|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus in judicio
non apparebit in forma humanitatis gloriosa. Joan. 19, 37:
videbunt in quem transfixerunt; Glossa: quia in ea carne venturus est
in qua crucifixus est. Sed crucifixus est in forma infirma. Ergo in
forma infirmitatis apparebit, non in forma gloriosa.
2. Praeterea, Matth. 24, 30, dicitur, quod apparebit signum
filii hominis in caelo, idest signum crucis; et Chrysostomus dicit,
quod veniet in judicio Christus, non solum vulnerum cicatrices, sed
etiam ipsam mortem exprobratissimam ostendens. Ergo videtur quod non
apparebit in forma gloriosa.
3. Praeterea, secundum hanc formam Deus in judicio apparebit quae
ab omnibus conspici possit. Sed Christus secundum formam humanitatis
gloriosam non poterit videri ab omnibus, bonis et malis; quia oculus
non glorificatus non videtur esse proportionatus ad videndum claritatem
corporis gloriosi. Ergo non apparebit in forma gloriosa.
4. Praeterea, illud quod promittitur justis in praemium, non
conceditur injustis. Sed videre gloriam humanitatis promittitur justis
in praemium. Joan. 10, 9: ingredietur et egredietur, et pascua
inveniet, idest refectionem et in divinitate et in humanitate, ut
Augustinus exponit; et Isa. 33, 17: regem in decore suo
videbunt. Ergo in judicio non apparebit omnibus in forma gloriosa.
5. Praeterea, secundum illam formam Christus judicabit in qua
judicatus est; unde super illud Joan. 5: sic et filius, quos
vult, vivificat, dicit Glossa: in qua forma injuste judicatus est,
juste judicabit, ut possit ab impiis videri. Sed judicatus est in
forma infirmitatis. Ergo et in eadem in judicio apparebit.
1. Sed contra est quod dicitur Luc. 21, 27: tunc videbunt
filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
Majestas autem et potestas ad gloriam pertinent. Ergo in forma
gloriosa apparebit.
2. Praeterea, ille qui judicat, debet eminere illis qui
judicantur. Sed electi qui judicabuntur a Christo, corpora gloriosa
habebunt. Ergo multo fortius judex in forma gloriosa apparebit.
3. Praeterea, sicut judicari est infirmitatis, ita judicare est
auctoritatis et gloriae. Sed in primo adventu, in quo Christus venit
ad hoc quod judicaretur, in forma infirmitatis apparuit. Ergo in
secundo adventu in quo veniet ad hoc ut judicet, apparebit in forma
gloriosa.
Respondeo dicendum quod Christus dicitur Dei et hominum mediator,
inquantum pro hominibus satisfacit, et interpellat apud patrem, et ea
quae sunt patris hominibus communicat, secundum quod dicitur Joan.
17, 22: claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Secundum hoc
autem utrumque convenit ei quod cum utroque communicat extremorum.
Inquantum enim cum hominibus communicat, vices hominum gerit apud
patrem; inquantum vero cum patre communicat, dona patris transmittit
ad homines. Quia ergo in primo adventu ad hoc venit ut pro nobis
satisfaceret apud patrem, in forma nostrae infirmitatis apparuit: quia
vero in secundo adventu ad hoc veniet ut justitiam patris in homines
exequatur, gloriam demonstrare debebit, quae inest ei ex communione ad
patrem: et ideo in forma gloriosa apparebit.
Ad primum ergo dicendum, quod in eadem carne apparebit, sed non
similiter se habente.
Ad secundum dicendum, quod signum crucis apparebit in judicio non ad
judicium tunc existentis infirmitatis, sed praeteritae, ut per hoc
justior eorum condemnatio appareat qui tantam misericordiam
neglexerunt, et eorum praecipue qui Christum injuste persecuti sunt.
Cicatrices autem quae in ejus corpore apparebunt, non pertinebunt ad
aliquam infirmitatem, sed erunt indicia maximae virtutis, qua
Christus per passionis infirmitatem de hostibus triumphavit.
Exprobratissimam etiam mortem ostendet, non sensibiliter oculis eam
ingerens, ac si tunc eam pateretur; sed ex his quae apparebunt,
scilicet indiciis praeteritae passionis, homines in recognitionem
praeteritae mortis adducet.
Ad tertium dicendum, quod corpus gloriosum habet in potestate sua ut
se demonstret vel non demonstret oculo non glorioso, ut patet ex iis
quae supra, 44 dist., quaest. 2, art. 4, dicta sunt; et ideo
in forma gloriosa Christus ab hominibus poterit videri.
Ad quartum dicendum, quod sicut amici gloria est delectabilis; ita
gloria et potestas ejus qui odio habetur, maxime contristat; et ideo
sicut visio gloriae humanitatis Christi erit justis in praemium, ita
inimicis Christi erit in supplicium; unde Isa. 26, 2: videant
et confundantur zelantes populi et ignis, scilicet invidiae, hostes
tuos devoret.
Ad quintum dicendum, quod forma ibi accipitur pro natura humana, in
qua judicatus est, et etiam judicabit; non autem pro qualitate
naturae, quae non erit eadem in judicante, scilicet infirma, quae in
judicato fuit.
|
|