|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeamus sanctos
orare ad interpellandum pro nobis. Nullus enim amicos alicujus
interpellat ad orandum pro se, nisi quatenus apud eos credit facilius
gratiam obtinere. Sed Deus est in infinitum magis misericors quolibet
sancto; et sic ejus voluntas facilius inclinatur ad nos exaudiendum
quam voluntas alicujus sancti. Ergo videtur superfluum esse
constituere sanctos mediatores inter nos et Deum, ut ipsi pro nobis
intercedant.
2. Praeterea, si eos ad orandum pro nobis interpellare debemus, hoc
non est nisi quia scimus eorum orationem esse Deo acceptam. Sed
quanto aliquis est sanctior inter sanctos, tanto ejus oratio est magis
Deo accepta. Ergo semper deberemus superiores sanctos pro nobis
intercessores constituere ad Deum, et nunquam minores.
3. Praeterea, Christus secundum etiam quod homo, dicitur sanctus
sanctorum, et ei secundum quod homo orare competit. Sed nunquam
Christum ad orandum pro nobis interpellamus. Ergo nec alios sanctos
interpellare debemus.
4. Praeterea, quicumque rogatus ab aliquo pro eo intercedit, preces
ipsius ei repraesentat apud quem pro eo intercedit. Sed superfluum est
aliquid repraesentare ei cui sunt omnia patentia. Ergo superfluum est
quod sanctos pro nobis intercessores constituamus ad Deum.
5. Praeterea, illud est superfluum quod fit propter aliquid quod
sine eo eodem modo fieret vel non fieret. Sed similiter sancti orarent
pro nobis vel non orarent, sive nos oremus eos, sive non oremus; quia
si sumus digni ut pro nobis orarent, etiam nobis eos non orantibus,
pro nobis orarent; si autem sumus indigni, etiam si petamus, pro
nobis non orant. Ergo interpellare eos ad orandum pro nobis videtur
omnino superfluum.
1. Sed contra est quod dicitur Job 5, 1: voca ergo si est qui
tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Vocare autem
nostrum, ut Gregorius ibidem dicit, est humili Deum prece
deposcere. Ergo cum volumus orare Deum, debemus ad sanctos
converti, ut orent pro nobis ad Deum.
2. Praeterea, sancti qui sunt in patria, magis sunt accepti Deo
quam in statu viae. Sed sanctos qui sunt in via, constituere debemus
interpellatores pro nobis ad Deum exemplo apostoli, qui dicebat Rom.
15, 30: obsecro vos fratres per dominum nostrum Jesum Christum,
et per caritatem spiritus sancti, ut adjuvetis me in orationibus
vestris pro me ad Deum. Ergo et nos multo fortius petere debemus a
sanctis qui sunt in patria, ut nos juvent orationibus ad Deum.
3. Praeterea, ad hoc est communis consuetudo Ecclesiae, quae in
litaniis sanctorum orationem petit.
Respondeo dicendum, quod iste ordo est divinitus institutus in rebus,
secundum Dionysium, ut per media ultima reducantur in Deum. Unde
cum sancti qui sunt in patria, sint Deo propinquissimi, hoc divinae
legis ordo requirit, ut nos qui manentes in corpore peregrinamur a
domino, in eum per sanctos medios reducamur; quod quidem contingit,
dum per eos divina bonitas suum effectum diffundit. Et quia reditus
noster in Deum respondere debet processui bonitatum ipsius ad nos;
sicut mediantibus sanctorum suffragiis Dei beneficia in nos deveniunt,
ita oportet nos in Deum reduci, ut iterato beneficia ejus sumamus
mediantibus sanctis; et inde est quod eos intercessores pro nobis ad
Deum constituimus, et quasi mediatores, dum ab eis petimus quod pro
nobis orent.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut non est propter defectum divinae
potentiae quod mediantibus secundis causis agentibus operatur, sed est
ad complementum ordinis universi, et ut ejus bonitas multiplicius
diffundatur in res, dum res ab ea non solum suscipiunt bonitates
proprias, sed insuper quod aliis causa bonitatis existant; ita etiam
non est propter defectum misericordiae ipsius quod oporteat ejus
clementiam per orationes sanctorum pulsare, sed est ad hoc ut ordo
praedictus conservetur in rebus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis superiores sancti sint magis Deo
accepti quam inferiores, utile tamen est etiam minores sanctos interdum
orare; et hoc propter quinque rationes. Primo ex hoc quod aliquis
quandoque habet majorem devotionem ad sanctum minorem quam ad majorem;
ex devotione autem maxime dependet orationis effectus. Secundo propter
fastidium tollendum, quia assiduitas unius rei fastidium parit; per
hoc autem quod diversos sanctos oramus, quasi in singulis novus fervor
devotionis excitatur. Tertio, quia quibusdam sanctis datum est in
aliquibus specialibus causis praecipue patrocinari, sicut sancto
Antonio ad ignem infernalem. Quarto, ut honor debitus omnibus
exhibeatur. Quinto, quia plurium orationibus quandoque impetratur
quod unius oratione non impetraretur.
Ad tertium dicendum, quod oratio est actus quidam: actus autem sunt
particularium suppositorum; et ideo si diceremus, Christe ora pro
nobis, nisi aliquid adderetur, videremur hoc ad personam Christi
referre; et ita videretur esse consonum vel errori Nestorii, qui
distinxit in Christo personam filii hominis a persona filii Dei; vel
errori Arii, qui posuit personam filii minorem patre. Unde ad hos
errores evitandos Ecclesia non dicit, Christe ora pro nobis, sed
Christe audi nos, vel miserere nobis.
Ad quartum dicendum, quod sicut infra dicetur, non dicuntur sancti
preces nostras Deo repraesentare quasi ei incognita manifestent; sed
quia eas exaudiri a Deo petunt, vel de eis divinam consulunt
veritatem, quid scilicet secundum ejus providentiam fieri debeat.
Ad quintum dicendum, quod ex hoc ipso aliquis efficitur dignus ut
sanctus aliquis pro eo oret, quod ad ipsum cum pura devotione in sua
necessitate recurrit; et ita non est superfluum quod sanctos oremus.
|
|