|
Postquam determinavit Magister de Baptismo per comparationem ad
recipientes, hic determinat de ipso per comparationem ad dantes; et
dividitur in duas partes: in prima ostendit a quibus dari possit
Baptismus; in secunda a quibus et qualiter dari debeat, 6 dist.:
nunc quibus liceat baptizare, addamus. Prima in tres: in prima
ostendit a quibus dari possit Baptismus, quia a bonis et a malis; in
secunda assignat hujus rationem, ibi: quia ministerium tantum habent,
non potestatem Baptismi; in tertia removet quamdam dubitationem,
ibi: hic quaeritur quae sit potestas Baptismi quam Christus sibi
retinuit. Hic est duplex quaestio. Prima de potestate baptizandi.
Secunda de ipsis baptizantibus. Circa primum quaeruntur tria: 1
quam potestatem Christus, secundum quod homo, in baptizando habuit;
2 quam ministris contulerit; 3 quam conferre potuerit, sed non
contulit.
|
|