|
Postquam determinavit Magister de his quae ad resurrectionem
pertinent, hic incipit determinare de his quae pertinent ad
remunerationem vel punitionem resurgentium; et dividitur in partes
duas: in prima enim determinatur de remuneratione et punitione quae
praecedit judicium generale; in secunda de illa quae judicium generale
sequitur, dist. 47, ibi: solet etiam quaeri, qualiter dabitur
judicii sententia. Prima autem dividitur in duas: in prima determinat
de remuneratione vel punitione animarum ante diem judicii, et
resurrectionem; in secunda ostendit qualiter secundum justitiam et
misericordiam Dei praedicta dispensentur, distinct. 46, ibi: sed
quaeritur hic de valde malis et cetera. Prima dividitur in duas:
primo ostendit quomodo animae post mortem diversa receptacula habebunt
pro diversitate meritorum; in secunda determinat qualiter animae post
mortem certis receptaculis distributae juvari possunt orationibus
aliorum, ibi: neque negandum est, ut ait Augustinus, defunctorum
animas pietate suorum viventium relevari. Et haec pars dividitur in
partes duas: in prima ostendit qualiter mortui juvantur suffragiis
vivorum; in secunda inquirit, quomodo vivi juvantur precibus mortuorum
sanctorum, ibi: sed forte quaeris: numquid preces supplicantium
sancti audiunt? Prima autem dividitur in duas: in prima determinat de
illis mortuis pro quibus suffragia fiunt, quando eis prosunt; in
secunda inquirit, utrum prosint eis pro quibus non fiunt, ibi: solet
moveri quaestio de duobus et cetera. Prima dividitur in duas: in
prima dicit quae sunt illa quae facta a vivis, prosunt mortuis; in
secunda quae sunt illa quae non prosunt, ibi: de pompis vero
exequiarum idem Augustinus ita dicit. Solet moveri quaestio de duobus
et cetera. Circa hoc duo facit: primo inquirit de illis pro quibus
suffragia non fiunt statu praesentis Ecclesiae durante; secundo de
illis pro quibus fiunt praesenti Ecclesia deficiente, ibi: sed iterum
quaeritur de aliquo mediocriter bono. Sed forte quaeris: numquid
preces supplicantium sancti audiunt? Hic ostendit quomodo suffragia
mortuorum sanctorum vivis prosunt; et circa hoc tria facit: primo enim
proponit quod intendit; secundo confirmat propositum per similitudinem
Angelorum, ibi: sicut enim Angelis, ita et sanctis qui Deo
assistunt, petitiones nostrae innotescunt in verbo Dei; tertio
concludit intentum, ibi: si autem Angeli a Deo per verbum ejus
discunt petitiones nostras (...) cur non credamus et animas
sanctorum Dei faciem contemplantium, in ejus veritate intelligere
preces hominum? Hic tria quaeruntur. Primo de receptaculis animarum
post mortem. Secundo de suffragiis mortuorum. Tertio de orationibus
sanctorum. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum animabus post
mortem aliqua receptacula assignentur; 2 de differentia
receptaculorum; 3 de numero eorumdem.
|
|