|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ministris conferri
potuit a Deo potestas cooperationis. Nam super illud Joan. 1: hic
est qui baptizat, dicit Augustinus, quod Joannes dicit, quod
potestatem mundandi a peccatis Christus dare potuit, sed non dedit:
dedit autem potestatem ministerii. Ergo videtur quod potuerit dare,
potestatem cooperationis.
2. Praeterea, major est potestas auctoritatis quam cooperationis.
Sed super illud 1 Corinth. 1: divisus est Christus? Dicit
Glossa, quod potuit eis dare potestatem baptizandi quibus contulit
ministerium. Ergo multo fortius potuit dare cooperationem interius
emundandi.
3. Praeterea, plus est expellere Daemonem quam seminatum per
ipsum, scilicet peccatum. Sed Deus dedit hominibus potestatem
Daemones expellendi, ut patet Luc. 10. Ergo multo fortius potuit
dare potestatem expellendi peccatum.
1. Sed contra, omne agens oportet quod sit simul cum patiente, ut
probatur in 7 Phys. Sed non potest conferri alicui creaturae quod
illabatur in animam rationalem. Ergo non potest conferri quod
cooperetur ad interiorem emundationem.
2. Praeterea, gratia est quaedam inchoatio gloriae. Sed non potest
alicui creaturae communicari quod ab ipsa sit gloria, sicut neque quod
sit summum bonum. Ergo potestas cooperationis ad gratiam habendam,
per quam fit peccatorum remissio, homini conferri non potuit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod nec potestas excellentiae. Quia
Matth. 25, dicitur, quod dedit unicuique secundum propriam
virtutem. Sed non dedit potestatem excellentiae nisi soli Christo.
Ergo non potuit aliis conferri.
2. Praeterea, potestas excellentiae competit Christo, secundum
quod meritum ejus operatur ad remissionem omnium peccatorum, ut dictum
est. Sed hoc non competit Christo nisi secundum quod ejus meritum
habet quamdam infinitatem, ut in 3 Lib. dictum est, dist. 18,
quaest. 2, art. 6, quaestiunc. 1, et dist. 19, quaest.
1, art. 1, quaestiunc. 1. Cum ergo habere efficaciam infinitam
in merendo non possit alicui creaturae purae conferri, videtur quod nec
potestas excellentiae.
3. Praeterea, potestas excellentiae competit Christo secundum quod
est caput Ecclesiae de cujus plenitudine omnes accipimus. Sed hoc
competit ei quia est unigenitus a patre, ut dicitur Joan. 1. Ergo
nulli purae creaturae communicari potuit.
1. Sed contra, quidquid competit Christo secundum quod homo,
potest et alii homini communicari. Sed potestas excellentiae, ut
dictum est, competit Christo secundum quod homo est. Ergo potest
aliis hominibus communicari.
2. Praeterea, ad potestatem excellentiae pertinet quod ad
invocationem nominis Christi remissio peccatorum in ipso detur. Sed
potuit etiam hoc Deus conferre Petro vel Paulo, ut ad invocationem
nominis ejus Baptisma conferretur, ut dicit Glossa 1 Corinth.,
1. Ergo potestas excellentiae potuit aliis conferri.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod potentia creandi potuerit creaturae
communicari. Plus enim Deus potest facere quam homo possit
intelligere; quia non est impossibile apud Deum omne verbum, ut
dicitur Luc. 1, 37. Sed quidam philosophi posuerunt in aliquibus
creaturis potentiam creandi, sicut Avicenna, qui dicit, quod
intelligentia prima producit secundam, et sic deinceps. Ergo Deus
posset hoc creaturae communicare.
2. Praeterea, nihil potentiae divinae absolute acceptae subtrahendum
est quod in se contradictionem non implicat vel defectum. Sed quod
aliqua creatura habeat potentiam creandi hoc nullam contradictionem
implicat, ut videtur; neque in aliquem defectum sonat, immo magis in
perfectionem divinam: quia perfectum est quod potest alterum facere
quale ipsum est, ut dicitur in 4 Meteor.; et sic non ponit
imperfectionem in Deo, quod ipse creator alios creatores constituat.
Ergo hoc potentiae ejus subtrahendum non est.
3. Praeterea, forma est nobilior quam materia. Sed aliquibus
creaturis collatum est ut possint producere formas. Ergo et potuit
creaturae conferri ut possit producere materiam; et hoc est creare:
ergo potentia creandi creaturae communicari potuit.
4. Praeterea, quanto est major resistentia tanto est major
difficultas in actione. Sed contrarium magis resistit actioni quam non
ens, quod non potest agere. Si ergo creaturae collatum est ut possit
aliquid ex contrario facere, multo fortius potuit ei conferri ut possit
aliquid ex non ente facere, quod est creare.
5. Sed contra, creaturae non potest conferri quod habeat potentiam
infinitam, cum sit essentiae finitae. Sed creatio est opus potentiae
infinitae, quod patet per distantiam infinitam quae est inter ens et
non ens. Ergo potentia creandi creaturae communicari non potuit.
6. Praeterea, creatori debetur latria. Sed hoc non potest
creaturae communicari ut ei latria debeatur, sicut nec quod sit Deus.
Ergo creaturae non potest communicari potentia creandi.
7. Praeterea, nihil agit nisi secundum quod est actu. Sed
creaturae non potest communicari quod sit actus purus. Ergo non potest
sibi communicari quod agat se tota; ergo neque quod agat totum quod est
in re, quod est creare.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod dupliciter dicitur
aliquid non posse communicari alicui creaturae: aut quia nulli
creaturae communicari potest aut quia alicui potest communicari sed non
isti. Quidquid enim communicatum alicui traheret ipsum extra terminos
suae speciei, non potest sibi communicari sicut equo non potest
communicari quod habeat rationem, quamvis hoc communicatum sit homini.
Quod autem communicatum alicui trahit ipsum extra terminos creaturae
non potest alicui creaturae communicari. Potestas ergo auctoritatis
communicata alicui traheret ipsum extra terminos creaturae: quia non
potest esse quod creatura sit agens principale respectu nobilissimi
effectus, quo ultimo fini conjungimur, cujusmodi est gratia per quam
fit remissio peccatorum. Et ideo omnes dicunt, quod potestas
auctoritatis nulli creaturae communicari potuit. Sed de potentia
cooperationis est duplex opinio. Magister enim in littera videtur
dicere, quod potentia cooperationis ad emundationem interiorem possit
alicui creaturae conferri, quamvis non sit collata: quod non potest
intelligi de cooperatione quae fit per modum dispositionis quia haec
collata est ministris Ecclesiae, ut dictum est. Alii autem dicunt
contrarium, quod conferri non potuit. Utraque autem opinio aliquo
modo sustineri potest. Cooperatur enim aliquid Deo instrumentaliter
duobus modis. Uno modo ita quod per virtutem aliquam habentem esse
absolutum et completum in natura operetur ad effectum aliquem
producendum non solum secundarium, sed principalem, sicut ignis
cooperatur Deo in generatione ignis alterius; et hoc modo accipiendo
cooperationem, non poterat conferri homini ut Deo cooperetur in
interiori mundatione quae fit per gratiam: quia gratia elevat hominem
ad vitam quandam quae est supra conditionem omnis naturae creatae; est
enim esse gratiae supra esse naturale et hominis et Angeli, quae sunt
supremae creaturae; et ideo agens quod propria virtute sibi animam
assimilat per gratiam, oportet quod sit supra omnem virtutem creatam,
et sic talis cooperatio excedet terminos creaturae. Alio modo aliquid
cooperatur Deo non per virtutem quae habeat esse perfectum in natura,
neque ad ultimum principalem effectum directe pertingendo, sicut de
sacramentis in 1 dist., qu. 1, art. 4, dictum est, et hoc modo
cooperari Deo in interiori emundatione, ut quidam dicunt,
disponendo, potuit homini conferri sine sacramentis, sicut sacramenta
praebendo facit; et hoc modo cooperari pertinet ad potestatem
excellentiae in Christo, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur de potestate
excellentiae quam Christus habuit etiam secundum quod homo; quae
includit potestatem cooperationis secundo modo dictae; non autem de
potestate cooperationis primo modo dictae.
Ad secundum dicendum, quod auctoritas ibi accipitur non respectu
emundationis, sed respectu institutionis sacramentorum eis efficaciam
praebendo per meritum baptizantis, quod ad potestatem excellentiae
pertinet; et hoc potuit eis conferri. Vel dicendum, quod non
loquitur de auctoritate prima sed de subauctoritate: quod patet ex eo
quod sequitur in Glossa: ita scilicet quod ipse principalis auctor
existeret.
Ad tertium dicendum, quod hominibus datur potestas expellendi
Daemones quantum ad effectum nocumenti corporalis, quem in vexatis
faciunt, non autem quantum ad effectum spiritualis nocumenti, quod est
peccatum expellere, et a servitute Daemonis liberare. Joan. 8,
36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod potestatem excellentiae Deus
homini puro conferre potuit, sed tamen non fuit decens, ne spes in
homine poneretur, et ut Ecclesiae unum caput esse ostenderet, a quo
omnia membra spiritualem sensum et motum reciperent.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur de illis quae sunt
necessaria ad perfectionem hominis vel quantum ad esse naturae vel
quantum ad esse gratiae. Non enim oportet quod Deus homini dederit
omnem gratiam gratis datam quam dare potest: quia divisiones gratiarum
sunt, et dat unicuique sicut vult; 1 Corinth., 12.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc quod homo purus cooperaretur Deo in
interiori emundatione modo praedicto non oportet quod haberet efficaciam
infinitam in merendo, quamvis Christus quodammodo habuerit infinitatem
in merendo: quia non cooperaretur respectu omnium, nec ita plene sicut
Christus.
Ad tertium dicendum, quod gratia capitis in Christo distinguitur a
gratia unionis: quamvis ex ipsa unione per quamdam condecentiam
plenitudo omnis gratiae, et capitis et singularis personae in illa
anima fuerit. Nec tamen sequitur, si alicui quantum ad aliquid
potestas excellentiae conferretur, puta quod in nomine ejus Baptismus
daretur vel quod meritum ejus aliquo modo operaretur ad effectum
Baptismi in illo baptizato, quod esset simpliciter caput.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod communis opinio habet, quod
creatio non potest alicui creaturae communicari: quia est opus
infinitae potentiae, propter distantiam infinitam quae est inter
simpliciter ens et simpliciter non ens, inter quae est mutatio
creationis; potentia autem infinita non potest esse in essentia
finita. Unde ex hoc ipso quod ponitur potentia infinita alicui
communicari, ponitur consequenter quod illud habeat essentiam
infinitam, et per hoc habeat esse non receptum, sed purum et simplex;
et sic ponitur extra terminos creaturae; et ideo nulli creaturae
secundum communem opinionem communicari potest talis potentia.
Ad primum ergo dicendum, quod illi philosophi qui hoc posuerunt, non
intellexerunt plene rationem creationis, et quomodo requirit potentiam
infinitam agentem; et ideo non intellexerunt incompossibilitatem suae
positionis.
Ad secundum dicendum, quod hoc etiam implicat contradictionem,
inquantum ponitur creaturam habere essentiam infinitam; et per
consequens non esse creaturam; et sonat in defectum divinae
majestatis, cui ponitur aliquid in essentiae infinitate posse aequari.
Non enim oportet ut quod est perfectionis apud nos, scilicet posse
aliquid facere aequale sibi sit perfectionis apud Deum ut scilicet
possit facere aliquid aequale sibi.
Ad tertium dicendum, quod nullum agens creatum facit formam, quia
formae non fiunt ut probatur in 7 Metaph., sed educuntur de potentia
materiae. Sed materia non potest educi de potentia alterius; et ideo
non est simile de forma et materia.
Ad quartum dicendum, quod contrarium ex quo fit generatio, non
impedit actionem agentis nisi dupliciter. Uno modo, debilitando
virtutem agentis, quod etiam non est universaliter verum, sed in his
tantum in quibus est mutua actio et passio, unde hoc accidit. Alio
modo, per se loquendo, elongando potentiam passivam patientis per
indispositionem a receptione effectus agentis; et hoc est in omnibus.
Constat autem quod nulla indispositio potest potentiam passivam tantum
elongare ab effectu agentis percipiendo, quantum subtractio ipsius
potentiae totaliter; et ideo multo majoris virtutis est facere aliquid
ex nihilo quam ex contrario, simpliciter loquendo; quamvis secundum
quid hoc habeat aliquam difficultatem quae non est in illo. Quia tamen
Magister in littera dicit, quod potest creaturae communicari
ministerium creationis et non auctoritatis: si quis vellet eum in hoc
sustinere, posset dicere, quod tunc proprie aliquid creatur quando fit
ex nullo praeexistente. Unde patet quod creatio de sui ratione
excludit praesuppositionem alicujus praeexistentis. Hoc autem
contingit dupliciter. Uno modo ita quod excludat omne praeexistens et
ex parte agentis et ex parte facti, ut scilicet creatio dicatur quando
nec agit virtute alicujus prioris agentis nec factum sit ex aliqua
praeexistente materia: et haec est potentia auctoritatis in creando,
et est infinita; et ideo nulli creaturae communicari potest. Alio
modo ita quod excludat praeexistens ex parte facti, sed non ex parte
agentis, ut scilicet dicatur creatio, sed minus proprie, quando
aliquid agens virtute alicujus prioris agentis ex non praesupposita
materia aliquem effectum producit, et sic erit creationis ministerium;
et ita aliqui philosophi posuerunt aliquas creaturas creare; et sic
Magister dicit quod potuit communicari potentia creandi, non est autem
alicui communicata.
Secundum hoc ergo ad quintum dicendum esset secundum Magistrum, quod
distantia inter ens et non ens requirit absolute infinitatem potentiae
in eo qui facit aliquid ex simpliciter non ente. Quod enim in motibus
virtus moventis proportionetur distantiae quae est inter terminos, ideo
contingit, quia ab illa distantia motus accipit quantitatem. Quanta
enim est via, tantus est motus, ut dicitur in 4 Physic. Motus
autem est proprius effectus virtutis moventis, inquantum hujusmodi, ei
proportionatus. Sed in creatione non sic est: quia non ens purum non
est per se terminus creationis, sed per accidens se habet ad ipsam:
dicitur enim aliquid fieri ex non ente, idest post non ens. Unde
creatio non habet quantitatem ex distantia non entis ad ens, sed ab
ente quod creatur; et ideo non oportet quod potentia creantis
proportionetur distantiae quae est inter ens et non ens, sed solum ei
quod creatur, quod non est infinitum; et ideo non requiritur potentia
infinita simpliciter, sed infinita secundum quid, scilicet non
commensurata alicui materiae determinatae, sicut sunt omnia agentia
naturalia et materialia: ignis enim non habet effectum nisi in aliqua
materia determinata, quia virtus ejus materialis est. Et ideo etiam
philosophi non posuerunt creationem secundo modo, nisi in substantiis
incorporeis et immaterialibus. Vel dicendum, quod non est distantia
infinita inter ens et non ens ex parte ipsius entis, nisi ens sit
infinitum: quia tantum distat aliquid ab uno oppositorum, quantum
participat de altero; unde non distat in infinitum a non esse nisi quod
esse infinitum habet, scilicet Deus, cui quanto reliqua entia sunt
proximiora, tanto magis a non esse distant, sicut Augustinus dicit in
Lib. 12 Confession., quod Angelus factus est prope Deum,
materia prope nihil. Sed verum est quod dicta distantia est quodammodo
infinita ex parte non entis simpliciter, eo quod neque determinatam
distantiam ab aliquo ente signato transcendit, quia nihil potest magis
distare ab ente quam non ens. Contingit enim aliquam distantiam esse
infinitam ex una parte et finitam ex altera, sicut quandocumque fit
comparatio finiti ad infinitum. Nisi enim esset aliquo modo talis
distantia finita, non distaret minus una creatura a Deo quam altera;
et nisi esset aliquo modo infinita, posset intelligi aliquid magis
distans a creatura quacumque quam Deus. Creatio autem non respicit
hanc distantiam ex parte non entis, sed magis ex parte entis, quod est
creationis terminus.
Ad sextum dicendum, quod latria debetur creatori inquantum ipse est
primum agens, cujus virtute omnia alia agunt, et ipse non agit virtute
alterius; et hoc non potest alicui creaturae communicari.
Ad septimum dicendum, quod quamvis nulla creatura sit in qua non sit
aliquid de potentia, ad minus secundum quod ejus natura se habet ad
esse quod recipit a Deo sicut potentia ad actum; tamen aliqua creatura
est in qua nihil de potentia remanet quae non sit completa per actum,
sicut est Angelus; et ideo talis creatura se tota potest agere,
quamvis primum principium suae actionis sit aliquid aliud ab ipsa,
scilicet Deus, qui est primum agens.
|
|