|
Postquam determinavit Magister de remuneratione animarum, et
punitione, quae praecedit judicium generale; hic incipit determinare
de remuneratione et punitione quae erit per judicium generale; et
dividitur in partes duas: in prima determinat de ipso generali
judicio; in secunda determinat de remuneratione et poena quae generale
judicium consequitur, 49 dist., ibi: post resurrectionem vero
facto impletoque judicio, suos fines habebunt civitates duae. Prima
pars dividitur in duas: in prima determinat ea quae pertinent ad modum
judicii, et ad judicis ministerium; in secunda determinat ea quae
pertinent ad judicis personam, 48 dist., ibi: solet etiam quaeri,
in qua forma Christus judicabit. Prima in duas: in prima enim
requirit de judicii modo; in secunda de judicis ministris, ibi: non
autem solus Christus judicabit. Et haec pars dividitur in tres: in
prima enim ostendit quomodo homines cum Christo judicante judicabunt;
in secunda ostendit quid ministerii Angeli in judicio exhibebunt,
ibi: cum autem in Evangelio legatur quod dominus mittet Angelos suos
etc.; in tertia parte requirit utrum Daemones ministri hujus judicii
sint futuri, torquendo damnatorum animas, ibi: et solet quaeri,
utrum in Inferno malis ad puniendum praesint Daemones. Prima pars
dividitur in duas: in prima ostendit quod quidam homines cum Christo
judicabunt; in secunda enumerat quatuor ordines hominum qui ad judicium
veniunt, ibi: erunt autem quatuor ordines in judicio. Hic est duplex
quaestio. Prima de judicio generali. Secunda de igne qui praecedit
faciem judicis. Circa primum quaeruntur tria: 1 de ipso judicio; 2
de judicantibus cum Christo; 3 de his qui in judicio judicabuntur.
|
|