|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod
homo, habuit potestatem dimittendi peccata. Matth. 9, 6,
dicitur: ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra
dimittendi peccata, dixit paralytico: surge, et ambula. Sed non
oportebat signum ostendere ad probandum quod Deus haberet potestatem
dimittendi peccatum: quia hoc Judaei confitebantur. Ergo etiam
secundum quod homo habuit hanc potestatem.
2. Praeterea, Christus, secundum quod homo, est redemptor, ut in
3, dist. 19, qu. 1, art. 4, quaestiunc. 1, dictum est.
Sed non potest aliquis liberari a servitute peccati nisi sibi peccatum
dimissum sit. Ergo Christus, secundum quod homo, habuit potestatem
dimittendi peccata.
3. Praeterea, super illud Joan. 5: sicut pater suscitat mortuos
etc., dicit Augustinus: judicat, et suscitat corpora, non pater,
sed filius, secundum humanitatis dispensationem, qua minor est patre.
Sed suscitatio corporum attestatur suscitationi animarum, quae fit per
dimissionem peccati. Ergo Christus, secundum quod homo, potuit
peccatum dimittere.
4. Praeterea, majus est imperium ejus quam invocatio nominis ejus.
Sed ad invocationem nominis Christi dabatur Baptismus et remissio
peccatorum in primitiva Ecclesia. Ergo et ipse Christus suo imperio
poterat peccata dimittere.
5. Praeterea, Christus amplioris gloriae prae Moyse habitus est,
quia non sicut servus vel minister, sicut Moyses, est in domo Dei,
sed sicut dominus et heres, ut dicitur Hebr. 3. Sed si non haberet
potestatem dimittendi peccatum, secundum quod homo, non esset sicut
dominus, sed solum sicut minister, sicut et alii. Ergo habet
potestatem dimittendi peccata.
1. Sed contra, illud quod est solius Dei, non convenit Christo
inquantum est homo. Sed dimittere peccatum est hujusmodi; ut patet
Isai. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Ergo non
convenit Christo.
2. Praeterea, nulli dimittitur peccatum, nisi per spiritum
sanctum. Sed Christus, secundum quod homo, non poterat dare
spiritum sanctum, ut dist. 15, 1 Lib., quaest. 5, art. 1,
quaestiunc. 4, dictum est. Ergo non potest remittere peccata
secundum quod homo.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod Christus secundum quod est
filius Dei, est vita quae vivificat animas. Sed quod convenit sibi
inquantum est filius Dei, non competit ei secundum quod est homo.
Ergo vivificare animas remittendo peccata, non competit ei secundum
quod homo.
Respondeo dicendum, quod triplex est potestas absolvendi a peccato in
Baptismo. Una potestas auctoritatis; et haec solius Dei est, quia
propria virtute peccata dimittit, quasi principalis causa remissionis
peccati; unde tali potestate Christus, secundum quod homo, peccata
remittere non poterat. Alia potestas est ministerii, quae eis
competit qui sacramenta dispensant, in quibus divina virtus secretius
operatur salutem. Tertia est media inter has duas, quae dicitur
potestas excellentiae; et hanc Christus prae aliis habuit.
Attenditur autem haec excellentia quantum ad tria. Primo quantum ad
hoc quod ex merito passionis ejus Baptismus efficaciam habet, non
autem ex merito alicujus alterius baptizantis; unde non est melior
Baptismus a meliore baptizante datus. Secundo quantum ad hoc quod
Christus sine sacramento sacramentorum effectum conferre poterat quasi
dominus et institutor sacramentorum; quod de aliis non est verum.
Tertio quantum ad hoc quod ad invocationem nominis ejus dabatur
remissio peccatorum in Baptismo in primitiva Ecclesia. Sed quia
secundae rationes videntur procedere de prima potestate, ideo
concedendae sunt illae, et respondendum est ad primas.
Ad primum ergo dicendum, quod filius hominis habebat potestatem
auctoritatis dimittendi peccata, non secundum quod homo, sed secundum
quod Deus; et ideo per miraculum ostensum hic probatur quod ille homo
esset Deus, cui natura obediebat quasi proprio creatori.
Ad secundum dicendum, quod redemptor dicitur dupliciter. Uno modo
propter usum potestatis auctoritativae in absolvendo a peccato, et sic
Christus secundum quod Deus, redemptor est. Alio modo propter
effectum humilitatis; et sic competit ei secundum quod homo, inquantum
per humilitatem passionis nobis remissionem meruit peccatorum; et hoc
pertinet ad potestatem excellentiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod potestas quam Christus secundum quod homo
habuit suscitandi corpora, non est potestas tantum ministerii, sicut
et Petrus mortuos suscitavit; neque est iterum potestas auctoritatis,
quia hoc solius Dei est: sed est potestas cujusdam excellentiae, quae
ei competit ex unione ad Deum, ut scilicet imperio, non prece,
mortuos suscitaret: et similiter habuit potestatem excellentiae in
remittendo peccata.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod ad invocationem nominis ejus
conferebatur remissio peccatorum in Baptismo, pertinet ad potestatem
excellentiae.
Ad quintum dicendum, quod non habuit tantum ministerii potestatem,
sed altiorem, ut dictum est.
|
|