|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus in forma servi
non sit judicaturus. Judicium enim auctoritatem requirit in
judicante. Sed auctoritas super vivos et mortuos est in Christo
secundum quod est Deus: sic enim est dominus et creator omnium. Ergo
in forma divinitatis judicabit.
2. Praeterea, in judice requiritur potestas invincibilis; unde
Eccli. 7, 6: noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute
irrumpere iniquitates. Sed virtus invincibilis convenit Christo
secundum quod est Deus. Ergo in forma divinitatis judicabit.
3. Praeterea, Joan. 5, 22, dicitur: pater omne judicium
dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem.
Sed honor aequalis non debetur patri et filio secundum humanam
naturam. Ergo non judicabit secundum formam humanam.
4. Praeterea, Daniel. 7, 9, dicitur: aspiciebam donec throni
positi sunt, et antiquus dierum sedit. Throni autem judiciariam
potestatem designant; antiquitas autem de Deo dicitur ratione
aeternitatis; ut dicit Dionysius in Lib. de Div. Nom. Ergo
secundum hoc judicare convenit filio prout est aeternus; non ergo
secundum quod homo.
5. Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in littera, quod per
verbum filii Dei fit animarum resurrectio. Sed judicium illud finale
magis pertinet ad animam quam ad carnem. Ergo magis convenit judicare
Christo secundum quod est Deus, quam inquantum est homo.
1. Sed contra, Joan. 5, 27, dicitur: potestatem dedit ei
judicium facere, quia filius hominis est.
2. Praeterea, Job 36, 17, dicitur: causa tua quasi impii
judicata est; Glossa, a Pilato: ideo judicium causamque recipies;
Glossa, ut juste judices. Sed Christus secundum humanam naturam
judicatus est a Pilato. Ergo secundum humanam naturam judicabit.
3. Praeterea, ejus est judicare cujus est legem condere. Sed
Christus in humana natura apparens nobis legem Evangelii dedit. Ergo
et secundum eamdem naturam judicabit.
Respondeo dicendum, quod judicium aliquod dominium in judicando
requirit; unde Rom. 14, 4: tu quis es qui judicas alienum
servum? Et ideo secundum hoc Christo competit judicare quod dominium
super homines habet, de quibus principaliter erit finale judicium.
Ipse autem est noster dominus non solum ratione creationis, quia
dominus ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos, Psalm.
99, 3; sed etiam ratione redemptionis, quod ei competit secundum
humanam naturam; unde Rom. 14, 9: in hoc Christus mortuus est
et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad praemium
autem vitae aeternae nobis creationis bona non sufficerent, nisi
redemptionis beneficium adderetur, propter impedimentum quod naturae
creatae supervenit ex peccato primi parentis. Unde cum judicium illud
finale ad hoc ordinetur ut aliqui admittantur ad regnum, conveniens est
ut ipse Christus secundum humanam naturam, cujus redemptionis
beneficio ad regnum admittimur, illi judicio praesideat; et hoc est
quod dicitur Act. 10, 42, quod constitutus est a Deo judex
vivorum et mortuorum. Et quia per redemptionem humani generis non
solum homines reparavit, sed etiam universaliter totam creaturam;
secundum quod tota creatura reparato homine melioratur, ut habetur
Coloss. 1, 20: pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in
terris sive quae in caelis sunt; ideo non solum super homines, sed
super universam creaturam Christus per suam passionem dominium
promeruit, et judiciariam potestatem. Matth. ult., 10: data est
mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Ad primum ergo dicendum, quod in Christo secundum divinam naturam est
auctoritas dominii respectu universalis creaturae ex jure creationis;
sed in ipso est auctoritas dominii quam per passionem promeruit, et est
quasi auctoritas secundaria et acquisita; sed prima est naturalis et
aeterna.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Christus secundum quod homo non
habeat a se invincibilem potestatem ex naturali virtute humanae
speciei; tamen ex dono divinitatis etiam in humana natura habet
invincibilem potestatem, secundum quod omnia sunt subjecta pedibus
ejus, ut dicitur 1 Corinth. 12; et ideo judicabit quidem in
humana natura, sed ex virtute divinitatis.
Ad tertium dicendum, quod Christus non suffecisset ad humani generis
redemptionem, si purus homo fuisset; et ideo ex hoc quod secundum
humanam naturam genus humanum redimere potuit, ac per hoc judiciariam
potestatem consecutus est, manifeste ostenditur quod ipse est Deus,
et ita aequaliter honorandus cum patre, non inquantum homo, sed
inquantum Deus.
Ad quartum dicendum, quod in illa visione Danielis manifeste
exprimitur totus ordo judiciariae potestatis; quae quidem sicut in
prima origine est in ipso Deo; et specialius in patre, qui est fons
totius divinitatis; et ideo primo praemittitur quod antiquus dierum
sedit. Sed a patre judiciaria potestas traducta est in filium non
solum ab aeterno secundum divinam naturam, sed etiam in tempore
secundum humanam, in qua meruit; et ideo subjungitur in visione
praedicta: ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et
usque ad antiquum dierum pervenit; et dedit ei potestatem et honorem et
regnum.
Ad quintum dicendum, quod Augustinus loquitur per appropriationem
quamdam, ut videlicet reducat effectus quos Christus in humana natura
fecit, ad causas aliquo modo consimiles. Et quia secundum animam
sumus ad imaginem et similitudinem Dei, secundum carnem autem sumus
ejusdem speciei cum homine Christo; ideo ea quae in animabus nostris
Christus fecit, divinitati attribuit; quae vero in carne nostra
facit, vel facturus est, attribuit carni ejus: quamvis caro ejus
inquantum est divinitatis organum, ut dicit Damascenus habeat etiam
effectum in animabus nostris, secundum illud quod dicitur Hebr. 9,
14, quod sanguis ejus emundabit conscientias nostras; ab operibus
mortuis; et sic etiam verbum caro factum, est causa resurrectionis
animarum. Unde etiam secundum humanam naturam convenienter est judex
non solum corporalium, sed spiritualium bonorum.
|
|