|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod adventum domini ad
judicium non praecedent aliqua signa. Quia 1 Thess. 5, 3: cum
dixerint, pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus.
Sed non esset pax et securitas, si homines per signa praecedentia
terrerentur. Ergo signa non praecedent illum adventum.
2. Praeterea, signa ad manifestationem ordinantur. Sed adventus
ejus debet esse occultus; unde 1 Thess. 5, 2: dies domini sicut
fur in nocte ita veniet. Ergo signa non debent ipsum praecedere.
3. Praeterea, tempus primi adventus fuit praecognitum a prophetis:
quod non est de secundo adventu, ut supra dictum est. Sed primum
adventum Christi non praecesserunt aliqua hujusmodi signa. Ergo nec
secundum praecedent.
1. Sed contra est quod dicitur Lucae 21, 25: erunt signa in
sole et luna et stellis.
2. Praeterea, Hieronymus ponit quindecim signa praecedentia
judicium, dicens, quod primo die maria omnia exaltabuntur quindecim
cubitis super montes. Secundo omnia aequora prosternentur in
profundum, ita ut vix videri poterunt. Tertio redigentur in antiquum
statum. Quarto belluae omnes, et aliae quae moventur in aquis,
congregabuntur, et levabuntur super pelagus more contentionis invicem
mugientes. Quinto omnia volatilia caeli congregabuntur in campis,
invicem plorantes, non gustantes neque bibentes. Sexto flumina ignea
surgent ab occasu solis contra faciem firmamenti usque ad ortum
corruentia. Septimo omnia sidera errantia et fixa spargent ex se
igneas comas, sicut cometae. Octavo erit magnus terraemotus, et
omnia animalia prosternentur. Nono omnes lapides tam magni quam parvi
dividentur in quatuor partes, unaquaque aliam collidente. Decimo
omnes plantae sanguineum fluent rorem. Undecimo omnes montes et colles
et aedificia in pulverem redigentur. Duodecimo omnia animalia venient
ad campos de silvis et montibus rugientia et nihil gustantia.
Tertiodecimo omnia sepulcra ab ortu solis usque ad occasum patebunt
cadaveribus ad resurgendum. Quartodecimo omnes homines de habitaculis
suis recedent non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes.
Quintodecimo omnes morientur et resurgent cum mortuis longe ante
defunctis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod circa judicium, secundum rei veritatem
sol et luna obscurentur. Quia, ut dicit Rabanus super Matth.,
nihil prohibet intelligere tunc temporis veraciter solem et lunam cum
sideribus ceteris suo lumine privari, quomodo de sole constat factum
tempore dominicae passionis.
2. Praeterea, lux corporum caelestium ad generationem inferiorum
corporum ordinatur: quia per eam influunt in haec inferiora, et non
solum per motum, ut dicit Averroes in Lib. de substantia orbis.
Sed tunc generatio cessabit. Ergo nec lux in corporibus caelestibus
remanebit.
3. Praeterea, inferiora corpora purgabuntur, ut quibusdam videtur,
a qualitatibus quibus agunt. Corpus autem caeleste non solum agit per
motum, sed per lumen, ut dictum est. Ergo sicut motus caeli
cessabit, ita et lumen corporum caelestium.
1. Sed contra est quod, secundum astrologos, sol et luna simul
eclipsim pati non possunt. Sed illa obscuratio solis et lunae simul
esse dicitur, scilicet domino ad judicium veniente. Ergo non est
obscuratio secundum rei veritatem per modum eclipsis naturalis.
2. Praeterea, non congruit idem esse causam defectus alicujus rei,
et augmentatio. Sed veniente domino lux luminarium promittitur
augenda; unde Isa. 30, 26: erit lux lunae sicut lux solis, et
lux solis septempliciter. Ergo non est conveniens quod veniente domino
lux illorum corporum cesset.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod virtutes caelorum domino veniente non
moveantur. Virtutes enim caelorum dici non possunt nisi Angeli
beati. Sed immutabilitas est de ratione beatitudinis. Ergo moveri
non poterunt.
2. Praeterea, admirationis causa est ignorantia, ut patet in
principio Metaph. Sed sicut ab Angelis longe abest timor, ita et
ignorantia; quia, ut dicit Gregorius, quid est quod non videant qui
videntem omnia vident? Ergo non poterunt per admirationem moveri, ut
in littera dicitur.
3. Praeterea, omnes Angeli astabunt divino judicio; unde Apocal.
7, 2: et omnes Angeli stabant in circuitu throni. Sed virtutes
nominant unum specialem ordinem in Angelis. Ergo non potius de eis
dici debuit quod moveantur quam de aliis Angelis.
1. Sed contra est quod dicitur Job 26, 2: columnae caeli pavent
adventum ejus. Sed columnae caeli non possunt intelligi nisi per
virtutes caelorum. Ergo virtutes commovebuntur.
2. Praeterea, Matth. 24, 29, dicitur: stellae cadent de
caelo, et virtutes caelorum movebuntur.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod judicium non fiet in valle Josaphat,
aut in loco circumstante. Quia ad minus oportet omnes judicandos in
terra stare, aut eos tantum levari in nubibus quorum erit judicare.
Sed tota terra promissionis capere non posset multitudinem
judicandorum. Ergo non potest esse quod circa vallem sit judicium.
2. Praeterea, sicut supra dictum est, Christo in humanitate datum
est judicium, ut juste judicet, qui injuste judicatus est. Sed ipse
injuste judicatus est in praetorio Pilati, et sententiam injusti
judicii in Golgotha suscepit. Ergo loca illa magis determinari debent
ad judicium.
3. Praeterea, nubes fiunt ex resolutione vaporum. Sed tunc nulla
erit evaporatio vel resolutio. Ergo non poterit esse quod justi in
nubibus obviam Christo in aera rapiantur; et sic oportebit et bonos et
malos esse in terra; et ita locus multo amplior requireretur quam sit
ista vallis.
1. Sed contra est quod dicitur Joelis 3, 2: congregabo omnes
gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo ibi cum
eis.
2. Praeterea, actuum 1, 2, dicitur: quemadmodum vidistis eum
ascendentem in caelum, ita veniet. Sed ipse ascendit de monte
oliveti, qui praeeminet valli Josaphat. Ergo et circa loca illa ad
judicandum veniet.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut supra dictum
est, Christus ad judicandum veniens, in forma gloriosa apparebit
propter auctoritatem quae judici debetur. Ad dignitatem autem
judiciariae potestatis pertinet habere aliqua indicia quae ad
reverentiam et subjectionem inducant; et ideo adventum Christi ad
judicium venientis multa signa praecedent, ut corda hominum in
subjectionem venturi judicis adducantur, et ad judicium praeparentur
hujusmodi signis commoniti. Quae autem sint ista signa, de facili non
potest sciri. Signa enim quae in Evangeliis leguntur, ut Augustinus
dicit, ad Hesychium de fine mundi, non solum pertinent ad adventum
Christi ad judicium, sed etiam ad tempus destructionis Hierusalem,
et ad adventum Christi, quo Christus continue Ecclesiam suam
visitat; ita quod forte, si diligenter advertantur, nullum eorum
invenitur ad futurum adventum pertinere, ut ipse dicit; quia illa
signa quae in Evangeliis tanguntur, sicut pugnae et terrores et
hujusmodi, a principio humani generis fuerunt; nisi forte dicatur,
quod tunc temporis magis invalescent; sed secundum quam mensuram
circumstantiae vicinum adventum denuntient, incertum est. Signa vero
quae Hieronymus ponit, non asserit, sed in annalibus Judaeorum se ea
reperisse scripta dicit: quae etiam valde parum verisimilitudinis
habent.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum in Lib. ad
Hesychium praedicto, circa finem mundi erit universalis persecutio
malorum contra bonos; unde simul aliqui timebunt, scilicet boni; et
aliqui securi erunt, scilicet mali. Quod autem dixerunt: pax et
securitas, ad malos referendum est, qui signa futuri judicii
parvipendent; ad bonos vero pertinet quod dicitur Luc. 21, 26:
arescentibus hominibus prae timore et cetera. Vel potest dici, quod
omnia illa signa quae circa judicium erunt, infra tempus judicii
computantur, ut sic dies judicii omnia illa contineat. Unde quamvis
ex signis apparentibus circa diem judicii homines terreantur, ante
tamen quam signa illa apparere incipiant, in pace et securitate se
impii esse credent, post mortem Antichristi non statim videntes mundum
consummari, ut existimabant.
Ad secundum dicendum, quod dies domini dicitur sicut fur venire, quia
ignoratur determinatum tempus, quod per signa illa cognosci non
poterit; quamvis etiam sub die judicii comprehendi possint omnia illa
manifestissima signa quae immediate praecedent judicium, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum, quod in primo adventu Christus venit occultus,
quamvis determinatum tempus esset prius praecognitum a prophetis; et
ideo non oportebat hujusmodi signa in primo adventu apparere, sicut
apparebunt in secundo adventu, in quo manifestus veniet, quamvis
determinatum tempus sit occultum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod si loquamur de sole et luna
quantum ad ipsum momentum adventus Christi, sic non est credibile quod
obscurentur sui luminis privatione; quia totus mundus innovabitur
Christo veniente, et sanctis surgentibus, ut dictum est. Si autem
loquamur de eis secundum tempus propinquum ante judicium, sic esse
poterit quod sol et luna et alia caeli luminaria, sui luminis
privatione obscurabuntur vel diversis temporibus, vel simul, divina
virtute faciente ad hominum terrorem.
Ad primum ergo dicendum, quod Rabanus loquitur quantum ad tempus
judicii praecedens.
Ad secundum dicendum, quod lux est in corporibus caelestibus non solum
ad causandum generationem in istis inferioribus, sed etiam ad eorum
perfectionem et decorem; unde non oportet quod cessante generatione,
lux corporum caelestium cesset, sed magis augeatur.
Ad tertium dicendum, quod non videtur esse probabile, ut dictum est,
quod qualitates elementares removeantur ab elementis, quamvis quidam
hoc posuerint. Si tamen removerentur, non est simile de eis et de
luce, eo quod qualitates elementares habent ad invicem contrarietatem,
unde agunt corrumpendo; lux autem non est principium actionis per viam
contrarietatis, sed per viam principii regulantis contraria, et ad
concordiam reducentis. Nec est etiam simile de motu corporum
caelestium: motus enim est actus imperfecti; unde et tolli debet,
quando tolletur imperfectio; quod de luce non potest dici.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod virtutes in Angelis dupliciter
dicuntur, ut patet per Dionysium. Quandoque enim nomen virtutum uni
ordini appropriatur, qui secundum ipsum est medius mediae hierarchiae;
secundum vero Gregorium est supremus infimae hierarchiae. Alio modo
accipitur communiter pro omnibus caelestibus spiritibus; et utroque
modo potest accipi in proposito. In littera enim exponitur prout
accipitur secundo modo, scilicet pro omnibus Angelis; et tunc
dicuntur moveri propter admirationem novitatis quae in mundo erit,
sicut in littera dicitur. Potest etiam exponi prout virtutes est
proprium nomen ordinis; et tunc ordo ille dicitur moveri prae aliis
ratione effectus: quia illi ordini secundum Gregorium attribuitur
miracula facere, quae maxime circa illud tempus fient; vel quia ordo
ille, cum sit de media hierarchia, secundum Dionysium, non habet
potentiam limitatam, unde oportet quod ejus ministerium sit circa
causas universales; unde proprium officium virtutum esse videtur
corpora caelestia movere, quae sunt causa eorum quae in natura
inferiori aguntur; et hoc etiam ipsum nomen sonat, quia virtutes
caelorum dicuntur. Tunc ergo movebuntur, quia ab effectu cessabunt,
ulterius corpora caelestia non moventes; sicut nec Angeli qui sunt ad
custodiam hominum deputati, ulterius custodiae officio vacabunt.
Ad primum ergo dicendum, quod mutatio illa non variat aliquid quod ad
eorum statum pertineat, sed refertur vel ad effectus eorum, qui
immutari possunt sine eorum mutatione, vel ad novam rerum
considerationem, quam prius secundum species concreatas videre non
potuerant. Hanc autem vicissitudinem cogitationum ab eis beatitudo non
tollit; unde dicit Augustinus, quod Deus movet creaturam spiritualem
per tempora.
Ad secundum dicendum, quod admiratio solet esse de his quae nostram
cognitionem excedunt vel facultatem; et secundum hoc virtutes caelorum
admirabuntur divinam virtutem alia facientem, inquantum ab ejus
imitatione et comprehensione deficiunt; per quem modum dixit Agnes,
quod ejus pulchritudinem et sol et luna mirantur; et sic non ponitur in
Angelo ignorantia, sed tollitur Dei comprehensio.
Ad tertium patet responsio ex dictis.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod qualiter illud judicium sit
futurum, et quomodo homines ad judicium conveniant, non potest multum
per certitudinem sciri; tamen probabiliter potest colligi ex
Scripturis, quod circa locum montis oliveti descendet, sicut et inde
ascendit; ut idem esse ostendatur qui ascendit et qui descendit.
Ad primum ergo dicendum, quod magna multitudo in parvo spatio
comprehendi potest. Sufficit autem ponere quantumcumque spatium circa
locum illum ad capiendum multitudinem judicandorum, dummodo ab illo
spatio Christum videre possint, qui in aere eminens, et maxima
claritate refulgens, a longinquo inspici poterit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Christus per hoc quod injuste
judicatus est, judiciariam potestatem meruerit, non tamen judicabit in
forma infirmitatis, in qua injuste judicatus est, sed in forma
gloriosa, in qua ad patrem ascendit; unde locus ascensionis magis
competit judicio quam locus ubi condemnatus est.
Ad tertium dicendum, quod nubes hic appellantur, ut quidam dicunt,
quaedam densitates lucis resplendentis a corporibus sanctorum, et non
aliquae evaporationes ex terra et aqua. Vel potest dici, quod nubes
illae generabuntur divina virtute ad ostendendum conformitatem in
adventu ad judicium et ascensionem; ut qui ascendit in nube ad judicium
veniat. Nubes etiam propter refrigerium misericordiam indicant
judicantis.
|
|