|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ex divina justitia non
inferatur peccatoribus poena aeterna. Poena enim non debet excedere
culpam. Deuter. 25, 2: secundum mensuram delicti erit et
plagarum modus. Sed culpa est temporalis. Ergo poena non debet esse
aeterna.
2. Praeterea, duorum peccatorum mortalium unum est altero majus.
Ergo unum debet majori poena quam alterum puniri. Sed nulla poena
potest esse major quam aeterna, cum sit infinita. Ergo non cuilibet
peccato mortali debetur poena aeterna; et si uni non debetur, nulli
debetur, cum eorum non sit distantia infinita.
3. Praeterea, a justo judice non infertur poena nisi ad
correctionem; unde 2 Ethic. dicitur, quod poenae sunt quaedam
medicinae. Sed quod impii in aeternum puniantur, hoc non est ad
correctionem eorum, nec aliquorum malorum, cum tunc non sint futuri
alii qui per hoc corrigi possint. Ergo secundum divinam justitiam non
infertur pro peccatis poena aeterna.
4. Praeterea, omne quod non est propter se volitum, nullus vult
nisi propter aliquam utilitatem. Sed poenae non sunt a Deo propter se
volitae: non enim delectatur in poenis. Cum ergo nulla utilitas
possit accidere ex poenae perpetuatione, videtur quod perpetuam poenam
pro peccato non infert.
5. Praeterea, nihil quod est per accidens, est perpetuum, ut
dicitur 1 Cael. et Mund. Sed poena est eorum quae sunt per
accidens, cum sit contra naturam. Ergo non potest esse perpetua.
6. Praeterea, justitia Dei hoc requirere videtur ut peccatores ad
nihilum redigantur: quia per ingratitudinem dicitur aliquis beneficia
accepta amittere. Inter cetera autem Dei beneficia est etiam ipsum
esse; unde videtur justum ut peccator, qui ingratus Deo existit,
ipsum esse amittat. Sed si in nihilum redigantur, eorum poena non
potest esse perpetua. Ergo non videtur esse consonum divinae justitiae
ut peccatores perpetuo puniantur.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 25, 46: ibunt hi,
scilicet peccatores, in supplicium aeternum.
2. Praeterea, sicut se habet praemium ad meritum, ita poena ad
culpam. Sed secundum divinam justitiam merito temporali debetur
praemium aeternum; Joan. 6, 40: omnis qui videt filium et credit
in eum, habet vitam aeternam. Ergo et culpae temporali secundum
divinam justitiam debetur poena aeterna.
3. Praeterea, secundum philosophum in 5 Ethic., poena taxatur
secundum dignitatem ejus in quem peccatur; unde majori poena punitur
qui percutit alapa principem quam alium quemcumque. Sed quicumque
peccat mortaliter, peccat contra Deum, cujus praecepta
transgreditur, et cujus honorem aliquando aliis impertitur, dum in
alio finem constituit. Majestas autem Dei est infinita. Ergo
quicumque mortaliter peccat, dignus est infinita poena; et ita videtur
quod juste pro peccato mortali aliquis perpetuo puniatur.
Respondeo dicendum, quod cum poena duplicem habeat quantitatem,
scilicet secundum intensionem acerbitatis, et secundum durationem
temporis; quantitas poenae respondet quantitati culpae secundum
intensionem acerbitatis, ut secundum quod gravius peccavit, secundum
hoc gravior poena ei infligatur; unde Apoc. 18, 7: quantum
glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et
luctum. Non autem respondet duratio poenae durationi culpae, ut dicit
Augustinus, 21 de Civ. Dei; non enim adulterium quod in momento
temporis perpetratur, momentanea poena punitur etiam secundum leges
humanas; sed duratio poenae respicit dispositionem peccantis.
Quandoque enim ille qui peccat in aliqua civitate, ex ipso peccato
efficitur dignus ut totaliter repellatur a societate civitatis vel per
exilium perpetuum, vel etiam per mortem. Quandoque vero non redditur
dignus ut a societate civium totaliter excludatur; et ideo ut possit
esse conveniens membrum civitatis, poena ei prorogatur vel breviatur,
secundum quod ejus expedit correctioni, ut in civitate convenienter et
pacifice vivere possit. Ita etiam secundum justitiam divinam aliquis
ex peccato dignus redditur penitus a civitatis Dei consortio separari;
quod fit per omne peccatum quo quis contra caritatem peccat, quae est
vinculum uniens civitatem praedictam; et ideo pro peccato mortali,
quod est contrarium caritati, aliquis in aeternum a societate sanctorum
exclusus aeternae poenae adjicitur: quia, ut Augustinus in Lib.
praedicto dicit, quod est de civitate ista mortali homines supplicio
primae mortis; hoc est de illa civitate immortali homines supplicio
secundae mortis auferre. Quod autem poena quam civitas mundana
infligit, perpetua non reputatur; hoc est per accidens, inquantum
homo non perpetuo manet, vel inquantum etiam ipsa civitas deficit;
unde si homo in perpetuum viveret, poenae exilii et servitutis, quae
per legem humanam inferuntur, in eo perpetuo permanerent. Qui vero
hoc modo peccant, ut tamen non reddantur digni totaliter separari a
sanctae civitatis consortio, sicut peccantium venialiter; tanto eorum
poena erit brevior vel diuturnior, quanto magis vel minus purgabiles
erunt, secundum quod eis peccata plus vel minus inhaeserunt; quod in
poenis hujus mundi et Purgatorii secundum divinam justitiam servatur.
Inveniuntur etiam aliae rationes a sanctis assignatae, quare juste pro
peccato temporali aliqui poena aeterna puniantur. Una est, quia
peccaverunt contra bonum aeternum, dum contempserunt vitam aeternam;
et hoc est quod Augustinus in Lib. praedicto dicit: factus est malo
dignus aeterno, quia hoc in se peremit bonum quod esse posset
aeternum. Alia ratio est, quia homo in suo aeterno peccavit; unde
Gregorius dicit in 4 Dialog., quod ad magnam justitiam judicantis
pertinet ut nunquam careant supplicio qui nunquam carere voluerunt
peccato. Et si objiciatur, quod quidam peccantes mortaliter,
proponunt vitam suam in melius quandoque commutare, et ita secundum hoc
non essent digni aeterno supplicio, ut videtur; dicendum est,
secundum quosdam, quod Gregorius loquitur de voluntate quae
manifestatur per opus. Qui enim in peccatum mortale propria voluntate
labitur, se ponit in statu a quo erui non potest, nisi divinitus
adjutus; unde ex hoc ipso quod vult peccare, vult consequenter
perpetuo in peccato manere. Homo enim est spiritus vadens, scilicet
in peccatum, et non rediens, per seipsum; sicut si aliquis se in
foveam projiceret, unde exire non posset nisi adjutus; posset dici
quod in aeternum ibi manere voluerit quantumcumque aliud cogitaret.
Vel potest dici et melius, quod ex hoc ipso quod mortaliter peccat,
finem suum in creatura constituit; et quia ad finem vitae tota vita
ordinatur, ideo ex hoc ipso totam vitam suam ordinat ad illud
peccatum, et vellet perpetuo in peccato permanere, si hoc sibi esset
impune; et hoc est quod Gregorius dicit, 34 Moral. super illud
Job 41: aestimabit abyssum quasi senescentem: iniqui ideo cum fine
deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippe sine fine
vivere, ut sine fine potuissent in iniquitate permanere; nam magis
appetunt peccare quam vivere. Potest et alia ratio assignari quare
poena peccati mortalis sit aeterna, quia per eam contra Deum, qui est
infinitus, peccatur; unde cum non possit esse poena infinita per
intensionem, quia creatura non est capax alicujus qualitatis
infinitae, requiritur quod sit saltem duratione infinita. Est et
quarta ratio ad hoc idem: quia culpa manet in aeternum, cum culpa non
possit remitti sine gratia, quam homo non potest post mortem
acquirere: nec debet poena cessare quamdiu culpa manet.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut jam dictum est, poena non debet
adaequari culpae secundum quantitatem durationis, ut videtur etiam
secundum leges humanas accidere. Vel dicendum sicut Gregorius
solvit, quod quamvis culpa sit actu temporalis, tamen voluntate est
aeterna, ut jam expositum est.
Ad secundum dicendum, quod quantitati peccati respondet quantitas
poenae secundum intensionem; et ideo peccatorum mortalium inaequalium
erunt poenae inaequales intensione, aequales autem duratione.
Ad tertium dicendum, quod poenae quae infliguntur his qui a civitatis
societate non penitus ejiciuntur, sunt ad correctionem eorum
ordinatae; sed illae poenae per quas aliqui totaliter a societate
civitatis exterminantur, non sunt ad correctionem eorum; possunt tamen
esse ad correctionem, et tranquillitatem aliorum qui in civitate
remanet; et ita damnatio aeterna impiorum est ad correctionem eorum qui
nunc sunt in Ecclesia: non enim poenae sunt solum ad correctionem
quando infliguntur, sed etiam quando determinantur.
Ad quartum dicendum, quod impiorum poenae in perpetuum duraturae non
erunt omnino ad nihilum utiles: sunt enim utiles ad duo. Primo ad hoc
quod in eis divina justitia conservatur, quae est Deo accepta propter
seipsam; unde Gregorius 4 Dial.: omnipotens Deus, quia pius
est, miserorum cruciatu non pascitur: quia autem justus est, ab
iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Secundo ad hoc sunt utiles
ut de his electi gaudeant, dum in his Dei justitiam contemplantur, et
cum hoc se evasisse cognoscunt; unde Psalm. 57, 2: laetabitur
justus, cum viderit vindictam; et Isai. ult., 2: erunt,
scilicet impii, usque ad satietatem visionis, scilicet sanctis, ut
Glossa dicit. Et hoc est quod Gregorius dicit in 4 Dialog.:
iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate
puniuntur; tamen ad aliquid ardebunt, scilicet ut justi omnes et in
Deo videant gaudia quae percipiunt, et in illis percipiant supplicia
quae evaserunt, quatenus tanto magis in aeternum divinae gratiae se
debitores esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt,
quae ejus adjutorio vicerunt.
Ad quintum dicendum, quod quamvis poena per accidens respondeat
animae, tamen per se respondet animae culpa infectae; et quia culpa in
perpetuum ibi manebit, ideo etiam poena erit perpetua.
Ad sextum dicendum, quod poena respondet culpae, proprie loquendo,
secundum inordinationem quae invenitur in ipsa, et non secundum
dignitatem ejus in quem peccatur: quia sic cuilibet peccato redderetur
poena infinita intensione. Quamvis ergo ex hoc quod aliquis peccat
contra Deum, qui est auctor essendi, mereatur ipsum esse amittere;
considerata tamen ipsius actus inordinatione, non debetur ei amissio
esse, quia praesupponitur ad meritum et demeritum: nec per
inordinationem peccati esse tollitur vel corrumpitur; et ideo non
potest esse debita poena alicujus culpae privatio esse.
|
|