|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod divinitas a malis sine
gaudio possit videri. Constat enim quod impii manifestissime
cognoscent Christum esse Deum. Ergo divinitatem ejus videbunt; et
tamen de visione Christi non gaudebunt. Ergo divinitas sine gaudio
videri potest.
2. Praeterea, voluntas impiorum perversa non magis adversatur
humanitati Christi quam ejus divinitati. Sed hoc quod videbunt
gloriam humanitatis, cedet eis in poenam, ut dictum est. Ergo multo
fortius, si divinitatem viderent, magis tristarentur quam gauderent.
3. Praeterea, quae sunt in affectu, non de necessitate sequuntur ad
ea quae sunt in intellectu; unde Augustinus dicit: praecedit
intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed visio ad
intellectum pertinet, gaudium autem ad affectum. Ergo poterit esse
divinitatis visio sine gaudio.
4. Praeterea, omne quod recipitur in aliquo, recipitur per modum
recipientis, et non per modum recepti. Sed omne quod videtur,
quodammodo in vidente recipitur. Ergo quamvis divinitas in se sit
delectabilissima, tamen visa ab illis qui sunt tristitia absorpti, non
delectabit, sed magis contristabit.
5. Praeterea, sicut se habet sensus ad sensibile, ita se habet
intellectus ad intelligibile. Sed ita est in sensibus, quod palato
non sano poena est panis, qui sano est suavis, ut dicit Augustinus;
et similiter accidit in aliis sensibus. Ergo cum damnati habeant
intellectum indispositum, videtur quod visio lucis increatae magis
afferet eis poenam quam gaudium.
1. Sed contra est quod dicitur Joan. 17, 3: haec est vita
aeterna, ut cognoscant te verum Deum; ex quo patet quod essentia
beatitudinis in Dei visione consistit. Sed de ratione beatitudinis
est gaudium. Ergo divinitas sine gaudio videri non potest.
2. Praeterea, essentia ipsa divinitatis est essentia veritatis.
Sed unicuique est delectabile videre verum; unde et homines natura
scire desiderant, ut dicitur in principio Metaph. Ergo divinitas
sine gaudio videri non potest.
3. Praeterea, si aliqua visio non semper est delectabilis, convenit
eam quandoque esse tristabilem. Sed visio intellectiva nunquam est
contristabilis: quia delectationi quae est in intelligendo, non
opponitur aliqua tristitia, ut dicit philosophus. Cum ergo divinitas
non possit videri nisi per intellectum, videtur quod divinitas sine
gaudio videri non possit.
Respondeo dicendum, quod in quolibet appetibili vel delectabili duo
possunt considerari; scilicet id quod appetitur vel est delectabile,
et id quod est ratio appetibilitatis vel delectabilitatis in ipso.
Sicut autem, secundum Boetium in Lib. de Hebdomad., id quod
est, habere aliquid praeter quam quod ipsum est, potest; ipsum vero
esse nihil aliud praeter se habet admixtum; ita id quod est appetibile
vel delectabile, potest habere aliquid admixtum, unde non sit
delectabile vel appetibile; sed id quod est ratio delectabilitatis,
nihil habet admixtum vel habere potest, propter quod non delectabilis
sit vel appetibilis. Res igitur quae sunt delectabiles per
participationem bonitatis, quae est ratio appetibilitatis et
delectabilitatis, possunt apprehensae non delectare; sed id quod per
essentiam suam est bonitas, impossibile est quod ejus essentia
apprehensa non delectet. Unde cum Deus essentialiter sit ipsa
bonitas, non potest divinitas sine gaudio videri.
Ad primum ergo dicendum, quod impii manifeste cognoscent Christum
esse Deum, non per hoc quod divinitatem ejus videant, sed per
manifestissima divinitatis indicia.
Ad secundum dicendum, quod divinitatem, secundum quod est in se,
nullus potest odio habere, sicut nec aliquis potest odio habere ipsam
bonitatem; sed quantum ad aliquos divinitatis effectus dicitur ab
aliquibus odio haberi, inquantum scilicet aliquid agit vel praecipit
quod est contrarium voluntati; et ideo visio divinitatis nulli potest
esse non delectabilis.
Ad tertium dicendum, quod verbum Augustini est intelligendum quando
id quod apprehenditur per intellectum praecedentem, est bonum per
participationem, et non per essentiam, sicut sunt omnes creaturae;
unde potest in eis esse aliquid quare affectus non moveatur. Similiter
etiam in via Deus cognoscitur per effectus, et intellectus non
attingit ad ipsam essentiam bonitatis ejus; unde non oportet quod
affectus intellectum sequatur, sicut sequeretur, si essentiam ejus
videret, quae est ipsa bonitas.
Ad quartum dicendum, quod tristitia non nominat dispositionem, sed
magis passionem; omnis autem passio a contraria causa fortiori
superveniente tollitur, et non eam tollit; et ideo tristitia
damnatorum tolleretur, si Deum per essentiam viderent.
Ad quintum dicendum, quod per indispositionem organi tollitur
proportio naturalis ipsius organi ad objectum quod natum est delectare;
et propter hoc delectatio impeditur; sed indispositio quae est in
damnatis, non tollit naturalem proportionem qua sunt ordinati ad
divinam bonitatem, cum imago semper in eis maneat; et ideo non est
simile.
|
|