|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla mundi purgatio sit
futura. Non enim purgatione indiget nisi quod est immundum. Sed
creaturae Dei non sunt immundae; unde dicitur actuum 10, 15:
quod Deus creavit, tu ne commune dixeris, idest immundum. Ergo
creaturae mundi non purgabuntur.
2. Praeterea, purgatio secundum divinam justitiam ordinatur ad
auferendam immunditiam culpae, sicut patet de purgatione post mortem.
Sed in elementis hujus mundi nulla potest esse culpae infectio. Ergo
videtur quod purgatione non indigeant.
3. Praeterea, unumquodque tunc dicitur purgari quando separatur quod
est extraneum ab ipso, inducens in eo ignobilitatem; separatio enim
ejus quod nobilitatem inducit, non dicitur purgatio, sed magis
diminutio. Sed hoc ad perfectionem et nobilitatem elementorum pertinet
quod aliquid extraneae naturae est eis admixtum, quia forma corporis
mixti est nobilior quam forma simplicis. Ergo videtur quod elementa
hujus mundi nullo modo purgari possint.
1. Sed contra, omnis innovatio fit per aliquam purgationem. Sed
elementa innovabuntur; unde Apocal. 21, 1: vidi caelum novum et
terram novam, primum enim caelum et prima terra abiit. Ergo elementa
purgabuntur.
2. Praeterea, 1 Corinth. 7, super illud: praeterit figura
hujus mundi, dicit Glossa: pulchritudo hujus mundi mundanorum ignium
conflagratione peribit; et sic idem quod prius.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod haec purgatio non sit futura per ignem.
Ignis enim, cum sit pars mundi, purgatione indiget, sicut et aliae
partes. Sed non debet idem esse purgans et purgatum. Ergo videtur
quod ignis non purgabit.
2. Praeterea, sicut ignis habet virtutem purgativam, ita et aqua.
Cum ergo non omnia sint purgabilia per ignem, sed quaedam necesse sit
aqua purgari, sicut etiam vetus lex distinguit; videtur quod ignis non
purget, ad minus universaliter.
3. Praeterea, purgatio ad hoc videtur pertinere ut partes mundi ab
invicem segregatae puriores reddantur. Sed segregatio partium mundi ab
invicem in mundi initio sola divina virtute facta est, quia ex hoc opus
distinctionis determinatur; unde et Anaxagoras segregationem posuit
actum intellectus moventis omnia. Ergo videtur quod in fine mundi
purgatio fiat immediate a Deo, et non per ignem.
1. Sed contra est quod in Psal. 49, 3, dicitur: ignis in
conspectu ejus exardescet, et in circuitu tempestas valida; et postea
sequitur de judicio: advocavit caelum desursum, et terram discernere
populum suum. Ergo videtur quod ultima purgatio mundi sit futura per
ignem.
2. Praeterea, 2 Petr., ult., 12, dicitur: caeli ardentes
solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Ergo purgatio illa per
ignem fiet.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod ignis ille non sit ejusdem speciei cum
igne elementari. Nihil enim seipsum consumit. Sed ille ignis quatuor
elementa absumet, ut dicit Glossa, 2 Pet., ult. Ergo ignis ille
non erit ejusdem speciei cum igne elementari.
2. Praeterea, sicut virtus manifestatur per operationem, ita natura
per virtutem. Sed ignis ille habebit aliam virtutem ab igne qui est
elementum; quia scilicet purgabit universum, quod ignis iste facere
non potest. Ergo non erit ejusdem speciei cum isto.
3. Praeterea, ea quae sunt ejusdem speciei in corporibus
naturalibus, habent eumdem motum. Sed ignis ille habebit alium motum
quam ignis elementum, quia circumquaque movebitur, ut totum purgare
possit. Ergo ignis ille non erit ejusdem speciei cum isto.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit, 20 de Civ. Dei, et
habetur in Glossa 1 Corinth. 4, 7, quod figura hujus mundi
mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo ignis ille erit de
natura ignis qui nunc est in hoc mundo.
2. Praeterea, sicut futura purgatio erit per ignem, ita praecedens
fuit per aquam: et utraque ad invicem comparatur, 2 Petri, 3.
Sed in prima purgatione aqua fuit ejusdem speciei cum aqua elementari.
Ergo et similiter in secunda purgatione ignis erit ejusdem speciei cum
igne elementari.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quia mundus, aliquo
modo propter hominem factus est, oportet quod quando homo secundum
corpus glorificabitur, etiam alia corpora mundi ad statum meliorem
mutentur; ut sit et locus convenientior, et aspectus delectabilior.
Ad hoc autem quod gloriam corporis homo consequatur, oportet prius
removeri ea quae gloriae opponuntur; quae sunt duo, scilicet
corruptio, et infectio culpae; quia, ut dicitur 1 Corinth. 15,
50, corruptio incorruptelam non possidebit; et a civitate gloriae
omnes immundi foris erunt, Apoc. ult.; et similiter etiam oportet
elementa mundi purgari a contrariis dispositionibus, antequam in
novitatem gloriae adducantur, proportionaliter ei quod de homine dictum
est. Quamvis autem res corporalis subjectum infectionis culpae proprie
esse non possit; tamen ex culpa quaedam incongruitas in rebus
corporalibus corruptis relinquitur ad hoc ut spiritualibus dicentur; et
inde videmus quod loca in quibus sunt aliqua crimina commissa, non
reputantur idonea ad aliqua sacra in eis exercenda, nisi purgatione
quadam praemissa. Et secundum hoc ex peccatis hominum quamdam
inidoneitatem ad gloriae susceptionem pars mundi recipit quae in usum
nostrum cedit; unde quantum ad hoc mundatione indiget. Similiter
etiam circa medium locum propter elementorum contactum multae sunt
corruptiones et generationes et alterationes elementorum, quae puritati
eorum derogant; et ideo ab his oportet elementa purgari ad hoc quod
decenter suscipiant novitatem gloriae.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur: omnis creatura Dei est
munda, hoc intelligendum est, quia non habet in substantia sua
alicujus malitiae permixtionem, sicut ponebant Manichaei, dicentes
bonum et malum esse duas substantias alicubi divisas, et alicubi
commixtas; non autem removetur quin aliqua creatura habeat commixtionem
naturae extraneae; quae etiam natura in se bona est, sed perfectioni
hujusmodi creaturae repugnat. Similiter non removetur ex hoc quin
malum alicui creaturae accidat, quamvis non sit permixtum ei quasi pars
ipsius substantiae.
Ad secundum dicendum, quod quamvis corporalia elementa subjectum
culpae esse non possint, tamen ex culpa in eis commissa aliquam
ineptitudinem possunt consequi ad perfectionem gloriae suscipiendam.
Ad tertium dicendum, quod forma mixti et forma elementi possunt
dupliciter considerari: aut quantum ad perfectionem speciei; et sic
corpus mixtum nobilius est: aut quantum ad perpetuitatem durationis;
et sic corpus simplex nobilius est, quia non habet in seipso unde
corrumpatur, nisi ejus corruptio fiat ab aliquo exteriori. Corpus
autem mixtum in seipso habet causam suae corruptionis, scilicet
operationem contrariorum; et ideo corpus simplex etsi sit corruptibile
secundum partem, est tamen incorruptibile secundum totum; quod de
mixto dici non potest. Et quia incorruptio est de perfectione
gloriae, perfectio corporis simplicis magis convenit perfectioni
gloriae quam perfectio corporis mixti, nisi etiam corpus mixtum in se
habeat aliquod incorruptionis principium, sicut corpus humanum, cujus
forma est incorruptibilis. Nihilominus tamen quamvis aliquo modo
corpus mixtum sit nobilius quam simplex, nobilius tamen esse habet
corpus simplex secundum se existens in mixto: quia in mixto sunt
corpora simplicia quodammodo in potentia, in seipsis autem existentia
sunt in ultima sui perfectione.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod illa mundi purgatio, ut dictum
est, removebit a mundo imperfectionem ex culpa relictam et impuritatem
commixtionis, et erit dispositio ad gloriae perfectionem; et ideo
quantum ad haec tria convenientissime fiet per ignem. Primo, quia
ignis, cum sit nobilissimum elementorum, habet naturales proprietates
similiores proprietatibus gloriae, ut maxime patet de luce. Secundo,
quia ignis non ita recipit commixtionem extranei propter efficaciam
virtutis activae, sicut alia elementa. Tertio, quia sphaera ignis
est remota a nostra habitatione, nec ita communis est nobis usus ignis
sicut terrae et aquae et aeris, unde non ita inficitur; et praeter hoc
habet maximam efficaciam ad purgandum et ad dividendum subtiliando.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis non venit in usum nostrum prout
est in materia propria (sic enim remotus est a nobis), sed solum
prout est in materia aliena; et quo ad hoc poterit per ignem in sua
puritate existentem purgari ipse mundus quantum ad hoc quod habet de
extraneo adjunctum.
Ad secundum dicendum, quod prima purgatio mundi, quae facta est per
diluvium, non respiciebat nisi infectionem peccati. Praecipue autem
tunc regnabat peccatum concupiscentiae; et ideo convenienter per
contrarium purgatio fuit facta, scilicet per aquam. Sed secunda
purgatio respicit et infectionem culpae et commixtionis impuritatem; et
quantum ad utrumque convenit magis quod fiat per ignem quam per aquam.
Aqua enim non habet vim disgregandi, sed magis aggregandi; unde per
aquam naturalis impuritas elementorum tolli non posset, sicut per
ignem. Similiter etiam circa finem regnabit vitium tepiditatis, quasi
mundo jam senescente: quia, ut dicitur Matth. 24, 12, tunc
refrigescet caritas multorum; unde tunc convenienter purgatio per ignem
fiet. Nec est aliquid quod per ignem purgari non possit quodammodo;
sed quaedam sunt quae sine sui corruptione per ignem non possunt
purgari, sicut panni, et vasa lignea, et hujusmodi; et talia lex
praecepit purgari per aquam; quae tamen omnia finaliter per ignem
corrumpentur.
Ad tertium dicendum, quod per opus distinctionis sunt rebus diversae
formae collatae, quibus ad invicem distinguuntur; et ideo fieri non
potuit nisi per eum qui est auctor naturae: sed per finalem purgationem
deducentur res ad puritatem in qua conditae fuerunt; et ideo in hoc
poterit natura creata exhibere ministerium creatori; et propter hoc
ministerium creaturae committitur, quia hoc ad ejus nobilitatem cedit.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod circa hoc inveniuntur tres
opiniones. Quidam enim dicunt, quod ignis elementum qui est in
sphaera sua, descendet ad purgationem mundi. Modum autem descensionis
ponunt per multiplicationem: ignis enim undique apposito combustibili
augmentatur; et hoc praecipue tunc fiet quando ignis virtus exaltabitur
super omnia alia elementa. Sed contra hoc esse videtur quod ignis ille
non tantum descendet, sed etiam a sanctis ascendere perhibetur, ut
patet 2 Pet. 3, ubi videtur, quod tantum ascendet judicii ignis
quantum aqua diluvii: ex quo videtur quod ignis ille sit circa locum
medium generationis. Et propter hoc alii dicunt, quod ignis ille
generabitur circa locum terrae ex congregatione radiorum caelestium
corporum, sicut videmus quod congregantur in speculo comburente: tunc
autem loco speculorum erunt nubes concavae, ad quas fiet radiorum
reverberatio. Sed istud etiam non videtur conveniens: quia cum
effectus caelestium corporum sequantur determinatos situs et aspectus
eorum; si ex virtute corporum caelestium ignis ille generaretur, esset
notum tempus illius purgationis considerantibus motus astrorum: quod
auctoritati Scripturae repugnat. Et ideo alii dicunt, sequentes
Augustinum, quod sicut mundanarum aquarum inundatione factum est
diluvium, ita mundanorum ignium conflagratione figura hujus mundi
peribit, ut dicitur 20 de Civ. Dei. Ista autem conflagratio
nihil aliud est quam congregatio omnium causarum superiorum et
inferiorum, quae ex natura sua habent virtutem igniendi: quae quidem
congregatio non naturali cursu rerum, sed virtute divina fiet; et ex
omnibus istis causis sic congregatis generabitur ignis qui faciem hujus
mundi exuret. Si autem hae opiniones recte considerentur, inveniuntur
diversificari quantum ad causam generationis illius, et non quantum ad
speciem ejus. Ignis enim generatus a sole, vel ab inferiori
calefaciente, est ejusdem speciei cum igne qui est in sua sphaera,
nisi inquantum admiscetur ei de materia aliena: quod quidem tunc
oportebit; quia ignis non potest aliquid purgare nisi secundum hoc quod
alterum efficitur materia ejus aliquo modo. Unde simpliciter
concedendum est, quod ignis ille erit ejusdem speciei cum isto.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis ille quamvis sit ejusdem speciei
cum igne qui apud nos est, non tamen est idem numero. Videmus autem
quod duorum ignium ejusdem speciei unus alterum destruit, major
scilicet minorem, consumendo materiam ejus; et similiter etiam ille
ignis ignem qui apud nos est, consumere poterit.
Ad secundum dicendum, quod sicut operatio quae procedit a virtute
rei, est virtutis indicium; ita et virtus est indicium essentiae vel
naturae quae procedit a principiis essentialibus rei. Operatio autem
quae non procedit ex virtute rei operantis, non indicat virtutem
ipsius, sicut patet in instrumentis; actio enim instrumenti magis
manifestat virtutem agentis quam virtutem instrumenti: quia virtutem
agentis manifestat ut primum operationis principium; virtutem autem
instrumenti non manifestat, nisi quatenus est susceptivum influentiae
principalis agentis, secundum quod movetur ab eo. Similiter etiam
virtus quae non procedit ex principiis essentialibus rei, non
manifestat naturam ejus, nisi quantum ad susceptibilitatem; sicut
virtus qua aqua calefacta potest calefacere, non manifestat naturam
ejus nisi quantum ad calefactibilitatem; et ideo nihil prohibet quin
aqua habens hanc virtutem sit ejusdem speciei cum aqua non habente
virtutem istam. Similiter etiam non est inconveniens quod ignis ille
qui habebit vim purgandi faciem mundi, sit alterius speciei ab igne qui
apud nos est, cum vis calefactiva non oriatur in ipso ex principiis
essentialibus, sed ex divina operatione; sive dicatur quod illa virtus
sit aliqua qualitas absoluta, sicut calor in aqua calefacta; sive sit
intentio quaedam, sicut de instrumentali virtute in 1 dist. dictum
est; et hoc probabilius est, quia ignis ille non aget nisi ut
instrumentum divinae virtutis.
Ad tertium dicendum, quod ignis ex propria natura non fertur nisi
sursum; sed inquantum sequitur materiam quam requirit extra propriam
sphaeram existens, sic sequitur materiae combustibilis situm; et per
modum istum non est inconveniens quod vel in circuitu vel in deorsum
moveatur, et praecipue secundum quod agit ut instrumentum virtutis
divinae.
|
|