|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod orationes sanctorum pro
nobis ad Deum fusae, non semper exaudiantur. Si enim exaudirentur,
maxime exaudirentur sancti de his quae ad eos pertinent. Sed de his
non exaudiuntur; unde dicitur Apocalyps. 6, quod martyribus
petentibus vindictam his qui sunt super terram, dictum est ut
requiescerent adhuc tempus modicum, donec impleretur numerus fratrum
suorum. Ergo multo minus exaudiuntur de his quae ad alios pertinent.
2. Praeterea, Hierem. 15, 1: si steterint Moyses et Samuel
coram me, non est anima mea ad populum istum. Ergo sancti non semper
exaudiuntur, cum pro nobis orant ad Deum.
3. Praeterea, sancti in patria aequales Dei Angelis esse
commemorantur, ut patet Matth. 22. Sed Angeli non semper
exaudiuntur in suis orationibus quas fundunt ad Deum; quod patet ex
hoc quod habetur Daniel. 10, 12, ubi dicitur: ego veni propter
sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et
uno diebus. Non autem venerat in adjutorium Danielis Angelus qui
loquebatur, nisi a Deo liberationem eorum petendo; et non est
impetrata orationis ejus impletio. Ergo nec etiam alii sancti orantes
pro nobis apud Deum semper exaudiuntur.
4. Praeterea, quicumque oratione impetrat aliquid, quodammodo
meretur illud. Sed illi qui sunt in patria, non sunt in statu
merendi. Ergo non possunt suis orationibus nobis aliquid impetrare
apud Deum.
5. Praeterea, sancti per omnia conformant voluntatem suam voluntati
divinae. Ergo non volunt nisi quod sciunt Deum velle. Sed nullus
orat nisi quod vult. Ergo non orant pro eo nisi quod sciunt Deum
velle. Sed hoc quod Deus vult, fieret eis etiam non orantibus.
Ergo eorum orationes non sunt efficaces ad aliquid impetrandum.
6. Praeterea, orationes totius caelestis curiae, si aliquid
impetrare possunt, efficaciores essent quam omnia praesentis Ecclesiae
suffragia. Sed multiplicatis suffragiis praesentis Ecclesiae factis
pro aliquo in Purgatorio existente, totaliter absolveret a poena.
Cum ergo sancti qui sunt in patria, eadem ratione orent pro illis qui
sunt in Purgatorio, sicut et pro nobis aliquid impetrant; illos qui
sunt in Purgatorio totaliter orationes eorum a poena absolverent; quod
falsum est, quia sic suffragia Ecclesiae pro defunctis facta superflua
essent.
1. Sed contra est quod habetur 2 Machab. ult., 14: hic est
qui multum orat pro populo et pro universa civitate, Hieremias
propheta Dei. Et quod ejus oratio sit exaudita, patet per hoc quod
sequitur, quod extendit Hieremias dexteram, et dedit Judae gladium
dicens: accipe sanctum gladium munus a Deo in quo dejicies adversarios
populi Dei.
2. Praeterea, Hieronymus in epistola contra Vigilantium: dicis in
libello tuo, quod dum vivimus, mutuo orare pro nobis possumus; et hoc
postea improbat, dicens sic: si apostoli et martyres adhuc in corpore
constituti possunt orare pro ceteris quando pro se adhuc debent esse
soliciti; quanto magis post coronas, victorias, et triumphos.
3. Praeterea, ad hoc est consuetudo Ecclesiae quae frequenter petit
ut sanctorum orationibus adjuvetur.
Respondeo dicendum, quod sancti dupliciter dicuntur orare pro nobis.
Uno modo oratione expressa, dum votis suis aures divinae clementiae
pro nobis pulsant; alio modo oratione interpretativa, scilicet per
eorum merita, quae in conspectu Dei existentia non solum eis cedunt ad
gloriam, sed sunt nobis etiam suffragia et orationes quaedam; sicut
etiam sanguis Christi pro nobis effusus dicitur veniam petere.
Utroque autem modo sanctorum orationes sunt, quantum est in ipsis,
efficaces ad impetrandum quod petunt; sed ex parte nostra potest esse
defectus, quod non assequamur fructum orationum ipsorum, secundum quod
pro nobis orare dicuntur ex hoc quod merita ipsorum nobis proficiunt;
sed secundum quod orant pro nobis, votis suis nobis aliquid
postulando, semper exaudiuntur, quia non volunt nisi quod Deus vult,
nec petunt nisi quod volunt fieri: quod autem Deus simpliciter vult,
impletur, nisi loquamur de voluntate antecedente, secundum quam vult
omnes homines salvos fieri, quae non semper impletur. Unde nec est
mirum, si etiam quod sancti volunt per hunc modum voluntatis, interdum
non impletur.
Ad primum ergo dicendum, quod illa oratio martyrum non est aliud quam
eorum desiderium de obtinenda stola corporis: et societate sanctorum
qui salvandi sunt, et consensus quo consentiunt divinae justitiae
punienti malos; unde Apoc. 6, super illud: usquequo domine etc.,
dicit Glossa: desiderant majus gaudium et consortium sanctorum, et
justitiae Dei consentiunt.
Ad secundum dicendum, quod dominus loquitur ibi de Moyse et Samuele
secundum statum quo fuerunt in hac vita; ipsi enim leguntur pro populo
orantes irae Dei restitisse, ut Glossa interlinearis dicit; et tamen
si illo tempore fuissent, non potuissent orationibus Deum placare ad
populum propter populi illius malitiam; et hic est intellectus
litterae.
Ad tertium dicendum, quod pugna bonorum Angelorum non intelligitur ex
hoc quod apud Deum contrarias orationes funderent; sed quia contraria
merita ex diversis partibus ad divinum examen referebant, divinam
sententiam expectantes; et hoc est quod Gregorius dicit 17
Moral., exponens praedicta verba Danielis: sublimes spiritus
gentibus principantes nequaquam pro injuste agentibus decertant, si
eorum facta recte judicantes examinant; cumque uniuscujusque gentis vel
culpa vel justitia ad supernae curiae solium ducitur, ejusdem gentis
praepositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse
perhibetur; quorum tamen omnium una victoria est super se opificis
voluntas summa; quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent,
nequaquam volunt; unde nec petunt. Ex quo et patet quod orationes
eorum semper audiuntur.
Ad quartum dicendum, quod licet sancti non sint in statu merendi sibi
postquam sunt in patria, sunt tamen in statu merendi aliis, vel potius
ex merito praecedenti alios juvandi: hoc enim apud Deum viventes
meruerunt, ut eorum orationes exaudirentur post mortem. Vel
dicendum, quod oratio ex alio meretur, et ex alio impetrat. Meritum
enim consistit in quadam adaequatione actus ad finem propter quem est,
qui ei quasi merces redditur; sed orationis impetratio innititur
liberalitati ejus qui rogatur, quod tamen ipse non meruit: et ita
quamvis sancti non sint in statu merendi, tamen non sequitur, quod non
sint in statu impetrandi.
Ad quintum dicendum, quod sicut ex auctoritate Gregorii inducta
patet, sancti non volunt, vel Angeli, nisi quod in divina voluntate
conspiciunt; et ita etiam nihil aliud petunt: nec tamen eorum oratio
est infructuosa: quia, sicut dicit Augustinus in Lib. de
praedestinatione sanctorum, orationes sanctorum praedestinatis
prosunt, quia forte praeordinatum est ut orationibus intercedentium
salventur; et ita etiam Deus vult ut orationibus sanctorum impleatur
illud quod sancti vident eum velle.
Ad sextum dicendum, quod suffragia Ecclesiae sunt pro defunctis quasi
quaedam satisfactiones viventium vice mortuorum; et secundum hoc
mortuos a poena absolvunt, quam non solverunt. Sed sancti qui sunt in
patria, non sunt in statu satisfaciendi; et ideo non est simile de
eorum orationibus, et de suffragiis Ecclesiae.
|
|