|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ille ignis purgabit
etiam caelos superiores. Quia in Psal. 101, 20, dicitur:
opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis.
Sed etiam superiores caeli sunt opera manuum Dei. Ergo etiam ipsi in
illa finali conflagratione peribunt.
2. Praeterea, 2 Petri 3, 12, dicitur: caeli ardentes
solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Caeli autem qui ab
elementis distinguuntur, sunt caeli superiores, in quibus fixa sunt
sidera. Ergo videtur quod etiam illi per ignem illum purgabuntur.
3. Praeterea, ignis ille est ad hoc ut removeat a corporibus
indispositionem ad perfectionem gloriae. Sed in caelo superiori
invenitur indispositio et ex parte culpae, quia Diabolus ibi
peccavit; et ex parte naturalis defectus, quia Roman. 8, super
illud: scimus quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc,
dicit Glossa: omnia elementa cum labore sua explent officia, sicut
sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia. Ergo etiam
caeli purgabuntur per ignem.
1. Sed contra est: corpora caelestia peregrinae impressionis
receptiva non sunt.
2. Praeterea, super illud 2 Thess. 1: in flamma ignis dantis
vindictam, dicit Glossa: ignis erit in mundo qui praecedet eum,
tantum spatium aeris occupans quantum occupavit aqua in diluvio. Sed
aqua diluvii non ascendit usque ad superiores caelos, sed solum
quindecim cubitis super altitudinem montium, ut habetur Gen. 7.
Ergo caeli superiores illo igne non purgabuntur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ignis ille alia elementa consumet.
Quia, ut dicit Glossa Bedae, 2 Petri ult., elementa quatuor
quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet: nec cuncta
intantum consumentur, ut non sint; sed duo ex toto consumet, duo vero
in meliorem restituet faciem. Ergo videtur quod ad minus duo elementa
per ignem illum destruenda sint totaliter.
2. Praeterea, Apoc. 21, 1, dicitur: primum caelum et prima
terra abiit; et jam mare non est. Sed per caelum aer intelligitur,
ut Augustinus dicit: mare autem est aquarum congregatio. Videtur
ergo quod illa tria elementa totaliter destruentur.
3. Praeterea, ignis non purgat nisi secundum hoc quod alia
efficiuntur materia ejus. Si ergo ignis purgat alia elementa, oportet
quod ejus materia efficiantur. Ergo oportet quod in naturam ignis
transeant; et sic a natura sua corrumpentur.
4. Praeterea, forma ignis est nobilissima forma ad quam perduci
possit elementaris materia. Sed per illam purgationem omnia in statum
nobilissimum mutabuntur. Ergo alia elementa in ignem totaliter
convertentur.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 7 super illud:
praeterit figura hujus mundi: pulchritudo, non substantia hujus mundi
praeterit. Sed ipsa substantia elementorum pertinet ad mundi
perfectionem. Ergo elementa non consumentur secundum suam
substantiam.
2. Praeterea, illa finalis purgatio, quae fiet per ignem,
respondebit primae purgationi, quae facta est per aquam. Sed illa non
corrupit elementorum substantiam. Ergo nec illa quae fiet per ignem,
corrumpet.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nec omnia elementa per illum ignem
purgabuntur. Quia, ut jam dictum est, ignis ille non ascendet nisi
quantum ascendit aqua diluvii. Sed aqua diluvii non pervenit usque ad
sphaeram ignis. Ergo nec per ultimam purgationem elementum ignis
purgabitur.
2. Praeterea, Apoc. 21, dicit Glossa, super illud: vidi
caelum novum etc.: immutatio aeris et terrae dubitabile non est quin
per ignem fiat; sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa
habere creditur. Ergo ad minus non est certum quod omnia elementa
purgentur.
3. Praeterea, locus qui est perpetuae infectionis nunquam purgatur.
Sed in Inferno erit perpetua infectio. Cum ergo Infernus intra
elementa collocetur, videtur quod non totaliter elementa purgentur.
4. Praeterea, Paradisus terrestris in terra continetur. Sed ille
non purgabitur per ignem: quia nec etiam aquae diluvii illuc
ascenderunt, ut Beda dicit, et habetur in 2 Sent., dist. 27.
Ergo videtur quod non totaliter omnia elementa purgentur.
1. Sed contra est Glossa supra inducta quae habetur 2 Petri ult.
quod quatuor elementa ignis ille absumet.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod purgatio mundi ad hoc
est ut removeatur a corporibus dispositio contraria perfectioni
gloriae, ut supra dictum est: quae quidem perfectio est ultima rerum
consummatio; et haec quidem indispositio in omnibus corporibus
invenitur, sed diversimode in diversis. In quibusdam enim invenitur
indispositio secundum aliquid inhaerens substantiae ipsorum, sicut in
istis corporibus inferioribus, quae per mutuam mixtionem decidunt a
propria puritate. In quibusdam vero corporibus invenitur indispositio
non per aliud substantiae eorum inhaerens, sicut in corporibus
caelestibus, in quibus nihil invenitur repugnans ultimae perfectioni
universi, nisi motus, qui est via ad perfectionem: nec motus
quilibet, sed localis tantum, qui non variat aliquid quod intrinsecum
sit rei, ut substantiam aut quantitatem, aut qualitatem, sed solum
locum qui est extra rem. Et ideo a substantia caeli superioris non
oportet quod aliquid removeatur; sed oportet quod motus ejus
quietetur. Quietatio autem motus localis non fit per actionem alicujus
contrarii agentis, sed per hoc quod motor desistit a movendo; et ideo
corpora caelestia nec per ignem nec per alicujus creaturae actionem
purgantur, sed ipsa eorum quietatio, sola voluntate divina accidens,
eis loco purgationis erit.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dicit Augustinus 20 de Civ.
Dei, verba illa Psalmi intelligenda sunt de caelis aereis, qui
purgabuntur per ignem ultimae conflagrationis. Vel dicendum, quod si
etiam de superioribus caelis intelligantur, tunc dicuntur perire
quantum ad motum quo nunc continue moventur.
Ad secundum dicendum, quod Petrus se exponit de quibus caelis
intelligat. Praemiserat enim ante verba inducta, quod caeli prius et
terra per aquam perierant, qui nunc sunt eodem verbo repositi, igni
reservati in diem judicii. Illi ergo caeli per ignem purgabuntur qui
prius aqua diluvii sunt purgati, scilicet caeli aerei.
Ad tertium dicendum, quod ille labor et illa servitus creaturae qui
corporibus caelestibus ab Ambrosio attribuitur, nihil est aliud quam
vicissitudo motus, ratione cujus tempori subjiciuntur, et defectus
ultimae consummationis, quae finaliter in eis erit. Ex culpa etiam
Daemonum caelum Empyreum infectionem non contraxit, quia peccando
statim de caelo expulsi sunt.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hanc quaestionem
multiplex est opinio. Quidam enim dicunt, quod omnia elementa
manebunt quantum ad materiam: omnia autem mutabuntur quantum ad
imperfectionem; sed duo eorum retinebunt propriam formam
substantialem, scilicet aer et terra; in duobus vero, scilicet igne
et aqua, non remanebit forma substantialis eorum, sed mutabuntur ad
formam caeli: et sic tria elementa, scilicet ignis, aer et aqua,
caelum dicentur, quamvis aer retineat eamdem formam substantialem quam
nunc habet, quia nunc etiam caelum dicitur. Unde et Apoc. 21,
1, non fit mentio nisi de caelo et terra: vidi, inquit, caelum
novum et terram novam. Sed haec opinio est omnino absurda: repugnat
enim et philosophiae, secundum quam poni non potest quod corpora
inferiora sint in potentia ad formam caeli, cum nec materiam habeant
communem, nec contrarietatem ad invicem; et etiam theologiae, quia
secundum hanc positionem non salvabitur perfectio universi cum
integritate suarum partium, duobus elementis sublatis. Unde per hoc
quod dicit caelum, intelligitur quintum corpus; omnia vero elementa
intelliguntur per terram, sicut in Psalmo 148, 7, dicitur:
laudate dominum de terra; et sequitur: ignis, grando, nix, glacies
et cetera. Et ideo alii dicunt, quod omnia elementa manebunt secundum
substantiam, sed qualitates activae et passivae ab eis removebuntur;
sicut etiam ponunt quod in corpore mixto elementa salvabuntur secundum
formas suas substantiales sine hoc quod proprias qualitates habeant,
cum sint ad medium reductae, et medium neutrum extremorum est. Et
huic etiam videtur consonare quod Augustinus dicit, 20 de Civit.
Dei: illa conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates
quae corporibus nostris congruebant, ardendo penitus interibunt, atque
ipsa substantia eas qualitates habebit quae corporibus immortalibus
mirabili mutatione conveniant. Sed istud non videtur probabile, cum
qualitates propriae elementorum sint effectus formarum substantialium,
quod formis substantialibus manentibus qualitates praedictae possint
mutari, nisi per actionem violentam ad tempus: sicut in aqua calefacta
videmus quod ex vi suae speciei frigiditatem recuperat, quam per
actionem ignis amisit, dummodo species aquae maneat. Et praeterea
etiam ipsae qualitates elementares sunt de perfectione secunda
elementorum, sicut propriae passiones eorum. Nec est probabile quod
in illa finali consummatione aliquid naturalis perfectionis ab elementis
tollatur. Et ideo videtur dicendum, quod manebunt elementa quantum ad
substantiam et qualitates eorum proprias; sed purgabuntur, ut supra
dictum est, ab infectione quam ex peccatis hominum contraxerunt, et ab
impuritate quae per actionem et passionem mutuam in eis accidit: quia
jam cessante motu primi mobilis, in inferioribus elementis mutua actio
et passio esse non poterit; et hoc Augustinus appellat qualitates
corruptibilium elementorum, scilicet innaturales eorum dispositiones,
secundum quas corruptioni appropinquant.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis ille dicitur quatuor elementa
absumere, inquantum ea aliquo modo purgabit. Quod autem sequitur:
duo ex toto consumet, non est intelligendum quod duo elementa secundum
substantiam destruantur; sed quia duo magis removebuntur a proprietate
quam nunc habent: quae quidem duo a quibusdam dicuntur esse ignis et
aqua, quae maxime excedunt in qualitatibus activis, scilicet calore et
frigore, quae sunt maxime corruptionis principia in aliis corporibus.
Et quia tunc non erit actio ignis et aquae, quae sunt maxime activae;
maxime immutari videbuntur a virtute quam nunc habent. Alii dicunt
haec duo esse aerem et aquam, propter varios motus istorum duorum
elementorum, quos consequuntur ex motu corporum caelestium: et quia
isti motus non erunt (sicut fluxus et refluxus maris, et commotiones
ventorum, et hujusmodi); ideo illa elementa maxime mutabuntur a
proprietate quam nunc habent.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, 20 de
Civit. Dei, cum dicitur: et mare jam non est, per mare potest
intelligi praesens saeculum, de quo supra parum ante dixerat: mare
dedit mortuos suos. Si tamen mare ad litteram referamus, tunc est
dicendum, quod in mari duo intelliguntur; scilicet substantia
aquarum, et earum dispositio quantum ad salsedinem et fluctuum
commotiones; et quantum ad hoc secundum, mare non remanebit; manebit
autem quantum ad primum.
Ad tertium dicendum, quod ignis ille non aget nisi ut instrumentum
providentiae et virtutis divinae; unde non aget in alia elementa usque
ad eorum consumptionem, sed solum usque ad purgationem. Nec oportet
quod illud quod efficitur materia ignis, totaliter a specie propria
corrumpatur; sicut patet in ferro ignito, quod a loco ignitionis
remotum, ex virtute speciei remanentis, ad proprium statum et
pristinum redit; et ita etiam erit de elementis per ignem purgatis.
Ad quartum dicendum, quod in partibus elementorum non oportet
considerari solum quid congruat alicui parti secundum se acceptae, sed
etiam quid congruat secundum ordinem ad totum. Dico ergo, quod aqua
quamvis esset nobilior si haberet formam ignis, similiter terra et
aer; universum tamen esset imperfectius, si tota elementorum materia
formam ignis assumeret.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt quod ignis ille
ascendet usque ad summitatem spatii continentis quatuor elementa, ut
sic elementa totaliter purgentur et ab infectione peccati, quo etiam
superiores partes elementorum sunt infectae, ut patet per fumum
idolatriae superiora inficientis; et etiam a corruptione, quia
elementa secundum omnes partes sui corruptibilia sunt. Sed ista opinio
repugnat auctoritati sacrae Scripturae; quia 2 Petri, 3,
dicitur, quod illi caeli repositi sunt igni qui fuerunt per aquam
purgati; et Augustinus dicit, 20 de Civ. Dei, quod ille mundus
qui diluvio periit, igni reservatur. Constat autem quod aqua diluvii
non ascendit usque ad summitatem spatii elementorum, sed solum usque ad
quindecim cubitos super altitudines montium; et praeterea notum est
quod vapores elevati a terra, vel fumi quicumque non possunt transire
per totam sphaeram ignis, ut perveniant ad summitatem ejus; et ita
infectio peccati non pervenit usque ad spatium praedictum. A
corruptibilitate etiam elementa non possunt purgari per subtractionem
alicujus quod per ignem possit consumi; sed per ignem poterunt consumi
impuritates elementorum quae ex eorum permixtione proveniunt.
Hujusmodi autem impuritates praecipue sunt circa terram usque ad medium
aeris interstitium; unde usque ad illud spatium ignis ultimae
conflagrationis elementa purgabit; tantum enim etiam aquae diluvii
ascenderunt; quod probabiliter aestimari potest ex montium altitudine
quos determinata mensura transcenderat.
Primum ergo concedimus.
Ad secundum dicendum, quod ratio dubitationis in Glossa exprimitur,
quia scilicet aqua in se virtutem purgationis habere creditur. Non
tamen habet vim purgationis talis, qualis futuro statui competit, ut
ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod illa purgatio praecipue ad hoc erit, ut
quidquid est imperfectionis, a sanctorum habitatione removeatur; et
ideo illa purgatione totum quod est foedum, ad locum damnatorum
congregabitur; unde Infernus non purgabitur, sed ad ipsum adducentur
totius mundi purgamenta.
Ad quartum dicendum, quod quamvis peccatum primi hominis in terrestri
Paradiso sit commissum, non tamen locus ille est locus peccantium,
sicut nec caelum Empyreum; ex utroque enim loco homo et Diabolus
statim propter peccatum sunt ejecti; unde locus ille purgatione non
indiget.
|
|