|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpora gloriosa non
sint futura agilia. Illud enim quod de se est agile ad motum, non
indiget aliquo deferente. Sed corpora glorificata deferuntur post
resurrectionem in nubibus obviam Christo in aere ab Angelis, ut dicit
Glossa 1 ad Thess., 4. Ergo corpora gloriosa non erunt agilia.
2. Praeterea, nullum corpus quod movetur cum labore et poena,
potest dici agile. Sed corpora gloriosa hoc modo movebuntur, cum
motor eorum, scilicet anima, moveat in contrarium naturae eorum;
alias moverentur semper in unam partem. Ergo non erunt agilia.
3. Praeterea, inter operationes animalis, sensus est nobilior et
prior quam motus. Sed non assignatur corporibus gloriosis aliqua
proprietas quae perficiat ea ad sentiendum. Ergo nec eis debet
attribui agilitas, per quam perficiantur ad motum.
4. Praeterea, natura dat diversis instrumenta diversae dispositionis
secundum diversas virtutes ipsorum; unde non ejusdem dispositionis
instrumenta dat animali tardo vel veloci. Sed Deus multo ordinatius
operatur quam natura. Cum ergo corpus gloriosum habeat membra ejusdem
dispositionis in figura et quantitate sicut modo, videtur quod non
habeat aliam agilitatem quam modo habet.
1. Sed contra est quod patet 2 Corinth. 15, 43: seminatur in
infirmitate, surget in virtute, idest mobile et vivum. Sed mobilitas
non potest dicere nisi agilitatem ad motum. Ergo corpora gloriosa
erunt agilia.
2. Praeterea, tarditas maxime videtur spiritualitati repugnare.
Sed corpora gloriosa erunt spiritualia, ut dicitur 1 Corinth.
15. Ergo erunt agilia.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod agilitate sua nunquam utentur, ita quod
moveantur. Quia secundum philosophum, motus est actus imperfecti.
Sed in illis corporibus nulla erit imperfectio. Ergo nec aliquis
motus.
2. Praeterea, omnis motus est propter indigentiam; quia omne quod
movetur, movetur propter adoptionem alicujus finis. Sed corpora
gloriosa non habebunt aliquam indigentiam, ut Augustinus dicit: ibi
erit quidquid voles, non erit quidquid noles. Ergo non movebuntur.
3. Praeterea, secundum philosophum in 2 caeli et mundi, quod
participat divinam bonitatem sine motu, nobilius participat illam quam
quod participat eam cum motu. Sed corpus gloriosum nobilius participat
divinam bonitatem quam aliquod aliud corpus. Cum ergo quaedam alia
corpora omnino sine motu remaneant, sicut corpora caelestia, videtur
quod multo fortius corpora humana.
4. Praeterea, Augustinus dicit, quod anima stabilita in Deo
stabiliet et corpus suum consequenter. Sed anima ita erit in Deo
stabilita quod nullo modo ab eo movebitur. Ergo nec in corpore erit
aliquis motus ab anima.
5. Praeterea, quanto corpus est nobilius, tanto debetur ei locus
nobilior; unde corpus Christi, quod est nobilissimum, habet locum
eminentiorem inter cetera loca, ut patet Hebr. 7, 26: excelsior
caelis factus: Glossa, loco et dignitate; et similiter unumquodque
corpus gloriosum habebit eadem ratione locum sibi convenientem secundum
mensuram suae dignitatis. Sed locus conveniens est de pertinentibus ad
gloriam. Cum ergo post resurrectionem gloria sanctorum nunquam
varietur neque in plus neque in minus, quia tunc erunt omnino in
termino; videtur quod corpora eorum nunquam de loco sibi determinato
recedent, et ita non movebuntur.
1. Sed contra est quod dicitur Isai. 40, 31: current, et non
laborabunt; ambulabunt, et non deficient; et similiter Sap. 3,
7, dicitur: tamquam scintillae in arundineto discurrent. Ergo erit
aliquis motus corporum gloriosorum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod moveantur in instanti. Augustinus enim
dicit, quod ubicumque voluerit spiritus, ibi erit et corpus. Sed
motus voluntatis secundum quem spiritus vult alicubi esse, est in
instanti. Ergo et motus corporis erit in instanti.
2. Praeterea, philosophus in 4 Phys. probat, quod si fieret
motus per vacuum, oporteret aliquid moveri in instanti: quia vacuum
non resistit aliquo modo mobili, resistit autem plenum; et sic nulla
proportio esset motus qui fit in vacuo, ad motum qui fit in pleno, in
velocitate, cum proportio motuum in velocitate sit secundum
proportionem resistentiae quae est in medio. Omnium autem duorum
motuum qui fiunt in tempore, oportet esse proportionales velocitates:
quia omne tempus omni tempori proportionale est. Sed similiter nullum
spatium plenum potest resistere corpori glorioso, quod potest esse cum
alio corpore in eodem loco, quocumque modo fiat, sicut nec vacuum
alteri corpori. Ergo si movetur, in instanti movebitur.
3. Praeterea, virtus animae glorificatae quasi improportionaliter
excedit virtutem animae non glorificatae. Sed anima non glorificata
movet corpus in tempore. Ergo anima glorificata movet corpus in
instanti.
4. Praeterea, omne quod movetur aequaliter cito ad propinquum et
distans, movetur in instanti. Sed motus corporis gloriosi est talis:
quia ad quantumcumque distans spatium movetur tempore imperceptibili;
unde Augustinus dicit in quaestionibus de resurrectione, quod corpus
gloriosum utraque intervalla pari celeritate pertingit, ut radius
solis. Ergo corpus gloriosum movetur in instanti.
5. Praeterea, omne quod movetur, vel movetur in tempore, vel
movetur in instanti. Sed corpus gloriosum post resurrectionem non
movebitur in tempore: quia tempus jam non erit, ut dicitur Apocal.
10. Ergo motus ille erit in instanti.
1. Sed contra, in motu locali spatium et motus et tempus simul
dividuntur, ut demonstrative probatur in 6 Physic. Sed spatium quod
transit corpus gloriosum per suum motum, est divisibile. Ergo et
motus divisibilis, et tempus divisibile. Instans autem non
dividitur. Ergo et motus ille non erit in instanti.
2. Praeterea, non potest esse aliquid simul totum in uno loco; et
partim in illo, et partim in alio: quia sequeretur quod altera pars
esset in duobus locis simul; quod esse non potest. Sed omne quod
movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem,
ut demonstratum est in 6 Physic. Omne autem quod motum est totum est
in termino ad quem est motus. Ergo non potest esse quod simul moveatur
et motum sit. Sed omne quod movetur in instanti, simul movetur et
motum est. Ergo motus localis corporis gloriosi non poterit esse in
instanti.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod corpus gloriosum erit
omnino subjectum animae glorificatae, non solum ut nihil in eo sit quod
resistat voluntati spiritus, quia hoc fuit etiam in corpore Adae; sed
etiam ut sit in eo aliqua perfectio effluens ab anima glorificata in
corpus, per quam habile reddatur ad praedictam subjectionem: quae
quidem perfectio dos glorificati corporis dicitur. Anima autem
conjungitur corpori non solum ut forma, sed ut motor; et utroque modo
oportet quod corpus gloriosum animae glorificatae sit summe subjectum.
Unde sicut per dotem subtilitatis subjicitur ei totaliter, inquantum
est forma corporis, dans esse specificum; ita per dotem agilitatis
subjicitur ei inquantum est motor, ut scilicet sit expeditum et habile
ad obediendum spiritui in omnibus motibus et actionibus animae. Quidam
tamen causam istius agilitatis attribuunt quintae essentiae, quae tunc
in corporibus gloriosis dominabitur. Sed de hoc frequenter dictum
est, quod non videtur conveniens; unde melius est quod attribuatur
animae, a qua gloria in corpus emanat.
Ad primum ergo dicendum, quod corpora gloriosa dicuntur ferri bajulis
Angelis, et etiam in nubibus, non quasi eis indigeant, sed ad
reverentiam designandam quae corporibus gloriosis et ab Angelis et ab
omnibus creaturis deferetur.
Ad secundum dicendum, quod quanto virtus animae moventis dominatur
magis supra corpus, tanto minor est labor in motu, qui etiam fit
contra naturam corporis. Unde illi in quibus virtus motiva est
fortior, vel qui habent ex exercitio corpus magis habilitatum ad
obediendum spiritui moventi, minus laborant in motu; et quia post
resurrectionem anima perfecte dominabitur corpori tum propter
perfectionem propriae virtutis, tum propter habilitatem corporis
gloriosi ex redundantia gloriae ab anima in ipsum; non erit aliquis
labor in motu sanctorum; et sic dici possunt corpora sanctorum agilia.
Ad tertium dicendum, quod per dotem agilitatis corpus gloriosum
redditur habile non solum ad motum localem, sed ad sensum, et ad omnes
alias operationes animae exequendas.
Ad quartum dicendum, quod sicut natura dat velocioribus animalibus
instrumenta diversae dispositionis in figura et quantitate; ita Deus
dabit corporibus sanctorum aliam dispositionem quam nunc habeant, non
quidem in figura et quantitate, sed in proprietate gloriae, quae
dicitur agilitas.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod corpora gloriosa aliquando
moveri necessarium est ponere: quia et ipsum corpus Christi motum est
in ascensione; et similiter corpora sanctorum quae de terra resurgent,
ad caelum Empyreum ascendent. Sed etiam postquam caelos ascenderint,
verisimile est quod aliquando moveantur pro suae libito voluntatis,
ut, illud quod habent in virtute, actu exercentes, divinam sapientiam
commendabilem ostendant; et ut etiam visus eorum reficiatur
pulchritudine creaturarum diversarum in quibus Dei sapientia eminenter
relucebit; sensus enim non potest esse nisi praesentium; quamvis magis
a longinquo possint sentire corpora gloriosa quam non gloriosa, ut
supra dictum est. Nec tamen per motum aliquid deperiet eorum
beatitudini, quae consistit in visione Dei, quem ubique praesentem
habent, sicut et de Angelis dicit Gregorius, quod intra Deum
currunt quocumque mittantur.
Ad primum ergo dicendum, quod motus localis non variat aliquid eorum
quae sunt intranea rei, sed est secundum id quod est extra rem,
scilicet locum; unde illud quod movetur motu locali, est perfectum
quantum ad ea quae sunt intra rem, ut dicitur in 8 Physic.; quamvis
habeat imperfectionem respectu loci: quia dum est in uno loco, est in
potentia ad alium locum: quia non potest esse actu in pluribus locis
simul, hoc enim solius Dei est. Hic autem defectus non repugnat
perfectioni gloriae, sicut nec defectus quod creatura est ex nihilo;
et ideo manebunt hujusmodi defectus in corporibus gloriosis.
Ad secundum dicendum, quod aliquis dicitur indigere aliquo et
simpliciter et secundum quid. Simpliciter quidem indiget aliquis illo
sine quo non potest conservari in esse vel in sua perfectione; et sic
motus in corporibus gloriosis non erit propter aliquam indigentiam,
quia ad haec omnia sufficiet eis sua beatitudo. Sed secundum quid
indiget aliquis illo sine quo non potest aliquem finem intentum habere,
vel non ita bene, vel tali modo; et sic motus erit in beatis propter
indigentiam: non enim poterunt manifestare virtutem motivam in seipsis
in experimento, nisi moveantur: hujusmodi enim indigentias nihil
prohibet in corporibus gloriosis esse.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet, si corpus gloriosum
non posset etiam sine motu participare divinam bonitatem multo altius
quam corpora caelestia, quod falsum est; unde corpora gloriosa non
movebuntur ad consequendam perfectam divinae bonitatis participationem,
hanc enim habent per gloriam; sed ad demonstrandam virtutem animae.
Per motum autem corporum caelestium non posset demonstrari virtus eorum
nisi quam habent in movendo corpora inferiora ad generationem et
corruptionem; quod non competit illi statui, ut ex dictis patet; et
ideo ratio non procedit.
Ad quartum dicendum, quod motus localis nihil diminuit de stabilitate
ab anima stabilita in Deo, cum non sit secundum aliquid intrinsecum
rei, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod locus congrue unicuique corpori glorioso
deputatus secundum gradum suae dignitatis pertinet ad praemium
accidentale; non tamen oportet quod diminuatur aliquid de praemio,
quantumcumque sit extra locum illum: quia locus ille non pertinet ad
praemium secundum quod actu continet corpus locatum, cum nihil influat
in gloriosum corpus, sed magis recipiat splendorem ab eo; sed secundum
quod est debitus pro meritis: unde gaudium de tali loco manet etiam ei
qui est extra locum illum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod corpus gloriosum transit de uno loco in alium
sine hoc quod pertranseat medium, sicut et voluntas de uno loco
transfertur ad alium sine hoc quod pertranseat medium; et propter hoc
potest corporis gloriosi motus esse in instanti, sicut etiam
voluntatis. Sed hoc non potest stare: quia corpus gloriosum nunquam
perveniet ad nobilitatem naturae spiritualis, sicut nunquam desinet
esse corpus. Et praeterea, cum voluntas dicitur moveri de uno loco in
alium, non transfertur essentialiter de loco in locum, quia neutro
illorum locorum essentialiter continetur, sed dirigitur in unum locum
postquam fuerat directa per intentionem ad alium; et pro tanto dicitur
moveri ad locum. Et ideo alii dicunt, quod corpus gloriosum habet de
proprietate naturae suae, qua corpus est, quod pertranseat medium, et
ita quod moveatur in tempore; sed virtute gloriae, quae habet quamdam
infinitatem supra virtutem naturae, habet quod possit non pertransire
medium, et sic in instanti moveri. Sed hoc non potest esse: quia
implicat in se contradictionem; quod patet sic. Sit aliquod corpus
quod moveatur de a in b, et corpus motum sit z. Constat quod z
quamdiu est totum in a, non movetur; similiter nec quando est totum in
b, quia tunc motum est. Ergo si aliquando movetur, oportet quod
neque sit totum in a, neque totum in b. Ergo quando movetur, vel
nusquam est, vel est partim in a et partim in b, vel totum in alio
loco medio, puta in c, aut partim in c et partim in a, seu in b.
Sed non potest poni quod nusquam sit: quia sic esset aliqua quantitas
dimensiva non habens situm; quod est impossibile: neque potest poni
quod sit partim in a et partim in b, et non sit in medio aliquo modo:
quia cum b sit locus distans ab a, sequeretur, medio interjacente,
quod pars z, quae est in b, non esset continua parti quae est in a.
Ergo restat quod sit vel totum in c, vel partim in eo et partim in
alio loco, quod ponetur medium inter c et a, puta d; et sic de
aliis. Ergo oportet quod z non perveniat de a in b, nisi prius sit in
omnibus mediis: nisi dicatur, quod pervenit de a in b, et nunquam
movetur; quod implicat contradictionem, quia ipsa successio locorum
est motus localis. Eadem ratio est de qualibet mutatione quae habet
duos terminos contrarios, quorum utrumque est aliquid positive. Secus
autem est de illis mutationibus quae habent unum terminum tantum
positivum, et alterum puram privationem: quia inter affirmationem et
negationem sive privationem non est aliqua determinata distantia. Unde
quod est in negatione, potest esse propinquius vel remotius ab
affirmatione, et e contrario, ratione alicujus quod causet alterum
eorum, vel disponat ad eam; et sic dum id quod movetur, est totum sub
negatione, mutatur ad affirmationem, et e converso; unde etiam in eis
mutans praecedit mutatum esse, ut probatur in 6 Physic. Nec est
simile de motu Angeli: quia esse in loco aequivoce dicitur de corpore
et de Angelo, ut in 1 libro, dist. 37, quaest. 3, art. 1,
dictum est. Et sic patet quod nullo modo potest esse quod aliquod
corpus perveniat de uno loco ad alium nisi transeat omnia media. Et
ideo alii hoc concedunt; sed tamen dicunt quod corpus gloriosum movetur
in instanti. Sed ex hoc sequitur quod corpus gloriosum in eodem
instanti sit in duobus locis vel pluribus, scilicet in termino ultimo,
et in omnibus locis mediis; quod non potest esse. Sed ad hoc dicunt,
quod quamvis sit idem instans secundum rem, tamen differt ratione,
sicut punctus ad quem terminantur diversae lineae. Sed hoc non
sufficit: quia instans mensurat hoc quod est in instanti secundum rem,
non secundum hoc quod consideratur; unde diversa consideratio instantis
non facit quod instans possit mensurare illa quae non sunt simul
tempore, sicut nec diversa consideratio puncti potest facere quod sub
uno puncto loci contineantur quae sunt distantia situ. Et ideo alii
probabilius dicunt, quod corpus gloriosum movetur in tempore, sed
imperceptibili propter brevitatem; et quod tamen unum corpus gloriosum
potest in minori tempore idem spatium pertransire quam aliud: quia
tempus, quantumcumque parvum accipiatur, in infinitum est divisibile.
Ad primum ergo dicendum, quod illud quod parum deest, quasi nihil
deesse videtur, ut dicitur in 3 Physic.; et ideo dicimus, statim
facio, quod post modicum tempus fiet; et per hunc modum loquitur
Augustinus, quod ubicumque erit voluntas, ibi erit corpus statim.
Vel dicendum, quod voluntas nunquam erit inordinata in beatis; unde
nunquam volent corpus suum esse alicubi in aliquo instanti in quo non
possit ibi esse; et sic quodcumque instans voluntas determinabit, in
illo corpus erit in illo loco quem voluntas determinat.
Ad secundum dicendum, quod quidam contradixerunt illi propositioni
quam philosophus inducit in parte illa, ut Commentator ibidem dicit,
dicentes quod non oportet esse proportionem totius motus ad totum
secundum proportionem resistentis medii ad alium medium resistens; sed
oportet quod secundum proportionem mediorum per quae transitur,
attendatur proportio retardationum quae accidit in motibus ex
resistentia medii. Quilibet enim motus habet determinatum tempus
velocitatis et tarditatis ex victoria moventis supra mobile, etiam si
nihil resistat ex parte medii, sicut patet in corporibus caelestibus,
in quibus non invenitur aliquid quod obstet motui ipsorum; et tamen non
moventur in instanti, sed in tempore determinato secundum proportionem
potentiae moventis ad mobile. Et ita patet quod etiam si ponatur
aliquid moveri in vacuo, non oportebit quod moveatur in instanti; sed
quod nihil addatur tempori quod debetur motui ex proportione praedicta
moventis ad mobile, quia motus non retardatur. Sed haec ratio, ut
Commentator dicit ibidem, procedit ex falsa imaginatione, qua quis
imaginatur quod tarditas quae causatur ex resistentia medii, sit aliqua
pars motus addita motui naturali, qui habet quantitatem secundum
proportionem moventis ad mobile, sicut una linea additur lineae,
ratione cujus accidit in lineis quod non remanet eadem proportio totius
ad totam lineam, quae erat linearum additarum ad invicem; ut sic etiam
non sit eadem proportio totius motus ad totum motum sensibilem, quae
est retardationum contingentium ex resistentia media: quae quidem
imaginatio falsa est: quia quaelibet pars motus habet tantum de
velocitate quantum motus; non autem quaelibet pars lineae habet tantum
de quantitate dimensiva, quantum habet tota linea; unde tarditas vel
velocitas addita motui redundat in quamlibet partem ejus; quod de
lineis non convenit; et sic tarditas addita motui non facit aliam
partem motus, sicut in lineis accidebat, quod additum est pars totius
lineae. Et ideo ad intelligendam probationem philosophi, ut
Commentator ibidem exponit, sciendum est, quod oportet accipere totum
pro uno, scilicet resistentiam mobilis ad virtutem moventem, et
resistentiam medii per quod est motus, et cujuscumque alterius
resistentis; ita quod accipiatur quantitas tarditatis totius motus
secundum proportionem virtutis moventis ad mobile resistens quocumque
modo, vel ex se, vel ex alio extrinseco. Oportet enim quod semper
mobile resistat aliquo modo moventi, cum movens et motum, agens et
patiens, inquantum hujusmodi, sint contraria. Quandoque autem
invenitur resistere mobile moventi ex seipso, vel quia habet virtutem
inclinantem ad contrarium, sicut patet in motibus violentis; vel
saltem quia habet locum contrarium loco qui est in intentione moventis,
cujusmodi resistentia invenitur etiam corporum caelestium ad suos
motores. Quandoque autem mobile resistit virtuti moventis ex alio
tantum, et non ex seipso, sicut patet in motu naturali gravium et
levium: quia per ipsam formam eorum inclinantur ad motum talem: est
enim forma impressio generantis, quod est motor per se gravium et
levium. Ex parte autem materiae non invenitur aliqua resistentia neque
virtutis inclinantis ad contrarium motum, neque contrarii loci: quia
locus non debetur materiae nisi secundum quod sub dimensionibus
consistens perficitur forma naturali; unde non potest esse resistentia
nisi ex parte medii: quae quidem resistentia est motui eorum
connaturalis. Quandoque autem est resistentia ex utroque, sicut patet
in motibus animalium. Quando ergo in motu non est resistentia nisi ex
parte mobilis, sicut accidit in corporibus caelestibus, tunc tempus
motus mensuratur secundum proportionem motoris ad mobile; et in talibus
non procedit ratio philosophi: quia amoto omni medio, adhuc manet
motus eorum in tempore. Sed in illis motibus in quibus est resistentia
ex parte medii tantum, accipitur mensura temporis secundum impedimentum
quod est ex medio solum; unde si subtrahatur omnino medium, nullum
impedimentum remanebit; et sic vel movebitur in instanti, vel aequali
tempore movebitur secundum vacuum spatium et plenum: quia dato quod
moveatur in tempore per vacuum, illud tempus in aliqua proportione se
habebit ad tempus in quo movetur per vacuum. Possibile autem est
imaginari aliud corpus in eadem proportione subtilius corpore quo
spatium plenum erat; quo si aliud spatium aequale impleatur, in tam
parvo tempore movebitur per illud plenum, sicut primo per vacuum: quia
quanto additur ad subtilitatem medii, tanto subtrahitur de quantitate
temporis; et quanto est magis subtile, minus resistit. Sed in aliis
motibus in quibus est resistentia ex ipso mobili et ex medio, quantitas
temporis est accipienda secundum proportionem moventis potentiae ad
resistentiam mobilis et medii simul; unde dato quod totaliter medium
subtrahatur vel non impediat, non sequitur quod motus sit in instanti,
sed quod tempus motus mensuretur tantum ex resistentia mobilis. Nec
erit inconveniens, si per idem tempus moveatur per vacuum et per
plenum, aliquo subtilissimo corpore imaginato: quia determinata
subtilitas medii quanto est major, nata est facere tarditatem minorem
in motu; unde potest imaginari tanta subtilitas quod erit nata facere
minorem tarditatem quam sit illa tarditas quam facit resistentia
mobilis; et sic resistentia medii nullam tarditatem adjiciet ad motum.
Patet ergo quod quamvis medium non resistat corporibus gloriosis
secundum hoc quod possunt esse cum alio corpore in eodem loco,
nihilominus motus eorum non erit in instanti: quia ipsum corpus mobile
resistet virtuti moventi ex hoc ipso quod habet determinatum situm,
sicut de corporibus caelestibus dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis virtus animae glorificatae excedat
inaestimabiliter virtutem animae non glorificatae, non tamen excedit in
infinitum: quia utraque virtus est finita; unde non sequitur quod
moveat in instanti. Si tamen esset similiter infinitae virtutis, non
sequeretur quod moveret in instanti, nisi superaretur totaliter
resistentia quae est ex parte mobilis. Quamvis autem resistentia qua
mobile resistit moventi per contrarietatem quam habet ad motum talem
ratione inclinationis ad contrarium motum, possit a movente infinitae
virtutis totaliter superari; tamen resistentia quam facit ex
contrarietate quam habet ad locum quem intendit motor per motum, non
potest totaliter superari, nisi auferatur ab ea esse in tali loco vel
in tali situ. Sicut enim album resistit nigro ratione albedinis; et
tanto magis, quanto albedo magis distat a nigredine; ita corpus
resistit alicui loco per hoc quod habet locum oppositum; et tanto est
major resistentia, quanto est distantia major: non autem potest a
corpore removeri quod sit in aliquo loco vel situ, nisi auferatur ei
sua corporeitas, per quam debetur ei locus vel situs; unde quamdiu
manet in natura corporis, nullo modo potest moveri in instanti,
quantacumque sit virtus movens. Corpus autem gloriosum nunquam suam
corporeitatem amittit; unde nunquam in instanti moveri poterit.
Ad quartum dicendum, quod par celeritas in verbis Augustini est
intelligenda quantum ad hoc quod est imperceptibilis excessus unius
respectu alterius, sicut et tempus totius motus est imperceptibile.
Ad quintum dicendum, quod quamvis post resurrectionem non sit tempus
quod est numerus motus caeli, tamen erit tempus consurgens ex numero
prioris et posterioris in quolibet motu.
|
|