|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod damnatorum corpora cum
suis deformitatibus resurgant. Illud enim quod in poenam peccati
inductum est, desistere non debet nisi peccato remisso. Sed membrorum
defectus qui accidunt per mutilationem, in poenam peccati inducti
sunt, et similiter etiam omnes aliae deformitates corporales. Ergo a
damnatis, qui peccatorum remissionem non sunt consecuti, in
resurrectione non removebuntur.
2. Praeterea, sicut resurrectio sanctorum erit ad ultimam
perfectionem, sic et resurrectio ipsorum erit ad ultimam miseriam.
Sed sanctis resurgentibus non auferetur aliquid quod ad eorum
perfectionem pertinere possit. Ergo nec impiis resurgentibus aliquid
auferetur quod ad eorum defectum vel miseriam pertineat. Hujusmodi
autem sunt deformitates. Ergo et cetera.
3. Praeterea, sicut ad defectum passibilis corporis pertinet
deformitas, ita tarditas. Sed a corporibus damnatorum resurgentium
tarditas non removebitur, quia eorum corpora non erunt agilia. Ergo
eadem ratione nec deformitas removebitur.
1. Sed contra, 1 Corinth. 15, 53: mortui resurgent
incorrupti; Glossa: mortui, idest peccatores, vel generaliter omnes
mortui, surgent incorrupti, idest sine aliqua diminutione membrorum.
Ergo mali resurgent sine deformitatibus.
2. Praeterea, in damnatis non erit aliquid quod sensum doloris in
eis impediat. Sed aegritudo impedit sensum doloris, inquantum per eam
debilitantur organa sentiendi; similiter defectus membri impediret ne
esset universalis dolor in corpore. Ergo sine istis defectibus damnati
resurgent.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod corpora damnatorum erunt corruptibilia.
Omne enim compositum ex contrariis necesse est corrumpi. Sed corpora
damnatorum erunt ex contrariis composita, ex quibus etiam nunc
componuntur; alias non essent ejusdem speciei, et per consequens eadem
numero. Ergo erunt corruptibilia.
2. Praeterea, corpora damnatorum si incorruptibilia sunt futura,
hoc non erit per naturam, cum sint futura ejusdem naturae cujus et nunc
sunt, nec etiam erit per gratiam vel gloriam, quia talibus omnino
carebunt. Ergo nullo modo erunt incorruptibilia.
3. Praeterea, illis qui sunt in summa miseria, subtrahere maximam
poenarum videtur inconveniens. Sed maxima poenarum est mors, ut patet
per philosophum in 3 Ethic. Ergo a damnatis qui sunt in summa
miseria, mors removeri non debet; ergo eorum corpora corruptibilia
erunt.
1. Sed contra est quod dicitur Apoc. 9, 6: in diebus illis
quaerent homines mortem, et non invenient eam; et desiderabunt mori,
et fugiet mors ab illis. Praeterea, damnati punientur in anima et
corpore poena perpetua: Matth. 25, 46: ibunt hi in supplicium
aeternum. Sed hoc esse non posset, si eorum corpora corruptibilia
essent. Ergo eorum corpora erunt incorruptibilia.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sint futura impassibilia. Quia secundum
philosophum in 6 Topic., cap. 10, omnis passio magis facta
abjicit a substantia. Sed a finito si semper aliquid abjiciatur,
necesse est illud tandem consumi, ut dicitur in 3 Phys. Ergo si
corpora damnatorum erunt passibilia, et semper patientur, quandoque
deficient et corrumpentur; quod falsum esse ostensum est. Ergo erunt
impassibilia.
2. Praeterea, omne agens assimilat sibi patiens. Si ergo corpora
damnatorum patientur ab igne, ignis ea sibi assimilabit. Sed non
consumit aliter ignis corpora, nisi inquantum ea sibi assimilans
resolvit. Ergo si corpora damnatorum erunt passibilia ab igne,
quandoque consumentur; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, animalia quae in igne sine corruptione vivere
dicuntur, ut de salamandra dicitur, ab igne non affliguntur: animal
enim dolore corporis non affligitur, nisi corpus aliquo modo laedatur.
Ergo corpora damnatorum in igne sine consumptione remanere possunt,
sicut et animalia praedicta, ut Augustinus in Lib. de Civit.
Dei, dicere videtur, quod nullam afflictionem ibi sustinebunt; quod
non esset, nisi eorum impassibilia corpora essent. Ergo et cetera.
4. Praeterea, si corpora damnatorum sunt passibilia, dolor qui ex
eorum passione provenit, ut videtur, superare debet omnem praesentem
corporum dolorem, sicut et sanctorum jucunditas superabit omnem
praesentem jucunditatem. Sed propter immensitatem doloris quandoque
contingit in praesenti statu quod anima a corpore separatur. Ergo
multo fortius si corpora illa futura sunt passibilia, ex immensitate
doloris anima a corpore separabitur, et sic corpora corrumpentur; quod
falsum est. Ergo corpora illa erunt impassibilia.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 15, 52: et nos
immutabimur; Glossa: nos boni tantummodo immutabimur in gloriam
immutabilitatis et impassibilitatis. Ergo corpora damnatorum non erunt
impassibilia.
2. Praeterea, sicut corpus cooperatur animae ad meritum, ita corpus
operatur ei ad peccatum. Sed propter cooperationem praedictam non
solum anima, sed et corpus post resurrectionem praemiabitur. Ergo et
in resurrectione similiter damnatorum corpora punientur; quod non
esset, si impassibilia forent. Ergo erunt passibilia.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in corpore humano
potest esse deformitas dupliciter. Uno modo ex defectu alicujus
membri, sicut mutilatos turpes dicimus; deest enim eis debita
proportio ad totum; et de tali deformitate nulli dubium est quod in
corporibus damnatorum non erit; quia omnia corpora tam bonorum quam
malorum integra resurgent, ut supra dictum est cum de integritate
corporum resurgentium ageretur. Alio modo deformitas contingit ex
indebita partium dispositione, vel indebita quantitate vel qualitate
vel situ, quae etiam proportionem debitam partium ad totum non
patitur; et de talibus deformitatibus et similibus defectibus, sicut
sunt febres et hujusmodi aegritudines, quae interdum sunt deformitatis
causae, Augustinus indeterminatum et sub dubio relinquit in Ench.,
ut Magister in littera dicit. Sed apud doctores modernos est super
hoc duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod hujusmodi deformitates et
defectus in corporibus damnatorum remanebunt, considerantes eorum
damnationem, qua ad summam miseriam deputantur, cui nihil
incommoditatis subtrahi debet. Sed hoc non videtur rationabiliter
dici; in reparatione enim corporis resurgentis magis attenditur naturae
perfectio quam conditio quae prius fuit; unde et qui infra perfectam
aetatem decedunt, in statura juvenilis aetatis resurgent, ut supra
dictum est; unde et illi qui aliquos defectus naturales in corpore
habuerunt vel deformitates ex eis provenientes, in resurrectione sine
illis defectibus vel deformitatibus repararentur, nisi peccati meritum
impediret; et ita, si aliquis cum defectibus vel deformitatibus
resurget, hoc erit in poenam; modus autem poenae est secundum mensuram
culpae. Contingit autem quod aliquis peccator damnandus minoribus
peccatis subjectus, aliquas deformitates vel defectus habeat quas non
habuit aliquis damnandus peccatis gravioribus irretitus. Unde si ille
qui in hac vita deformitates habuit, cum eis resurgat, sine quibus
constat quod resurget alius gravius puniendus, qui eas in hac vita non
habuit; modus poenae non responderet quantitati culpae, sed magis
videretur aliquis puniri pro poenis quas in hoc mundo passus fuit; quod
est absurdum. Et ideo alii rationabilius dicunt, quod auctor qui
naturam condidit, in resurrectione naturam corporis integre reparabit;
unde quidquid defectus vel turpitudinis ex corruptione vel debilitate
naturae, sive principiorum naturalium, in corpore fuit, totum in
resurrectione removebitur, sicut febris, lippitudo, et similia;
defectus autem qui ex naturalibus principiis in humano corpore
naturaliter consequuntur, sicut ponderositas, passibilitas, et
similia, in corporibus damnatorum erunt; quos defectus ab electorum
corporibus gloria resurrectionis excludit.
Ad primum ergo dicendum, quod cum poena in quolibet foro infligatur
secundum conditionem illius fori, poenae quae in hac vita temporali
infliguntur pro aliquo peccato, temporales sunt, et ultra vitae
terminum non se extendunt; et ideo quamvis peccatum non sit remissum
damnatis, non tamen oportet quod easdem poenas ibi sustineant quas in
hoc mundo sunt passi; sed divina justitia requirit ut ibi poenis
gravioribus in aeternum crucientur.
Ad secundum dicendum, quod non est similis ratio de bonis et malis,
eo quod aliquid potest esse pure bonum, non autem pure malum; unde
ultima sanctorum felicitas hoc requirit ut ab omni malo penitus sint
immunes; sed ultima malorum miseria non excludit omne bonum; quia
malum, si integrum sit, corrumpit seipsum, ut philosophus dicit in 4
Ethicor. Unde oportet quod miseriae damnatorum substernatur bonum
naturae in ipsis, quod est opus conditoris perfecti, qui ipsam naturam
in perfectione suae speciei reparabit.
Ad tertium dicendum, quod tarditas est de illis defectibus qui
naturaliter sequuntur principia humani corporis, non autem deformitas;
et ideo de eis non est similis ratio, ut ex dictis patet.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod cum in omni motu oporteat esse
aliquod principium motus; dupliciter motus aliquis vel mutatio a mobili
removetur. Uno modo per hoc quod deest principium motus; alio modo
per hoc quod principium motus impeditur. Corruptio autem mutatio
quaedam est; unde dupliciter potest contingere ut corpus quod ex
conditione suorum principiorum corruptibilitatem habet, incorruptibile
reddatur. Uno modo ex hoc quod principium ad corruptionem movens
totaliter tollitur; et hoc modo corpora damnatorum incorruptibilia
erunt. Cum enim caelum sit primum alterans per motum suum localem, et
omnia alia agentia secunda in virtute ipsius agant, et quasi ab ipso
mota; oportet quod cessante motu caeli, nihil sit agens quod possit
corpus per alterationem aliquam transmutare a sua naturali proprietate;
et ideo post resurrectionem, cessante motu caeli, nulla qualitas erit
sufficiens ut corpus humanum alterare possit a sua naturali qualitate.
Corruptio autem est terminus alterationis, sicut et generatio; unde
corpora damnatorum corrumpi non poterunt; et hoc deservit divinae
justitiae, ut perpetuo viventes, perpetuo puniantur, quod divina
justitia requirit, ut infra dicetur; sicut et nunc corruptibilitas
corporum deservit divinae providentiae, per quam ex aliquibus corruptis
alia generantur. Alio modo contingit ex hoc quod principium
corruptionis impeditur; et hoc modo corpus Adae incorruptibile fuit;
quia contrariae qualitates in corpore hominis existentes, continebantur
per gratiam innocentiae ne ad dissolutionem corporis agere possent; et
multo plus continebuntur in corporibus gloriosis, quae erunt omnino
subjecta spiritui; et sic in corporibus beatorum post resurrectionem
communem conjungentur duo praedicti modi incorruptibilitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod contraria ex quibus corpora
componuntur, sunt duo principia ad corruptionem agentia. Primum enim
agens est motus caelestis; unde supposito motu caelesti, necesse est
ut corpus ex contrariis compositum corrumpatur, nisi sit aliqua causa
potior impediens. Sed motu caeli remoto, contraria ex quibus corpus
componitur, non sufficiunt ad corruptionem faciendam etiam secundum
naturam, ut patet ex dictis. Cessationem autem motus caeli philosophi
non cognoverunt; unde pro infallibili habebant quod corpus compositum
ex contrariis corrumpatur secundum naturam.
Ad secundum dicendum, quod incorruptibilitas illa erit per naturam,
non quod sit aliquod incorruptionis principium in corporibus
damnatorum, sed per defectum principii moventis ad corruptionem, ut ex
dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod quamvis mors sit simpliciter maxima poenarum
secundum quid, tamen nihil prohibet mortem esse in poenarum remedium,
et per consequens ablationem mortis in poenarum augmentum. Vivere
enim, ut dicitur in 5 Ethic., videtur omnibus delectabile esse, eo
quod omnia esse appetunt. Non oportet autem, ut ibidem dicitur,
accipere malam vitam, neque corruptam, neque quae est in tristitiis.
Sicut ergo vivere simpliciter est delectabile, non autem vita quae est
in tristitiis; ita et mors quae est privatio vitae, simpliciter est
poenosa, et maxima poenarum, inquantum subtrahit primum bonum,
scilicet esse, cum quo omnia alia subtrahuntur; sed inquantum privat
malam vitam, et quae est in tristitiis, est in remedium poenarum quas
terminat; et per consequens mortis subtractio est in augmentum
poenarum, quas perpetuas facit. Si autem dicatur mors esse poenalis
propter corporalem dolorem quem sentiunt morientes; non est dubium quod
multo majorem dolorem damnati continue sustinebunt; unde in perpetua
morte esse dicuntur, sicut scriptum est in Psal. 48, 15: mors
depascet eos.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod principalis causa quare corpora
damnatorum ab igne non consumuntur, erit divina justitia, quia eorum
corpora ad perpetuam poenam sunt addicta. Sed divinae justitiae servit
etiam naturalis dispositio ex parte corporis patientis, et ex parte
agentium: quia cum pati sit recipere quoddam, duplex est modus
passionis, secundum quod aliquid in aliquo recipi potest dupliciter.
Potest enim aliqua forma recipi in altero aliquo secundum esse naturale
materialiter, sicut calor recipitur ab igne in aere; et secundum hunc
modum receptionis est unus modus passionis, qui dicitur passio
naturae. Alio modo aliquid recipitur in altero spiritualiter per modum
intentionis cujusdam, sicut similitudo albedinis recipitur in aere et
in pupilla; et haec receptio similatur illi receptioni qua anima
recipit similitudines rerum; unde secundum hunc modum receptionis est
alius modus passionis, qui vocatur passio animae. Quia ergo post
resurrectionem, et motu caeli cessante, non poterit aliquod corpus
alterari a sua naturali qualitate, ut dictum est, nullum corpus pati
poterit passione naturae; unde quantum ad hunc modum passionis corpora
damnatorum impassibilia erunt, sicut et incorruptibilia. Sed cessante
motu caeli, adhuc manebit passio quae est per modum animae; quia et
aer a sole illuminabitur, et colorum differentias ad visum deferet;
unde et secundum hunc modum passionis corpora damnatorum passibilia
erunt. Et quia in tali passione sensus perficitur, ideo in corporibus
damnatorum sensus poenae erit sine mutatione naturalis dispositionis.
Corpora vero gloriosa, etsi recipiant aliquid, et quodammodo
patiantur in sentiendo, non tamen passibilia erunt: quia nihil
recipient per modum afflictivi vel laesivi, sicut recipient corpora
damnatorum quae ob hoc passibilia dicuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus loquitur de illa passione
per quam transmutatur patiens a sua naturali dispositione. Talis autem
passio non erit in corporibus damnatorum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod similitudo agentis est dupliciter in
patiente. Uno modo per eumdem modum quo est in agente, sicut est in
omnibus agentibus univocis, ut calidum facit calidum, et ignis generat
ignem. Alio modo per modum diversum a modo quo est in agente, sicut
est in omnibus agentibus aequivocis, in quibus quandoque contingit quod
in agente est forma spiritualiter, quae in patiente materialiter
recipitur; sicut forma quae est in domo facta per artificem est
materialiter in ipsa, et in mente artificis est spiritualiter:
quandoque vero e converso est materialiter in agente, et recipitur
spiritualiter in patiente: sicut albedo materialiter est in pariete, a
quo recipitur spiritualiter in pupilla, et in medio deferente; et
similiter est in proposito: quia species quae materialiter est in
igne, recipitur spiritualiter in corporibus damnatorum; et sic ignis
assimilabit sibi damnatorum corpora, nec tamen ea consumet.
Ad tertium dicendum, quod secundum philosophum in Lib. de
proprietatibus elementorum, nullum animal in igne vivere potest.
Galenus enim in Lib. de simplici medicina dicit, quod nullum corpus
est quod tandem ab igne non consumatur, quamvis quaedam corpora sint
quae ad horam in igne sine laesione permaneant, ut patet de ebeno;
unde quod inducitur de salamandra, non est omnino simile: quia non
posset perseverare finaliter in igne sine corruptione, sicut corpora
damnatorum in Inferno. Nec tamen oportet quod quia corpora damnatorum
ab igne Inferni per corruptionem aliquam non laeduntur, propter hoc ab
igne non affligantur; quia sensibile non solum natum est delectare vel
affligere sensum, secundum quod agit actione naturae confortando vel
corrumpendo organum, sed etiam secundum quod agit actione spirituali:
quia quando sensibile est in debita proportione ad sentientem,
delectat; e contrario autem quando se habet in superabundantia vel
defectu; unde et colores medii et voces consonantes sunt delectabiles,
et inconsonantes offendunt auditum.
Ad quartum dicendum, quod dolor non separat animam a corpore secundum
quod manet tantum in potentia animae, cujus est dolere, sed secundum
quod ad passionem animae mutatur corpus a sua naturali dispositione,
secundum modum quo videmus quod ex ira corpus calefit, et ex timore
frigescit. Sed post resurrectionem corpus non poterit transmutari a
sua naturali dispositione, ut ex dictis patet, unde quantuscumque sit
dolor, animam a corpore non separabit.
|
|