|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod generale judicium non sit
futurum. Quia, ut dicitur Naum 1, 9, non judicabit Deus bis in
idipsum. Sed nunc Deus judicat de singulis hominum operibus, cum
post mortem unicuique poenas vel praemia pro meritis tribuit, et dum
etiam in hac vita quosdam pro bonis vel malis operibus praemiat vel
punit. Ergo videtur quod non sit aliud judicium futurum.
2. Praeterea, in nullo judicio executio sententiae praecedit
judicium. Sed sententia divini judicii quo ad homines, est de
adeptione regni, vel exclusione a regno, ut patet Matth. 25.
Ergo cum modo aliqui adipiscantur regnum aeternum, et quidam
excludantur ab ipso perpetuo, videtur quod aliud judicium non sit
futurum.
3. Praeterea, propter hoc aliqua in judicium oportet adduci, quia
dubium est quid de eis definiendum sit. Sed ante finem mundi
determinata est unicuique damnatorum sua damnatio, et cuique sanctorum
sua beatitudo. Ergo videtur quod non oporteat aliquod futurum judicium
esse.
1. Sed contra, Matth. 12, 41, dicitur: viri Ninivitae
surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Ergo
post resurrectionem aliquod judicium erit.
2. Praeterea, Joan. 5, 29, dicitur: procedent qui bona
fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in
resurrectionem judicii. Ergo videtur quod post resurrectionem aliquod
judicium sit futurum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod judicium illud quantum ad disceptationem
et sententiam fiat per locutionem vocalem. Quia, ut dicit
Augustinus, 20 de Civ. Dei, per quot dies hoc futurum judicium
tendatur incertum est. Sed non esset incertum, si illa quae in
judicio dicuntur futura, tantum mentaliter complerentur. Ergo
judicium illud vocaliter fiet, et non solum mentaliter.
2. Praeterea, Gregorius dicit, et habetur in littera: illi saltem
verba judicis audient qui ejus fidem saltem verbo tenuerunt. Hoc autem
non potest intelligi de verbo interiori; quod sic omnes verba judicis
audient: quia omnibus et bonis et malis, nota erunt omnia facta
aliorum, sicut supra, dist. 43, dictum est. Ergo videtur quod
judicium illud vocaliter peragetur.
3. Praeterea, sicut in sequenti dist. dicetur, Christus secundum
formam hominis judicabit, in qua corporaliter ab omnibus possit
videri. Ergo videtur eadem ratione quod corporali voce loquatur, ut
ab omnibus audiatur.
1. Sed contra, Augustinus dicit, 20 de Civ. Dei, quod liber
vitae, de quo Apocal. 20, vis quaedam intelligenda est divina,
qua fiet ut unicuique opera sua vel bona vel mala in memoriam
revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset
vel excuset scientia conscientiam; atque ita simul et omnes et singuli
judicentur. Sed si vocaliter discurrerentur merita singulorum, non
possent omnes et singuli judicari simul. Ergo videtur quod illa
discussio non erit vocalis.
2. Praeterea, sententia proportionaliter debet testimonio
respondere. Sed testimonium et accusatio vel excusatio mentalis erit;
unde Rom. 2, 15: testimonium illis reddente conscientia ipsorum,
et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium,
in die cum judicabit Deus occulta hominum. Ergo videtur quod illa
sententia, et totum judicium, mentaliter expleatur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod tempus futuri judicii non sit ignotum.
Sicut enim sancti patres expectabant primum adventum, ita et nos
expectamus secundum. Sed sancti patres sciverunt tempus adventus
primi, sicut patet per numerum hebdomadarum quae describuntur Dan.
9; unde et reprehenduntur Judaei, quod tempus adventus Christi non
cognoverunt, ut patet Luc. 12, 56: hypocritae, faciem caeli et
terrae nostis probare; hoc autem tempus quomodo non probatis? Ergo
videtur quod etiam nobis esse debeat determinatum tempus secundi
adventus, quo Deus ad judicium veniet.
2. Praeterea, per signa devenimus in cognitionem signatorum. Sed
de judicio futuro multa signa nobis in Scriptura ponuntur, ut patet
14 Matth. et 21 Lucae et 12 Marci. Ergo in cognitionem
illius temporis possumus pervenire.
3. Praeterea, apostolus dixit, 1 Cor. 10, 2: nos sumus in
quos fines saeculorum devenerunt; et 1 Joan. 2, 18: filioli,
novissima hora est et cetera. Cum ergo jam longum tempus transierit ex
quo haec dicta sunt, videtur quod saltem nunc scire possumus quod
ultimum judicium sit propinquum.
4. Praeterea, tempus judicii non debet esse occultum, nisi propter
hoc quod quilibet solicitus se ad judicium praeparet, dum determinate
tempus ignorat. Sed eadem solicitudo remaneret, etiam si certum
esset: quia cuicumque incertum est tempus suae mortis, et, sicut
dicit Augustinus in epistola ad Hesychium, in quo quemque invenerit
suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies.
Ergo non est necessarium, tempus judicii esse occultum.
1. Sed contra est quod dicitur Marc. 13, 32: de die illa vel
hora nemo scit; neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater.
Dicitur autem filius nescire, inquantum nos scire non facit.
2. Praeterea, 1 Thessal. 5, 2: dies domini sicut fur in
nocte, ita veniet. Ergo videtur, cum adventus furis in nocte sit
omnino incertus, quod dies ultimi judicii sit omnino incertus.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut operatio pertinet
ad rerum principium quo producuntur in esse, ita judicium pertinet ad
terminum, quo res ad suum finem perducuntur. Distinguitur autem
duplex Dei operatio. Una qua res primitus in esse producit,
instituens naturam, et distinguens ea quae ad completionem ipsius
pertinent: a quo quidem opere Deus dicitur quievisse Genes. 1.
Alia ejus operatio est qua operatur in gubernatione creaturarum, de
qua Joan. 5, 17: pater meus usque modo operatur, et ego operor;
ita etiam duplex judicium distinguitur, ordine tamen converso. Unum
quod respondet operi gubernationis, quae sine judicio esse non potest:
per quod quidem judicium unusquisque singulariter pro suis operibus
judicatur non solum secundum quod sibi competit, sed secundum quod
competit gubernationi universi; unde differtur unius praemiatio pro
utilitate aliorum, ut dicitur Hebr. 11, et poenae unius ad
profectum alterius cedunt; unde necesse est ut sit aliquod judicium
universale correspondens ex adverso primae rerum productioni in esse,
ut videlicet sicut tunc omnia processerunt immediate a Deo, ita tunc
ultima completio mundo detur, unoquoque accipiente finaliter quod ei
debetur secundum seipsum; unde in illo judicio apparebit manifeste
divina justitia quantum ad omnia quae nunc ex hoc occultantur quod
interdum de uno disponitur ad utilitatem aliorum aliter quam manifesta
opera exigere videantur; unde etiam et tunc erit universalis separatio
bonorum a malis, quia ulterius non erit locus ut mali per bonos vel
boni per malos proficiant; propter quem profectum interim commixti
inveniuntur boni malis, quoadusque status hujus vitae per divinam
providentiam gubernatur.
Ad primum ergo dicendum, quod quilibet homo et est singularis quaedam
persona, et est pars totius humani generis; unde et duplex ei judicium
debetur. Unum singulare, quod de eo fiet post mortem, quando
recipiet juxta ea quae in corpore gessit, quamvis non totaliter, quia
non quo ad corpus, sed quo ad animam tantum. Aliud judicium debet
esse de eo secundum quod est pars totius humani generis; sicut aliquis
judicari dicitur secundum humanam justitiam etiam quando judicium datur
de communitate, cujus ipse est pars; unde et tunc quando fiet
universale judicium totius humani generis per universalem separationem
bonorum a malis, etiam quilibet per consequens judicabitur. Nec tamen
Deus bis judicat in idipsum: quia non duas poenas pro uno peccato
infert; sed poena quae ante judicium complete inflicta non fuerat, in
ultimo judicio complebitur, post quod impii cruciabuntur quo ad corpus
et animam simul.
Ad secundum dicendum, quod propria sententia illius generalis judicii
est universalis separatio bonorum a malis, quae illud judicium non
praecedet. Sed nec etiam quo ad particularem sententiam uniuscujusque
plene praecessit judicii effectus: quia etiam boni amplius post
judicium praemiabuntur, tum ex gloria corporis adjuncta, tum ex numero
sanctorum completo; et mali etiam amplius torquebuntur adjuncta poena
corporis, et impleto in poenis numero damnatorum: quia quanto cum
pluribus ardebunt, tanto plus ardebunt.
Ad tertium dicendum, quod universale judicium, ut dictum est, magis
directe respicit utilitatem hominum quam singulos judicandorum.
Quamvis ergo cuilibet homini ante judicium sit certa notitia de sua
damnatione vel praemio; non tamen omnibus omnium damnatio vel praemium
innotescet; unde judicium necessarium erit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quid sit verum circa hanc
quaestionem, definiri pro certo non potest; tamen probabilius
aestimatur quod totum illud judicium, et quo ad discussionem, et quo
ad accusationem malorum et commendationem bonorum, et quo ad sententiam
de utrisque, mentaliter perficietur. Si enim vocaliter singulorum
facta narrarentur, inaestimabilis magnitudo temporis ad hoc
exigeretur; sicut etiam Augustinus, 20 de Civ. Dei, dicit,
quod si liber ex cujus Scriptura omnes judicabuntur, ut dicitur
Apoc. 9, carnaliter cogitetur, quis ejus magnitudinem aut
longitudinem valeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit liber,
in quo scriptae sunt universae vitae universorum? Non autem minus
tempus requiritur ad narrandum oretenus singulorum facta, quam ad
legendum, si essent in libro materiali scripta. Unde probabile est
quod illa quae dicuntur Matth. 25, non vocaliter, sed mentaliter,
intelligenda sint esse perficienda.
Ad primum ergo dicendum, quod pro tanto dicit Augustinus quod
incertum est per quot dies hoc judicium tendatur, quia non est
determinatum utrum perficiatur vocaliter. Si enim vocaliter
perficeretur, prolixum tempus ad hoc requireretur; si autem
mentaliter, in momento fieri poterit.
Ad secundum dicendum, quod etiam si judicium fiat mentaliter tamen
verbum Gregorii salvari potest: quia etsi omnibus innotescent sua et
aliorum facta, divina virtute hoc faciente, quae in Evangelio locutio
dicitur; tamen illi qui fidem habuerunt, quam ex verbis Dei
conceperunt, ex ipsis verbis judicabuntur: quia, ut dicitur Rom.
2, 12, qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Unde et
quodam speciali modo dicetur aliquid his qui fuerunt fideles quod non
dicetur his qui fuerunt infideles.
Ad tertium dicendum, quod Christus corporaliter apparebit, ut ab
omnibus judex corporalis cognoscatur; quod quidem subito fieri
poterit. Sed locutio quae tempore mensuratur requireret immensam
temporis prolixitatem, si vocali locutione judicium perageretur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Deus per scientiam suam est
causa rerum. Utrumque autem creaturis communicat, dum et rebus
tribuit virtutem agendi alias res quarum sint causa, et quibusdam etiam
rerum cognitionem praebet; sed in utroque aliqua sibi reservat.
Operatur enim quaedam in quibus nulla creatura ei cooperatur; et
similiter cognoscit quaedam quae a nulla pura creatura cognoscuntur.
Haec autem nulla alia magis esse debent quam illa quae soli divinae
subjacent potestati, in quibus ei nulla creatura cooperatur; et
hujusmodi est finis mundi, in quo erit dies judicii. Non enim per
aliquam causam creatam mundus finietur, sicut etiam et mundus esse
incepit immediate a Deo; unde dicitur, quod cognitio finis mundi soli
Deo reservatur. Et hanc rationem ipse dominus videtur assignare
Act. 1, 7: non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta,
quae pater posuit in sua potestate; quasi dicat, quae soli potestati
ejus reservata sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod in primo adventu Christus venit
occultus, secundum illud Isai. 45, 15: vere tu es Deus
absconditus, sanctus Israel salvator; et ideo ut a fidelibus cognosci
posset, oportuit determinate tempus praedeterminare. Sed in secundo
adventu veniet manifestus, ut dicitur in Psalm. 49, 3: Deus
manifeste veniet etc.; et ideo circa cognitionem adventus ipsius error
esse non poterit: propter quod non est simile.
Ad secundum dicendum, sicut dicit Augustinus in epistola, de die
judicii ad Hesychium. Signa quae in Evangeliis ponuntur, non omnia
pertinent ad secundum adventum, qui erit in fine; sed quaedam eorum
pertinent ad tempus destructionis Hierusalem, quae jam praeteriit;
quaedam vero, et plura, eorum pertinent ad adventum quo quotidie ad
Ecclesiam suam venit, eam spiritualiter visitans, prout inhabitat nos
per fidem et amorem: nec illa quae in Evangeliis vel in epistolis
ponuntur ad ultimum adventum spectantia, ad hoc possunt valere ut
determinate tempus judicii possit cognosci; quia illa pericula quae
praenuntiantur nuntiantia vicinum Christi adventum, etiam a tempore
primitivae Ecclesiae fuerunt, quandoque intensius quandoque
remissius: unde et ipsi dies apostolorum dicti sunt novissimi dies, ut
patet Act. 2, 17: ubi Petrus exponit illud verbum Joel. 2,
28: erit in novissimis diebus, effundam spiritum meum super omnem
carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, pro tempore
illo; et tamen ex illo tempore tempus plurimum transivit; et quandoque
plures, et quandoque pauciores tribulationes in Ecclesia fuerunt.
Unde non potest determinari tempus quantum sit futurum, nec de mense,
nec de anno, nec de centum, nec de mille annis, ut Augustinus in
eodem libro dicit. Et si credatur in fine hujusmodi pericula magis
abundare, non tamen potest determinari quae sit illa quantitas
periculorum quae immediate diem judicii praecedet, vel Antichristi
adventum; cum et circa tempora primitivae Ecclesiae fuerint
persecutiones aliquae adeo graves, et corruptiones errorum adeo
abundarent, quod aliquibus tunc vicinus expectaretur vel imminens
Antichristi adventus, sicut dicitur in ecclesiastica historia, et in
Lib. Hieronymi de viris illustribus.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod dicitur, novissima hora est,
vel ex similibus locutionibus quae in Scriptura dicuntur, non potest
aliqua determinata quantitas temporis sciri. Non enim est dictum ad
significandum aliquam brevem horam temporis, sed ad significandum
novissimum statum mundi, qui est quasi novissima aetas; quae quanto
temporis spatio duret, non est definitum; cum etiam nec senio, quod
est ultima aetas hominis, sit aliquis terminus certus praefinitus, cum
quandoque inveniatur durare quantum omnes praecedentes aetates, vel
plus, ut dicit Augustinus in Lib. 83 quaest., quaest. 58;
unde etiam et apostolus, 2 Thessal. 2, excludit falsum intellectum
quem quidam ex illis verbis conceperant, ut crederent diem domini jam
instare.
Ad quartum dicendum, quod etiam supposita mortis incertitudine,
dupliciter ad vigilantiam valet incertitudo judicii. Primo ad hoc quod
ignoratur utrum etiam differatur tantum quantum est hominis vita, ut
sic ex duabus partibus incertitudo majorem diligentiam faciat. Secundo
quantum ad hoc quod homo non gerit solum solicitudinem de persona sua,
sed de familia vel civitate vel regno, aut tota Ecclesia, cui non
determinatur tempus durationis secundum hominis vitam; et tamen oportet
unumquodque horum hoc modo disponi ut dies domini non inveniat
imparatos.
|
|