|
Postquam determinavit Magister de receptaculis animarum in quibus
puniuntur vel praemiantur ante resurrectionem communem et judicium
generale, et de suffragiis quibus juvamus mortuos, vel juvamur ab
eis; hic determinat de divina justitia et misericordia, quibus
praedicta omnia dispensantur. Dividitur autem in partes duas: in
prima determinat de divina justitia et misericordia secundum operationem
ad poenam damnatorum; in secunda determinat de eis in generali, ibi:
sed quomodo justitiam Dei et pietatem, idest misericordiam, supra
Cassiodorus duas esse res dixit? Circa primum tria facit: primo
ostendit quod misericordia Dei in poenis damnatorum locum non habet;
secundo ostendit contrarium, ibi: sed his occurrit quod ait
Cassiodorus. Tertio determinat veritatem, ibi: unde non incongrue
dici potest et cetera. Circa quod tria facit: primo proponit quid sit
verum circa quaestionem praedictam: secundo solvit auctoritatem quae
est in contrarium, ibi: quod igitur dictum est etc.; tertio exponit
quod dixerat, scilicet quod sit occultum Dei judicium, ibi: cujus
occultum judicium intelligitur poena, qua quisque vel exercetur ad
purgationem, vel admonetur ad conversionem. Sed quomodo Dei
justitiam et pietatem (...) supra Cassiodorus duas esse res
dixit? Hic determinat multipliciter de justitia et misericordia Dei
in communi; et dividitur in partes duas: in prima inquirit de
differentia justitiae et misericordiae Dei; in secunda inquirit
quomodo justitia et misericordia concurrunt ad opus divinum, ibi: post
haec considerari oportet, ex quo sensu universae viae domini dicantur
misericordia et veritas. Circa primum duo facit: primo movet
quaestiones; secundo determinat eas, ibi: his responderi potest.
Circa primum duo facit: primo inquirit, utrum sit idem in Deo
justitia et misericordia; secundo utrum eadem opera debeant justitiae
et misericordiae attribui, ibi: cur igitur dicit Scriptura de
operibus Dei, quaedam esse misericordiae, quaedam justitiae? His
responderi potest et cetera. Hic solvit propositas quaestiones; et
circa hoc duo facit: primo solvit primam; secundo secundam, ibi:
quod autem opera quaedam et cetera. Circa primum tria facit: primo
solvit primam quaestionem; secundo movet dubitationem circa solutionem
positam, ibi: sed secundum hoc occurrit quaestio etc.; tertio solvit
dubitationem, ibi: sed dixi supra et cetera. Post haec considerari
oportet, ex quo sensu universae viae domini dicantur misericordia et
veritas. Hic inquirit quomodo misericordia et justitia Dei occurrunt
ad opus ipsius; et circa hoc duo facit: primo ostendit quod nullum
opus Dei est ad quod non concurrat misericordia Dei vel justitia;
secundo inquirit, an ad quodlibet opus concurrat utrumque, ibi: sed
cum superius Cassiodorus dixerit, in his duobus omnia opera Dei
includi, merito quaeri potest et cetera. Et circa hoc duo facit:
primo proponit quaestionem; secundo solvit eam, ibi: quibusdam
placuit. Et dividitur in partes duas, secundum quod duas opiniones
ponit circa hanc quaestionem; secunda incipit ibi: aliis autem videtur
et cetera. Hic duo quaeruntur. Primo de divina justitia. Secundo
de ejus misericordia. Circa primum quaeruntur tria: 1 an justitia
Deo debeat attribui; 2 de justitiae ejus effectu; 3 de justitia
ejus contra damnatos.
|
|