|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ministris contulerit
potestatem cooperandi ad interiorem emundationem. Ministris enim data
est aliqua spiritualis potestas. Sed ad emundationem corporalem non
requiritur aliqua spiritualis potestas, sed sufficit corporalis. Ergo
ministri cooperantur ad emundationem interiorem.
2. Praeterea, sicut sanctificatio quaedam adhibetur rebus
sacramentalibus, ita etiam ministris sacramentorum. Sed res
sacramentales ex sanctificatione invisibilem gratiam continent et
conferunt, secundum Hugonem de sancto Victore. Ergo ministri
sanctificati, in sua sanctificatione ad interiorem emundationem, quae
est per gratiam, operantur.
3. Praeterea, inter creaturas dignior est creatura rationalis quam
aliqua forma accidentalis. Sed gratia operatur interius ad peccati
remissionem. Ergo et homo multo fortius habet potestatem interius
cooperandi.
4. Praeterea, omnis actio alicujus formae attribuitur habenti formam
illam, quia calor agit secundum calidum. Sed remissio culpae est
actio gratiae. Ergo habenti gratiam competit cooperari ad remissionem
culpae.
5. Praeterea, secundum Dionysium, ad ministros Ecclesiae pertinet
purgare, illuminare, perficere. Sed purgatio in Ecclesia fit a
sordibus mentis. Ergo ministri Ecclesiae cooperantur ad interiorem
emundationem.
1. Sed contra, emundatio interior a peccatis fit per spiritum
sanctum. Sed ministri Ecclesiae non dant spiritum sanctum. Ergo nec
cooperantur ad interiorem emundationem.
2. Praeterea, majus est justificare impium quam creare caelum et
terram. Sed in creatione caeli et terrae nihil Deo cooperatur. Ergo
nec in justificatione impii.
3. Praeterea, hominis operatio etiam in actibus hierarchicis est sub
operatione Angeli, ut dicit Dionysius. Sed Angeli non possunt
imprimere in affectum, ut in 2 Lib., dist. 8, qu. 1, art.
5, dictum est. Ergo cum affectum oporteat a peccatis mundari,
videtur quod nec cooperentur ad emundationem interiorem.
Respondeo dicendum, quod cooperari alicui agenti dicitur quatuor
modis. Uno modo sicut adjuvans ei cui auxilium praebet, cooperatur.
Alio modo sicut consilium praebens. Tertio modo sicut quo mediante
agens primum suum effectum inducit, sicut cooperantur instrumenta
principali agenti. Quarto modo sicut disponens materiam ad effectum
agentis principalis suscipiendum. Primis ergo duobus modis in nulla
actione aliquid Deo cooperatur propter perfectam ejus potentiam, quae
auxilio non indiget, et propter perfectam sapientiam, quae non indiget
consilio, Isai. 40, 13: quis adjuvit spiritum domini, aut quis
consiliarius ejus fuit? Sed tertio modo cooperatur aliqua creatura
Deo in aliqua actione, non tamen in omnibus. Cum enim Deus sit
primum agens omnium naturalium actionum, quidquid natura agit, hoc
efficit quasi instrumentale agens cooperans primo agenti, quod est
Deus. Sed quaedam sunt quae sibi Deus retinuit, immediate ea
operans; et in his creatura Deo non cooperatur hoc tertio modo, sed
quarto modo potest ei cooperari; sicut patet in creatione animae
rationalis, quam immediate Deus producit, sed tamen natura disponit
materiam ad animae rationalis receptionem. Et quia recreatio animae
rationalis creationi ipsius respondet, ideo in emundatione ipsius
immediate operatur; nec aliquis ei quantum ad hoc cooperatur tertio
modo, sed quarto; et hoc dupliciter: vel ex opere operante, sive
docendo, sive merendo; et sic homines ei cooperantur in peccatorum
remissione, de quibus dicitur 1 Corinth. 3, 9: Dei adjutores
sumus, vel ex opere operato, sicut qui conferunt sacramenta, quae ad
gratiam disponunt, per quam fit remissio peccatorum; et haec est
cooperatio ministerii, quae ministris Ecclesiae competit, de quibus
dicitur 1 Corinth. 4, 1: sic nos existimet homo ut ministros
Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod potestas spiritualis quae ministris
Ecclesiae conceditur, ad aliquid interius se extendit, sicut virtus
sacramentalis sed non ad collationem gratiae, per quam est remissio
peccatorum, nisi dispensando, sicut et de sacramentis dictum est.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod gratia non remittit culpam effective, sed
formaliter, sicut albedo aufert nigredinem; et ideo non sequitur quod
creaturae rationali competat, quae non est forma.
Ad quartum dicendum, quod est duplex operatio formae alicujus:
scilicet prima, quae pertinet ad informationem subjecti sicut scientia
et secunda, quae dicitur usus vel actio, sicut considerare. Primam
ergo operationem non participat habens formam, sed solum secundam.
Remittere autem culpam competit gratiae quantum ad operationem primam;
sicut albedo eadem ratione qua facit album, aufert et nigredinem a
subjecto in quo est; et ideo non oportet quod habens gratiam, hoc per
gratiam participet.
Ad quintum dicendum, quod purgatio, de qua Dionysius loquitur, est
a tenebris ignorantiae, sicut ipsemet dicit; unde magis pertinet ad
intellectum quam ad affectum.
|
|