|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sancti orationes nostras
non cognoscant. Isa. 43, 16: pater noster es, et Abraham
nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Glossa Augustini dicit,
quia mortui et sancti nesciunt quid agant vivi, etiam eorum filii; et
sumitur ab Augustino in Lib. de cura pro mortuis gerenda, ubi hanc
auctoritatem inducit; et sunt haec verba Augustini, ibidem: si tanti
patriarchae quid erga populum ab eis procreatum ageretur ignoraverunt,
quomodo mortui vivorum rebus atque actibus cognoscendis adjuvandisque
miscentur? Ergo sancti orationes nostras cognoscere non possunt.
2. Praeterea, 4 Reg., 22, 20, dicitur ad Josiam regem:
idcirco, quia scilicet flevisti coram me, colligam te ad patres tuos
(...) ut non videant oculi tui mala omnia quae inducturus sum in
locum istum. Sed in hoc nullo modo per mortem Josiae subventum
fuisset, si post mortem genti suae quid eveniret cognosceret. Ergo
sancti mortui actus nostros non cognoscunt, et ita non intelligunt
orationes nostras.
3. Praeterea, quanto aliquis est in caritate perfectior, tanto
magis proximo in periculis subvenit. Sed sancti in carne viventes
proximis, et maxime sibi conjunctis, in periculis et consulunt et
auxiliantur manifeste. Cum ergo post mortem sint multo majoris
caritatis; si facta nostra cognoscerent, multo amplius suis caris sibi
conjunctis consulerent et auxiliarentur in necessitatibus: quod facere
non videntur. Ergo non videtur quod actus nostros et orationes
cognoscant.
4. Praeterea, sicut sancti post mortem vident verbum, ita et
Angeli, de quibus dicitur Matth. 18, 10: Angeli eorum semper
vident faciem patris mei. Sed Angeli verbum videntes non propter hoc
omnia cognoscunt, cum a nescientia minores a superioribus purgentur,
ut patet per Dionysium in 6 cap. Eccl. Hierarch. Ergo nec
sancti, quamvis verbum videant, in eo nostras orationes cognoscunt,
et alia quae circa nos aguntur.
5. Praeterea, solus Deus est inspector cordium. Sed oratio
praecipue in corde consistit. Ergo solius Dei est orationes
cognoscere; non ergo sancti orationes nostras cognoscunt.
1. Sed contra, super illud Job 14, 21: sive nobiles fuerint
filii ejus, sive ignobiles, non intelliget; dicit beatus Gregorius
12 Lib. Moral.: hoc de animabus sanctis sentiendum non est; quia
quae intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum
est quod sit foras aliquid quod ignorent. Ergo ipsi orationes sibi
factas cognoscunt.
2. Praeterea, Gregorius in 2 Dialog.: animae videnti creatorem
angusta est omnis creatura. Quantumlibet enim de luce creatoris
aspexerit, breve fit eis omne quod creatum est. Sed hoc maxime
impedire videretur quod animae sanctorum orationes, et alia quae circa
nos aguntur, cognoscant, quia a nobis distant. Cum ergo distantia
illa non impediat, ut ex praedicta auctoritate patet, videtur quod
animae sanctorum cognoscant orationes nostras, et ea quae hic aguntur.
3. Praeterea, si ea quae circa nos aguntur, non cognoscerent; nec
pro nobis orarent, quia defectus nostros ignorarent. Sed hic est
error Vigilantii, ut Hieronymus dicit in epistola contra eum. Ergo
sancti ea quae circa nos aguntur, cognoscunt.
Respondeo dicendum, quod divina essentia est sufficiens medium
cognoscendi omnia; quod patet ex hoc quod Deus videndo suam essentiam
omnia intuetur. Non tamen sequitur quod quicumque essentiam Dei
videt, omnia cognoscat, sed solum qui essentiam comprehendit; sicut
nec principio aliquo cognito consequens est omnia cognosci quae ex
principio consequuntur, nisi tota virtus principii comprehendatur.
Unde cum animae sanctorum divinam essentiam non comprehendant, non est
consequens ut omnia cognoscant quae per essentiam divinam cognosci
possunt; unde etiam de quibusdam inferiores Angeli a superioribus
edocentur, quamvis omnes essentiam divinam videant. Sed unusquisque
beatus tantum de aliis rebus necessarium est ut in essentia divina
videat, quantum perfectio beatitudinis requirit, ut homo habeat
quidquid velit, nec aliquid inordinate velit, sicut infra, dist.
49, qu. 2, art. 5, habetur. Hoc autem recta voluntate
quilibet vult ut ea quae ad ipsum pertinent cognoscat; unde cum nulla
rectitudo sanctis desit, volunt cognoscere ea quae ad ipsos pertinent;
et ideo oportet quod illa in verbo cognoscant. Hoc autem ad eorum
gloriam pertinet quod auxilium indigentibus praebeant ad salutem; sic
enim Dei cooperatores efficiuntur, quo nihil est divinius, ut
Dionysius dicit, 3 cap. Eccles. Hierarch. Unde patet quod
sancti cognitionem habeant eorum quae ad hoc requiruntur; et sic
manifestum est quod in verbo cognoscunt vota et orationes et devotiones
hominum qui ad eorum auxilium confugiunt.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Augustini est intelligendum de
cognitione naturali animarum separatarum; quae quidem cognitio in
sanctis viris non est obtenebrata, sicut est in peccatoribus: non
autem loquitur de cognitione in verbo, quam constat Abraham, eo
tempore quo haec dicta sunt per Isaiam, non habuisse, cum ante
passionem Christi nullus ad visionem Dei pervenerit.
Ad secundum dicendum, quod sancti etsi post vitam cognoscant quae hic
geruntur, non tamen credendum est quod afficiantur doloribus, cognitis
adversitatibus eorum quos hic in saeculo dilexerunt; ita enim repleti
sunt gaudio beatitudinis quod dolor in eis locum non invenit; unde si
cognoscant suorum infortunia post mortem, nihilominus eorum dolori
consulitur, si ante hujusmodi infortunia de hoc saeculo subtrahuntur.
Sed forte animae non glorificatae dolorem aliquem sentirent, si
incommoda suorum carorum perciperent. Et quia anima Josiae non statim
glorificata fuit a corpore egressa, quantum ad hoc ex hac ratione
Augustinus concludere nititur quod animae mortuorum non habent
cognitionem de factis viventium.
Ad tertium dicendum, quod animae sanctorum habent voluntatem plenarie
conformem divinae voluntati, etiam in volito; et ideo quamvis affectum
caritatis ad proximum retineant, non tamen eis aliter auxilium ferunt
quam secundum quod per divinam justitiam vident esse dispositum. Et
tamen credendum est quod multum proximos juvent, pro eis apud Deum
intercedendo.
Ad quartum dicendum, quod quamvis videntes verbum non sit necessarium
omnia in verbo videre; vident tamen ea quae ad perfectionem pertinent
beatitudinis eorum, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod cogitationes cordium solus Deus per seipsum
novit; sed tamen alii cognoscere possunt quatenus eis revelatur vel per
visionem verbi, vel quocumque alio modo.
|
|