|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Limbus Inferni non
sit idem quod sinus Abrahae. Sicut enim dicit Augustinus, 12
super Genes. ad litteram: nondum inveni Inferos alicubi in bono
posuisse Scripturam. Sed sinus Abrahae in bono accipitur, ut ibidem
subjungit Augustinus sic dicens: non in bono accipiendum sinum
Abrahae, et illam requiem quo ab Angelis pius pauper sublatus est,
nescio utrum quisquam possit audire. Ergo sinus Abrahae non est idem
quod Limbus Inferni.
2. Praeterea, in Inferno existentes non vident Deum. Sed in sinu
Abrahae videtur Deus, ut patet per Augustinum, 9 Lib.
Confess., qui loquens de Nebridio dicit: quidquid illic est quod
sinus Abraham vocatur, ibi Nebridius meus vivit; et infra: jam non
ponit aures ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum, et bibit
quantum potest sapientiam pro aviditate sua sine fine felix. Ergo
sinus Abrahae non est idem quod Limbus Inferni.
3. Praeterea, Ecclesia non orat pro aliquo ut ad Infernum
deducatur. Orat autem ut Angeli animam defuncti in sinum Abrahae
deferant. Ergo videtur quod sinus Abrahae non sit idem quod Limbus.
1. Sed contra, sinus Abrahae dicitur ubi mendicus Lazarus ductus
est. Sed ductus est ad Infernum, ut dicit Glossa Job 30, super
illud: ubi constituta domus Dei viventis: Infernus domus erat omnium
viventium ante adventum Christi. Ergo sinus Abrahae idem est quod
Limbus.
2. Praeterea, Genes. 44, 29, dicit Jacob filiis suis:
deducetis canos meos cum dolore ad Inferos. Ergo Jacob sciebat in
morte sua se ad Inferos transferendum; ergo et eadem ratione Abraham
ad Inferos translatus fuit post mortem; et ita sinus Abrahae videtur
esse aliqua pars Inferni.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod Limbus Inferni sit idem quod Infernus
damnatorum. Christus enim dicitur Infernum momordisse, non
absorbuisse, quia aliquos extraxit inde, non autem omnes. Non autem
diceretur momordisse Infernum, si illi quos liberavit, non fuissent
pars multitudinis in Inferno contentae. Ergo cum illi quos
liberavit, in Limbo Inferni continerentur, iidem continebantur in
Limbo et Inferno; ergo Limbus est idem quod Infernus, vel pars
Inferni.
2. Praeterea, Christus dicitur, in symbolo, descendisse ad
Infernum. Sed non descendit nisi ad Limbum patrum. Ergo Limbus
patrum est idem quod Infernus.
3. Praeterea, Job 27, dicitur: in profundissimum Inferni
descendent omnia mea. Sed Job, cum esset vir sanctus et justus, ad
Limbum descendit. Ergo Limbus est idem quod profundissimum
Inferni.
1. Sed contra, in Inferno nulla est redemptio. Sed a Limbo
sancti fuerunt redempti. Ergo Limbus non est idem quod Infernus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, 12 super Genes. ad litteram:
quomodo illam requiem quam Lazarus accepit, apud Inferos esse
credamus, non video. Sed anima Lazari ad Limbum descendit. Ergo
Limbus non est idem quod Infernus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod Limbus puerorum sit idem quod Limbus
patrum. Poena enim debet respondere culpae. Sed pro eadem culpa
detinebantur in Limbo patres et pueri, scilicet pro culpa originali.
Ergo idem debet esse utrorumque locus poenae.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Enchir.: mitissima est poena
puerorum qui cum solo originali decedunt. Sed nulla est mitior poena
ea quam sancti patres habebant. Ergo idem est locus poenae
utrorumque.
1. Sed contra, sicut actuali peccato debetur poena temporalis in
Purgatorio, et aeterna in Inferno; ita et originali peccato
debebatur poena temporalis in Limbo patrum, et aeterna in Limbo
puerorum. Si ergo Infernus et Purgatorium non sunt idem, videtur
quod nec Limbus puerorum et Limbus patrum sint idem. Utrum autem
Infernus et Purgatorii locus sint idem, quaesitum est supra, dist.
21, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 2, in corp.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod animae hominum post
mortem ad quietem pervenire non possunt nisi merito fidei: quia
accedentem ad Deum oportet credere: Hebr. 11, 6. Primum autem
exemplum credendi hominibus in Abraham datur, qui primus se a coetu
infidelium segregavit, et speciale signum fidei accepit; et ideo
requies illa quae hominibus post mortem datur, sinus Abrahae dicitur,
ut patet per Augustinum, 11 super Genes. ad litteram. Sed animae
sanctorum post mortem non omni tempore eamdem quietem habuerunt: quia
post Christi adventum habent plenam quietem, divina visione
perfruentes; sed ante Christi adventum habebant quidem quietem per
immunitatem poenae, sed non habebant quietem desiderii per
consecutionem finis. Et ideo status sanctorum ante Christi adventum
potest considerari et secundum id quod habebat de requie, et sic
dicitur sinus Abrahae; potest etiam considerari quantum ad id quod eis
de requie deerat; et sic dicitur Limbus Inferni. Limbus ergo
Inferni et sinus Abrahae fuerunt ante Christi adventum unum per
accidens, et non per se; et ideo nihil prohibet post Christi adventum
esse sinum Abrahae omnino diversum a Limbo: quia ea quae sunt unum
per accidens, separari contingit.
Ad primum ergo dicendum, quod quantum ad id quod habebat de bono
status sanctorum patrum, sinus Abrahae dicebatur; sed quantum ad id
quod habebat de defectu, dicebatur Infernus; et sic nec sinus
Abrahae in malum accipitur, nec Infernus in bonum; quamvis
quodammodo sint unum.
Ad secundum dicendum, quod sicut requies sanctorum patrum ante
Christi adventum dicebatur sinus Abrahae, ita et post Christi
adventum, sed diversimode: quia enim ante Christi adventum sanctorum
requies habebat defectum requiei adjunctum, dicebatur idem Infernus et
sinus Abrahae, unde ibi non videbatur Deus; sed quia post Christi
adventum sanctorum requies est completa, cum Deum videant, talis
requies dicitur sinus Abrahae, et nullo modo Infernus; et ad hunc
sinum Abrahae Ecclesia orat fideles perduci.
Unde patet responsio ad tertium; et sic est intelligenda quaedam
Glossa quae habetur Lucae 16, super illud: factum est ut moreretur
mendicus etc., quae sic dicit: sinus Abrahae est requies beatorum
pauperum, quorum est regnum caelorum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod receptacula animarum post
mortem dupliciter distingui possunt; aut secundum situm, aut secundum
locorum qualitatem, prout scilicet in aliquibus locis poenas vel
praemia recipiunt animae. Si ergo consideretur Limbus patrum et
Infernus secundum locorum qualitatem praedictam, sic non est dubium
quod distinguuntur: tum quia in Inferno est poena sensibilis, quae in
Limbo patrum non erat: tum etiam quia in Inferno est poena aeterna;
sed in Limbo patrum detinebantur sancti temporaliter tantum. Sed si
considerentur quantum ad situm loci; sic probabile est quod idem
locus, vel quasi continuus, sit Infernus et Limbus; ita tamen quod
quaedam superior pars Inferni Limbus patrum dicatur. Existentes enim
in Inferno, secundum diversitatem culpae diversam sortiuntur et
poenam; et ideo secundum quod gravioribus peccatis etiam irretiuntur
damnati, secundum hoc obscuriorem et profundiorem locum obtinent in
Inferno; unde sancti patres, in quibus minimum erat de ratione
culpae, supremum et minus tenebrosum locum habuerunt omnibus
puniendis.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum hoc quod Infernus et Limbus
sunt idem quantum ad situm, dicitur Christus Infernum momordisse, et
in Infernum descendisse, quando patres a Limbo eripuit suo descensu.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod Job non descendit ad Infernum damnatorum,
sed in Limbum patrum; qui quidem dicitur profundissimus locus, non
quidem respectu locorum poenalium, sed in comparatione ad alia loca,
quia sub eodem includitur omnis locus poenarum. Vel dicendum, sicut
Augustinus solvit, 12 super Genes. ad litteram, de Jacob sic
dicens: illud quod Jacob dicit ad filios suos: deducetis senectutem
meam cum tristitia ad Inferos: videtur hoc magis timuisse, ne nimia
tristitia sic perturbaretur, ne ad requiem beatorum iret, sed ad
Inferos peccatorum. Et similiter potest exponi verbum Job eadem
ratione, ut sit verbum magis timentis quam asserentis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Limbus patrum et Limbus
puerorum absque dubio differunt secundum qualitatem praemii vel poenae:
pueris enim non adest spes beatae vitae quae patribus in Limbo aderat,
in quibus etiam lumen fidei et gratiae refulgebat. Sed quantum ad
situm, probabiliter creditur utrorumque idem locus fuisse; nisi quod
requies beatorum adhuc erat in superiori loco quam Limbus puerorum,
sicut de Limbo et Inferno dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod ad culpam originalem non eodem modo se
habebant patres et pueri. In patribus enim originalis culpa expiata
erat, secundum quod erat infectiva personae: remanebat tamen
impedimentum ex parte naturae, pro qua nondum fuerat plenarie
satisfactum. Sed in pueris est impedimentum et ex parte personae et ex
parte naturae; et ideo pueris et patribus diversa receptacula
assignantur.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus loquitur de poenis quae
debentur alicui ratione personae suae, inter quos mitissimam poenam
habent qui solo originali peccato gravantur: sed adhuc est mitior poena
eorum quos non impedit a perceptione gloriae defectus personae, sed
solus defectus naturae, ut ipsa dilatio gloriae quaedam poena dicatur.
|
|