|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corporibus gloriosis
claritas non conveniet. Quia, sicut dicit Avicenna in 6 de
naturalibus, omne corpus luminosum constat ex partibus perviis. Sed
partes corporis gloriosi non erunt perviae; cum in aliquibus dominetur
terra, sicut in carnibus et ossibus. Ergo corpora gloriosa non erunt
lucida.
2. Praeterea, omne corpus lucidum occultat illud quod est post se;
unde unum luminare per aliud eclipsatur: flamma etiam ignis prohibet
videri quod est post se. Sed corpora gloriosa non occultabunt illud
quod intra ea continetur: quia, ut dicit Gregorius, super illud
Job: non adaequabitur ei aurum et vitrum: ibi (scilicet in caelesti
patria), uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia
non abscondet, patebitque corporalibus oculis ipsa etiam corporis
harmonia. Ergo corpora illa non erunt lucida.
3. Praeterea, lux et color contrariam dispositionem requirunt in
subjecto: quia lux est extremitas perspicui in corpore non terminato,
sed color in corpore terminato, ut patet in libro de sensu et sensato.
Sed corpora gloriosa erunt colorata: quia, ut Augustinus dicit,
19 de Civit. Dei, pulchritudo corporis est partium convenientia
cum quadam coloris suavitate. Pulchritudo autem corporibus
glorificatis deesse non poterit. Ergo corpora gloriosa non erunt
lucida.
4. Praeterea, si claritas erit in corporibus gloriosis, oportet
quod sit aequalis in omnibus partibus corporis, sicut omnes partes
erunt ejusdem impassibilitatis, subtilitatis, et agilitatis. Sed hoc
non est conveniens: quia una pars habet majorem dispositionem ad
claritatem quam alia, sicut oculi quam manus, et spiritus quam ossa,
et humores quam caro vel nervus. Ergo videtur quod non debeant corpora
illa esse lucida.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 13, 43: fulgebunt justi
sicut sol in regno patris eorum; et Sap. 3, 7: fulgebunt justi,
et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
2. Praeterea, 1 Corinth. 15, 43, dicitur: seminatur in
ignobilitate, surget in gloria; quod ad claritatem pertinet, ut patet
per sequentia, ubi corporum resurgentium gloriam comparat claritati
stellarum. Ergo corpora sanctorum resurgent lucida.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod claritas corporis gloriosi non possit
videri ab oculo non glorioso. Oportet enim esse proportionem visibilis
ad visum. Sed oculus non glorificatus non est proportionatus ad
videndum claritatem gloriae, cum sit alterius generis quam claritas
naturae. Ergo corporis gloriosi claritas non videbitur ab oculo non
glorioso.
2. Praeterea, claritas corporis gloriosi erit major quam claritas
solis nunc sit: quia etiam claritas solis erit tunc major quam nunc,
ut dicitur, et multo major ea erit claritas corporis gloriosi, propter
quod sol et totus mundus claritatem majorem accipiet. Sed oculus non
gloriosus non potest inspicere solem in rota propter magnitudinem
claritatis. Ergo multo minus poterit inspicere claritatem corporis
gloriosi.
3. Praeterea, visibile oppositum oculis videntis necesse est
videri, nisi sit laesio aliqua in oculo. Sed claritas corporis
gloriosi opposita oculis non gloriosis non necessario videtur ab eis;
quod patet de discipulis, qui corpus domini post resurrectionem
viderunt, claritatem ejus non intuentes. Ergo claritas illa non est
visibilis ab oculo non glorioso.
1. Sed contra est quod dicit Glossa Phil. 3, super illud:
configuratum corpori claritatis suae: assimilabimur claritati quam
habuit in transfiguratione. Sed claritas illa visa fuit ab oculis
discipulorum non glorificatis. Ergo et claritas corporis glorificati
ab oculis non gloriosis visibilis erit.
2. Praeterea, impii videntes gloriam justorum, ex hoc torquebuntur
in judicio, ut patet per hoc quod dicitur Sap. 5. Sed non plene
viderent gloriam ipsorum nisi claritatem corporum eorum inspicerent.
Ergo et cetera.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod corpus gloriosum necessario videatur a
non glorioso corpore. Quia corpora gloriosa erunt lucida. Sed corpus
lucidum manifestat se et alia. Ergo corpora gloriosa necessario
videbuntur.
2. Praeterea, omne corpus quod occultat alia corpora post se
existentia, de necessitate visu percipitur ex hoc ipso quod alia quae
sunt post, occultantur. Sed corpus gloriosum occultabit a visu alia
corpora post se existentia, quia erit corpus coloratum. Ergo de
necessitate videbitur.
3. Praeterea, sicut quantitas est de his quae insunt corpori, ita
qualitas per quam videtur. Sed quantitas non suberit voluntati, ut
corpus gloriosum possit esse majoris quantitatis vel minoris. Ergo nec
qualitas per quam visibile est, ut possit non videri.
1. Sed contra est, quod corpus nostrum glorificabitur in
conformitate corporis Christi. Sed corpus Christi post
resurrectionem non necessario videbatur, immo disparuit ab oculis
discipulorum in Emaus, ut Luc. ult. Ergo et corpus glorificatum
non necessario videbitur.
2. Praeterea, ibi erit summa obedientia corporis ad animam. Ergo
corpus poterit videri vel non videri secundum voluntatem animae.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod corpora sanctorum fore
lucida post resurrectionem ponere oportet propter auctoritatem
Scripturae quae hoc promittit. Sed causam hujusmodi claritatis quidam
attribuunt quintae essentiae, quae tunc dominabitur in corpore humano.
Sed quia hoc est absurdum, ut saepe dictum est; ideo melius est ut
dicatur quod claritas illa causabitur ex redundantia gloriae animae in
corpus. Quod enim recipitur in aliquo, non recipitur per modum
influentis, sed per modum recipientis; et ita claritas quae est in
anima ut spiritualis, recipitur in corpore ut corporalis; et ideo
secundum quod anima erit majoris claritatis secundum majus meritum, ita
etiam erit differentia claritatis in corpore, ut patet per apostolum 1
Corinth. 15; et ita in corpore glorioso cognoscetur gloria animae,
sicut in vitro cognoscitur color corporis quod continetur in vase
vitreo, ut Gregorius dicit super illud Job 28: non adaequabitur ei
aurum vel vitrum.
Ad primum ergo dicendum, quod Avicenna loquitur de illo corpore quod
habet ex natura componentium claritatem. Sic autem non habebit corpus
gloriosum, sed magis ex merito virtutis.
Ad secundum dicendum, quod Gregorius comparat corpora gloriosa auro
et vitro; auro propter claritatem, vitro propter hoc quod
translucebunt; unde videtur quod erunt simul clara et pervia. Quod
enim aliquod clarum non sit pervium, contingit ex hoc quod claritas
corporis causatur ex densitate partium lucidarum; densitas enim
repugnat pervietati. Sed tunc causabitur claritas ex alia causa, ut
dictum est. Densitas autem corporis gloriosi pervietatem non tollet ab
eis, sicut nec densitas vitri a vitro. Quidam tamen dicunt, quod
comparantur vitro, non quia sint pervia, sed propter hanc
similitudinem, quod sicut illud quod in vitro clauditur, apparet; ita
animae gloria, quae in corpore glorioso claudetur non latebit. Sed
primum melius est; quia magis salvatur dignitas corporis gloriosi, et
magis consonat dictis Gregorii.
Ad tertium dicendum, quod corporis gloria naturam non tollit, sed
perficit; unde color qui debetur corpori ex natura suarum partium,
remanebit in eo; sed superaddetur claritas ex gloria animae; sicut
etiam videmus corpora colorata ex sui natura splendore solis
resplendere, vel ex aliqua alia causa extrinseca vel intrinseca.
Ad quartum dicendum, quod sicut claritas gloriae redundat ab anima in
corpus secundum suum modum, et est ibi alio modo quam sit in anima;
ita in quamlibet partem corporis redundabit secundum suum modum; unde
non est inconveniens quod diversae partes habeant diversimode
claritatem, secundum quod sunt diversimode dispositae ex sua natura ad
ipsam. Nec est simile de aliis dotibus corporis, respectu quarum
partes corporis non inveniuntur habere diversam dispositionem.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod claritas
corporis gloriosi non potest videri ab oculo non glorioso, nisi forte
per miraculum. Sed hoc non potest esse, nisi claritas aequivoce
diceretur; quia lux secundum id quod est, nata est movere visum; et
visus secundum id quod est, natus est recipere lucem; sicut verum se
habet ad intellectum, et bonum ad affectum. Unde si esset aliquis
visus qui non posset percipere aliquam lucem omnino; vel ille visus
diceretur aequivoce, vel lux illa; quod non potest in proposito dici;
quia sic per hoc quod dicitur, corpora gloriosa futura esse lucida,
nihil nobis notificaretur; sicut qui dicit canem esse in caelo, nihil
notificat ei qui non novit nisi canem qui est animal. Et ideo dicendum
est, quod claritas corporis gloriosi naturaliter ab oculo non glorioso
videri potest.
Ad primum ergo dicendum, quod claritas gloriae erit alterius generis
quam claritas naturae quantum ad causam, sed non quantum ad speciem;
unde sicut claritas naturae ratione suae speciei est proportionata
visui, ita claritas gloriosa.
Ad secundum dicendum, quod sicut corpus gloriosum non potest pati
aliquid passione naturae, sed solum passione animae; ita ex
proprietate gloriae non aget nisi actione animae. Claritas autem
intensa non offendit visum inquantum agit actione animae, sed secundum
hoc magis delectat; offendit autem, inquantum agit actione naturae
calefaciendo et dissolvendo organum visus, et disgregando spiritus; et
ideo claritas corporis gloriosi, quamvis excedat claritatem solis,
tamen de sui natura non offendit visum, sed demulcet; propter quod
claritas illa comparatur claritati jaspidis, Apoc. 21.
Ad tertium dicendum, quod claritas corporis gloriosi provenit ex
merito voluntatis; et ideo voluntati subdetur, ut secundum ejus
imperium videatur vel non videatur; et in potestate corporis gloriosi
erit ostendere claritatem suam vel occultare. Et haec fuit opinio
Praepositini.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod visibile videtur secundum quod
agit in visum. Ex hoc autem quod aliquid agit vel non agit in aliquod
extrinsecum, non est aliqua mutatio in ipso: unde sine mutatione
alicujus proprietatis quae sit de perfectione corporis glorificati,
potest contingere quod videatur et non videatur; unde in potestate
animae glorificatae erit quod corpus suum videatur vel non videatur,
sicut et quaelibet alia actio corporis in animae potestate erit; alias
non esset corpus gloriosum instrumentum summe obediens principali
agenti.
Ad primum ergo dicendum, quod claritas illa obediet corpori glorioso,
ut possit eam ostendere vel occultare.
Ad secundum dicendum, quod color corporis non impedit pervietatem
ipsius, nisi inquantum immutat visum; quia visus non potest immutari
simul a duobus coloribus, ut utrumque perfecte inspiciat. Color autem
corporis gloriosi erit in potestate animae, ut per ipsum immutet visum
vel non immutet; et ideo erit in potestate ejus ut occultet corpus quod
est post se vel non occultet.
Ad tertium dicendum, quod quantitas est inhaerens ipsi corpori
glorioso; nec posset quantitas immutari ad imperium animae sine
mutatione intrinseca corporis gloriosi, quae impassibilitati ejus
repugnaret; et ideo non est simile de quantitate et visibilitate; quia
etiam qualitas illa per quam est visibile, non poterit subtrahi ad
imperium animae; sed actio illius qualitatis suspendetur; et sic
occultabitur corpus ad imperium animae.
|
|