|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non debeant tot
receptacula distingui. Sicut enim receptacula debentur animabus post
mortem pro peccato, ita et pro merito. Sed ratione meriti non debetur
nisi unum tantum receptaculum, scilicet Paradisus. Ergo nec ratione
peccatorum debetur nisi unum receptaculum.
2. Praeterea, receptacula assignantur animabus post mortem ratione
meritorum vel demeritorum. Sed non est locus in quo merentur vel
demerentur. Ergo unum tantum receptaculum debet eis assignari post
mortem.
3. Praeterea, loca poenalia debent respondere ipsis culpis. Sed
non sunt nisi tria genera culparum; scilicet originalis, venialis, et
mortalis. Ergo non debent esse nisi tria receptacula poenalia.
4. Sed contra, videtur quod debeant esse multo plura quam
assignentur. Aer enim iste caliginosus est Daemonum carcer, ut patet
2 Petr. 3; nec tamen computatur inter quinque receptacula, quae a
quibusdam assignantur. Ergo sunt plura receptacula quam quinque.
5. Praeterea, alius est Paradisus terrestris, et alius Paradisus
caelestis. Sed quidam post statum hujus vitae ad Paradisum terrestrem
sunt translati, sicut de Enoch et Elia dicitur. Cum ergo Paradisus
terrestris inter quinque receptacula non computetur, videtur quod sint
plura quam quinque.
6. Praeterea, cuilibet statui peccantium debet aliquis locus
poenalis respondere. Sed si ponatur aliquis in originali peccato
decedere cum solo veniali peccato, nullum receptaculorum assignatorum
ei competet; constat enim quod in Paradiso non esset, cum gratia
careret; sed eadem ratione nec in Limbo patrum; similiter nec in
Limbo puerorum, cum in Limbo puerorum non sit poena sensibilis, quae
tali debetur ratione venialis peccati; similiter nec in Purgatorio,
quia ibi non est nisi poena temporalis, huic autem debetur poena
perpetua; similiter nec in Inferno damnatorum, quia mortali peccato
caret. Ergo oportet ponere sextum receptaculum.
7. Praeterea, diversae sunt quantitates praemiorum et poenarum
secundum differentias culparum et meritorum. Sed infiniti sunt gradus
culparum et meritorum. Ergo infinita debent distingui receptacula, in
quibus puniantur vel praemientur post mortem.
8. Praeterea, animae quandoque puniuntur in locis in quibus
peccaverunt, ut per Gregorium patet in 4 Dialog. Sed peccaverunt
in loco in quo nos habitamus. Ergo hic locus debet computari inter
receptacula; et praecipue cum aliqui in hoc mundo pro peccatis suis
puniantur, ut supra, dist. 15, dixit Magister.
9. Praeterea, sicut aliqui in gratia decedentes habent aliqua pro
quibus sunt digni poena; ita aliqui in peccato mortali decedentes
habent aliqua bona, pro quibus essent digni praemio. Sed decedentibus
in gratia cum peccatis venialibus assignatur aliquod receptaculum, in
quo puniuntur antequam praemia consequantur, scilicet Purgatorium.
Ergo et eadem ratione e contrario debet esse de illis qui in mortali
peccato decedunt cum bonis operibus aliquibus.
10. Praeterea, sicut patres retardabantur a plena gloria animae
ante Christi adventum, ita et nunc a gloria corporis. Ergo sicut
distinguitur receptaculum sanctorum ante Christi adventum ab eo in quo
nunc recipiuntur, ita debet receptaculum nunc distingui ab eo in quo
recipientur post resurrectionem.
Respondeo dicendum, quod receptacula animarum distinguuntur secundum
diversos status earum. Anima autem conjuncta mortali corpori habet
statum merendi; sed exuta corpore est in statu recipiendi pro meritis
bonum vel malum. Ergo post mortem vel est in statu recipientis finale
praemium, vel est in statu quo impeditur ab illo. Si autem est in
statu recipientis finalem retributionem, hoc est dupliciter: vel
quantum ad bonum, et sic est Paradisus; vel quantum ad malum; et sic
ratione actualis culpae est Infernus, ratione autem originalis est
Limbus puerorum. Si autem est in statu quo impeditur a finali
retributione consequenda; vel hoc est propter defectum personae; et
sic est Purgatorium, in quo detinentur animae, ne statim praemium
consequantur propter peccata quae commiserunt; vel propter defectum
naturae, et sic est Limbus patrum, in quo detinebantur patres a
consecutione gloriae propter reatum humanae naturae, qui nondum poterat
expiari.
Ad primum ergo dicendum, quod bonum contingit uno modo, sed malum
multifarie, sicut patet per Dionysium 4 cap. de Div. Nom. et per
philosophum in 2 Ethic.; et propter hoc non est inconveniens si
locus retributionis est unus, loca vero poenarum sunt plura.
Ad secundum dicendum, quod status merendi vel demerendi est unus
status, cum ejusdem sit posse mereri et demereri; et ideo convenienter
debetur omnibus unus locus. Sed eorum qui recipiunt pro meritis, sunt
status diversi; et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod pro culpa originali potest aliquis puniri
dupliciter, ut ex dictis patet, vel ratione personae, vel ratione
naturae tantum; et ideo illi culpae respondet duplex Limbus.
Ad quartum dicendum, quod aer iste caliginosus non assignatur
Daemonibus quasi locus in quo recipiant retributionem pro meritis, sed
quasi competens officio eorum, inquantum deputantur nobis ad
exercitium; et ideo inter receptacula de quibus nunc agitur, non
computatur; primo enim deputatur eis ignis Inferni, ut patet Matth.
25.
Ad quintum dicendum, quod Paradisus terrestris pertinet magis ad
statum viatoris quam ad statum recipientis pro meritis; et ideo inter
receptacula de quibus nunc agitur, non computatur.
Ad sextum dicendum, quod illa positio est impossibilis, ut in dist.
2 dictum est; si tamen esset possibilis, talis in Inferno puniretur
in aeternum. Quod enim veniale peccatum in Purgatorio temporaliter
puniatur, accidit ei inquantum gratiam habet adjunctam; unde si
adjungatur mortali, quia est sine gratia, poena aeterna punietur in
Inferno. Et quia iste qui cum originali peccato decedit, habet
veniale sine gratia, non est inconveniens, si ponitur aeternaliter
puniri.
Ad septimum dicendum, quod diversitas graduum in poenis vel praemiis
non diversificat statum, secundum cujus diversitatem receptacula
distinguuntur; et ideo ratio non sequitur.
Ad octavum dicendum, quod hoc quod animae separatae aliquando in loco
nostrae habitationis puniuntur, non propter hoc est quod locus iste sit
proprius locus poenarum; sed hoc fit ad nostram instructionem, ut
earum poenas videntes retrahamur a culpis. Quod autem animae
existentes in carne hic puniuntur pro peccatis, non pertinet ad
propositum: quia talis poena non trahit hominem extra statum merentis
vel demerentis. Nunc autem agimus de receptaculis quae debentur animae
post statum meriti vel demeriti.
Ad nonum dicendum, quod malum non potest esse pure absque omni
commixtione boni, sicut bonum summum est absque omni commixtione mali;
et ideo illi qui ad beatitudinem, quae summum bonum est, transferendi
sunt, debent esse ab omni malo purgati; et propter hoc oportet esse
locum in quo tales purgentur, si hinc non omnino purgati exeant. Sed
illi qui in Infernum detrudentur, non erunt immunes ab omni bono; et
ideo non est simile: quia in Inferno existentes praemium bonorum
suorum recipere possunt inquantum bona praeterita eis valent ad
mitigationem poenae.
Ad decimum dicendum, quod in gloria animae consistit praemium
essentiale; sed gloria corporis, cum redundet ex anima, tota
consistit in anima quasi originaliter; et ideo carentia gloriae animae
diversificat statum, non autem carentia gloriae corporis; et propter
hoc etiam idem locus, scilicet caelum Empyreum, debetur animabus
sanctis exutis a corpore, et conjunctis corporibus gloriosis; non
autem idem locus debetur animabus patrum ante perceptionem gloriae
animae, et post perceptionem ipsius.
|
|