ut patet per philosophum in 4 physicorum;
et etiam per se planum est. Similiter etiam materia non potest
inducere necessitatem praedictae distinctionis; quia materiae non
advenit situs nisi mediante quantitate dimensiva. Similiter etiam
neque forma situm habet nisi ex materia situm habente. Restat ergo
quod necessitas distinctionis duorum corporum in situ causatur a natura
quantitatis dimensivae, cui per se convenit situs; cadit enim in
definitione ejus, quia quantitas dimensiva est quantitas habens situm;
et inde est quod remotis omnibus aliis quae sunt in re, talis
distinctionis necessitas invenitur in sola quantitate dimensiva. Si
autem accipiatur linea separata, oportet quod si sunt duae lineae, vel
duae partes unius lineae, sint distinctae in situ; alias linea addita
lineae non efficeret majus; quod est contra communem animi
conceptionem; et similiter est de superficiebus et corporibus
mathematicis. Et quia materiae debetur situs inquantum substat
dimensionibus, exinde praedicta necessitas ad materiam situatam
derivatur; ut sicut non est possibile esse duas lineas vel duas partes
lineae nisi sint distinctae secundum situm; ita impossibile sit esse
duas materias, vel duas partes materiae, nisi sit distinctio situs.
Et quia distinctio materiae est principium distinctionis individui,
inde est quod Boetius dicit in Lib. de Trinit.: quia duobus
corporibus unum locum fingere nullo modo possumus; ut hanc saltem
accidentium varietatem distinctio individuorum requirat. Subtilitas
autem a corpore glorioso dimensionem non aufert; unde nullo modo aufert
sibi praedictam necessitatem distinctionis situs ab alio corpore; et
ita corpus gloriosum non habebit ratione suae subtilitatis quod possit
esse cum alio corpore; sed poterit esse simul cum alio corpore ex
operatione virtutis divinae, sicut etiam corpus Petri non habuit ex
aliqua proprietate insita quod ad adventionem ejus sanarentur infirmi,
sed hoc fiebat virtute divina ad aedificationem fidei; ita faciet
virtus divina ut corpus gloriosum possit esse simul cum alio corpore ad
perfectionem gloriae.
Ad primum ergo dicendum, quod corpus Christi non habuit ex dote
subtilitatis quod posset esse simul cum alio corpore in eodem loco; sed
hoc factum est virtute divinitatis post resurrectionem, sicut in
nativitate. Unde Gregorius in Homil. dicit: illud corpus domini
intravit ad discipulos januis clausis, quod ad humanos oculos per
nativitatem suam clauso exiit utero virginis. Unde non oportet quod
ratione subtilitatis hoc conveniat corporibus gloriosis.
Ad secundum dicendum, quod lumen non est corpus, ut in 2 Lib.,
dist. 13, quaest. 1, art. 3, dictum est; unde objectio
procedit ex falsis.
Ad tertium dicendum, quod corpus gloriosum transibit sphaeras caelorum
sine earum divisione, non ex vi subtilitatis, sed ex divina virtute,
quae eis ad nutum in omnibus subveniet.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc etiam quod ad nutum eis Deus aderit
in omnibus quae volent, sequitur quod non possit includi vel
incarcerari.
Ad quintum dicendum, quod sicut dicitur in 2 Physic., puncto non
convenit esse locum. Unde si dicatur esse in loco, hoc non est nisi
per accidens; quia corpus cujus est terminus, est in loco. Sicut
autem locus totus respondet toti corpori, ita terminus loci respondet
termino corporis. Contingit autem duorum locorum esse unum terminum,
sicut et duas lineas terminari ad unum punctum; et ideo, quamvis duo
corpora non possint esse in eodem loco, tamen duobus terminis duorum
locorum respondet idem terminus duorum locorum; et secundum hoc
dicuntur ultima corporum se tangentium esse simul.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut ex dictis patet,
propter hoc necesse est duo corpora in duobus locis esse, quia
diversitas materiae requirit distinctionem in situ; et ideo videmus
quod quando conveniunt duo corpora in unum, destruitur esse distinctum
utriusque, et acquiritur utrique simul unum esse indistinctum, ut
patet in mixtionibus. Non potest ergo esse quod corpora duo remaneant
duo, et tamen sint simul, nisi utrique conservetur esse distinctum,
quod prius habebat, secundum quod utrumque erat ens indivisum in se,
et divisum ab aliis. Hoc autem esse distinctum dependet a principiis
rei essentialibus sicut a causis proximis, sed a Deo sicut a causa
prima; sicut supra, dist. 12, quaest. 1, art. 1,
quaestiunc. 3, ad 3, dictum est, quod esse accidentis dependet a
subjecto sicut a causa proxima, sed a Deo sicut a causa prima. Et
quia causa prima potest conservare rem in esse cessantibus causis
secundis, ut patet per primam propositionem libri de causis; ideo
divina virtute, et ea sola, fieri potest ut accidens sit sine
subjecto, ut patet in sacramento altaris; et similiter divina virtute
fieri potest, et ea sola, quod corpori remaneat esse distinctum ab
alio corpore, quamvis ejus materia non sit distincta in situ ab
alterius corporis materia; et sic miraculose fieri potest quod duo
corpora sint in eodem loco.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa est sophistica, quia
procedit ex suppositione falsi, vel petit principium. Procedit enim
ratio illa ac si inter duas superficies oppositas loci alicujus esset
aliqua dimensio propria loco, cui oporteret quod uniretur dimensio
corporis locati advenientis; sic enim sequeretur quod dimensiones
duorum corporum locatorum fierent una dimensio, si utraque unum fieret
cum dimensione loci. Haec autem suppositio falsa est; quia secundum
hoc, quandocumque corpus acquireret novum locum, oporteret aliquam
immutationem fieri in dimensionibus loci vel locati. Non enim potest
esse quod aliqua duo fiant de novo unum, nisi altero eorum immutato.
Si autem, ut se rei veritas habet, loco non debentur aliae
dimensiones quam dimensiones locati, patet quod ratio nihil probat,
sed petit principium; quia secundum hoc nihil est aliud dictum quod
dimensiones locati fiunt eaedem cum dimensionibus loci, nisi quod
dimensiones locati continentur infra terminos loci, et secundum eorum
mensuram distant termini loci, sicut distarent propriis dimensionibus,
si eas haberent; et sic dimensiones duorum corporum esse dimensiones
unius loci, nihil est aliud quam duo corpora esse in eodem loco; quod
est principale propositum.
Ad secundum dicendum, quod posito quod duo corpora sint in eodem loco
per miraculum, non sequitur aliquid neque contra communes animi
conceptiones, neque contra definitionem lineae neque contra
conclusiones aliquas geometriae. Sicut enim supra, dist. 12,
quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 3, ad 3, dictum est,
quantitas dimensiva in hoc differt ab omnibus aliis accidentibus, quod
habet specialem rationem individuationis et distinctionis, scilicet ex
situ partium, praeter rationem individuationis et distinctionis quae
est sibi et omnibus aliis accidentibus communis, scilicet ex materia
subjecta. Sic ergo una linea potest intelligi diversa ab alia, vel
quia est in alio subjecto (quae consideratio non est nisi de linea
materiali), vel quia distat in situ ab alia, quae consideratio est
etiam de linea mathematica, quae intelligitur praeter materiam. Si
ergo removeatur materia, non potest esse distinctio linearum nisi
secundum situm diversum; et similiter nec punctorum, nec
superficierum, nec quarumcumque dimensionum; et sic geometria non
potest ponere quod una linea addatur alii tamquam distincta ab ea, nisi
sit diversa in situ ab ea. Sed supposita distinctione subjecti sine
distinctione situs ex divino miraculo, ut dictum est, intelligentur
diversae lineae quae non distant situ propter diversitatem subjecti; et
similiter puncta diversa; et sic duae lineae designatae in duobus
corporibus quae sunt in eodem loco, trahuntur a diversis punctis ad
diversa puncta, ut non accipiamus punctum signatum in loco, sed in
ipso corpore locato, quia linea non dicitur trahi nisi a puncto quod
est terminus ejus; et similiter etiam duo circuli designati in duobus
corporibus sphaericis existentibus in eodem loco, sunt duo, non
propter diversitatem situs (alias non possent se tangere secundum
totum), sed sunt duo ex diversitate subjectorum; et propter hoc se
totaliter tangentes adhuc manent duo, sicut etiam circulus signatus in
corpore locato sphaerico tangit secundum totum alium circulum signatum
in corpore locante.
Ad tertium dicendum, quod Deus posset facere aliquod corpus et non
esse in loco; et tamen illa positione facta non sequitur quod aliquod
corpus non sit in loco; quia corpus majus est locus corporis minoris
ratione illius superficiei quae designatur ex contactu terminorum
corporis minoris.
Ad quartum dicendum, quod unum corpus esse simul localiter in duobus
locis non potest fieri per miraculum (corpus enim Christi non est in
altari localiter, ut supra, dist. 10, dictum est), quamvis
miraculose possit fieri quod duo corpora sint in eodem loco; quia esse
in pluribus locis simul repugnat individuo ratione ejus quod est esse
indivisum in se; sequeretur enim quod esset distinctum in situ. Sed
esse cum alio corpore in eodem loco repugnat ei quantum ad hoc quod est
esse divisum ab alio, ut ex dictis patet. Ratio autem unius
perficitur in indivisione, ut patet in 4 Metaph. Sed divisio ab
aliis est de consequentibus ad rationem unius. Unde quod idem corpus
sit localiter simul in diversis locis includit contradictionem, sicut
quod homo careat ratione; sed duo corpora esse in eodem loco non
includit contradictionem, ut ex dictis patet; et ideo non est simile.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod corpus gloriosum ratione suae
proprietatis non habet quod possit esse cum alio corpore glorioso in
eodem loco, sicut nec ut sit simul cum corpore non glorioso. Divina
autem virtute fieri posset ut duo corpora gloriosa essent simul, vel
duo non gloriosa, sicut gloriosum et non gloriosum. Sed tamen non est
conveniens quod corpus gloriosum sit simul cum alio corpore glorioso;
tum quia in eis servabitur debitus ordo, qui distinctionem requirit;
tum quia unum corpus gloriosum non se apponet alteri. Et sic nunquam
duo corpora erunt simul.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit, ac si corpori
glorioso inesset ratione suae subtilitatis quod posset esse simul in
eodem loco cum alio corpore; quod falsum est.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod corpus caeli et alia corpora aequivoce
dicentur gloriosa inquantum participabunt aliquid gloriae, et non quod
eis conveniant dotes corporum humanorum glorificatorum.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod corpus non comparatur ad locum
nisi mediantibus dimensionibus propriis, secundum quas corpus locatum
circumscribitur ex contactu corporis locantis; unde quod corpus aliquod
sit in minori loco quam sit sua quantitas, hoc non potest esse nisi per
hoc quod quantitas corporis propria efficitur aliquo modo minor seipsa;
quod quidem non potest intelligi nisi dupliciter. Uno modo ex
variatione quantitatis circa eamdem materiam: ut scilicet materia quae
primo subest magnae quantitati, postea subsit parvae; et hoc quidam
posuerunt in corporibus gloriosis, dicentes, quod quantitas eorum
subest eis ad nutum; ita quod cum voluerint, possunt habere magnam
quantitatem, et cum voluerint, parvam. Sed hoc non potest esse;
quia nullus motus qui fit secundum aliquid intrinsecum rei, potest esse
sine passione abjiciente a substantia; et ideo in corporibus
incorruptibilibus, scilicet caelestibus, est solus motus localis, qui
non est secundum aliquid intrinsecum. Unde patet quod mutatio
quantitatis circa materiam repugnaret impassibilitati corporis
gloriosi, et incorruptibilitati. Et praeterea sequeretur, quod
corpus gloriosum quandoque esset rarius, et quandoque spissius: quia
cum nihil dividi possit ab eo de materia sua, quandoque eadem materia
esset sub parvis dimensionibus, et quandoque sub magnis; et ita
rarefieret et densaretur; quod non potest esse. Alio modo potest
intelligi quod quantitas corporis gloriosi efficiatur minor seipsa per
variationem situs, ita scilicet quod partes corporis gloriosi
subintrent se invicem, et sic redeat ad quantumcumque parvam
quantitatem; et hoc quidam posuerunt, dicentes, quod ratione suae
subtilitatis corpus gloriosum habebit quod possit esse simul cum alio
corpore non glorioso in eodem loco; et similiter potest una pars esse
intra aliam intantum quod totum corpus gloriosum poterit intrare per
minimum porum unius corporis; et sic ponunt quod corpus Christi exivit
de utero virginali, et intravit januis clausis ad discipulos. Sed hoc
non potest esse; tum quia corpus gloriosum non habebit quod sit cum
alio corpore simul ratione subtilitatis; tum quia etiam si haberet ut
ratione subtilitatis esset cum alio corpore, non tamen cum corpore
glorioso, ut multi dicunt; tum quia repugnaret rectae dispositioni
corporis humani, quae requirit determinatum situm, et distantiam
partium. Unde nec per miraculum unquam hoc fiet. Et ideo dicendum,
quod corpus gloriosum semper erit in loco sibi aequali.
Ad primum ergo dicendum, quod corpus Christi in sacramento altaris
non est localiter, ut supra, dist. 10, dictum est.
Ad secundum dicendum, quod probatio philosophi procedit ex hoc quod
una pars eadem ratione subintraret aliam. Sed talis subintratio
partium corporis gloriosi in invicem non potest esse, ut dictum est;
et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod corpus videtur ex hoc quod agit in visum.
Quod autem agat in visum vel non agat, nihil variat in ipso corpore;
et ideo non est inconveniens, si possit, quando vult, videri; et
quando vult, non videri. Sed esse in loco non est actio aliqua
procedens ab eo ratione suae quantitatis, sicut videri ratione sui
coloris; et ideo non est simile.
Quaestiuncula 6
Ad sextam quaestionem dicendum, quod omne corpus palpabile est
tangibile, sed non convertitur. Omne enim corpus est tangibile quod
habet qualitates quibus natus est immutari sensus tactus; unde aer et
ignis, et omnia hujusmodi, sunt corpora tangibilia. Sed palpabile
ulterius addit quod resistat tangenti; unde aer, qui nequaquam
resistit transeunti per eum, sed est facillimae divisionis, tangibilis
quidem est, sed non palpabilis. Sic ergo patet quod palpabile dicitur
aliquod corpus ex duobus; scilicet ex qualitatibus tangibilibus, et ex
hoc quod resistit tangenti, ut non pertranseatur; quia qualitates
tangibiles sunt calidum et frigidum, et hujusmodi; quae non
inveniuntur nisi in corporibus gravibus et levibus, quae habent
contrarietatem ad invicem, ac per hoc sunt corruptibilia. Ideo
corpora caelestia, quae sunt secundum naturam incorruptibilia, sunt
sensibilia quidem visu, sed non tangibilia, et sic etiam nec
palpabilia; et hoc est quod Gregorius dicit, quod corrumpi necesse
est omne quod palpatur. Corpus ergo gloriosum habet ex natura sua
qualitates quae sunt natae immutare tactum; sed tamen quia corpus est
omnino subjectum spiritui, in potestate ejus est ut secundum eas
immutet tactum vel non immutet. Similiter etiam secundum naturam
subjecti competit ut resistat cuilibet alteri corpori transeunti, ita
quod non possit esse cum eo simul in eodem loco; sed miraculose hoc
potest divina virtute contingere ad nutum ipsius, quod sit cum alio
corpore in eodem loco, et sic non resistet ei transeunti. Unde
secundum naturam suam palpabile est corpus gloriosum; sed ex virtute
supernaturali hoc ei competit ut cum non vult, non palpetur a corpore
non glorioso; et ideo Gregorius dicit, quod dominus palpandam carnem
praebuit, quam januis clausis introduxit; ut profecto ostenderet post
resurrectionem corpus suum esse et ejusdem naturae, et alterius
gloriae.
Ad primum ergo dicendum, quod incorruptibilitas corporis gloriosi non
est ex natura componentium, secundum quam omne quod palpatur, necesse
est corrumpi, ut ex dictis patet; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis aliquo modo fieri possit quod
corpus gloriosum sit cum alio corpore in eodem loco, tamen corpus
gloriosum habet in potestate sua resistere cuilibet tangenti cum
voluerit; et sic palpari potest.
Ad tertium dicendum, quod qualitates tangibiles in corporibus
gloriosis non erunt reductae ad medium rei secundum aequidistantiam ab
extremis acceptum, sed ad medium proportionis secundum quod optime
competit complexioni humanae in singulis partibus; et ideo tactus
illorum corporum est delectabilissimus; quia potentia semper delectatur
in convenienti, et tristatur in excessu.
|
|