|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mundus nunquam
innovabitur. Nihil enim est futurum, nisi quod aliquando fuit
secundum speciem. Eccle. 1, 9: quid est quod fuit? Ipsum quod
futurum est. Sed nunquam mundus aliam dispositionem habebit quam nunc
habet quantum ad partes essentiales, et ad genera et species. Ergo
nunquam innovabitur.
2. Praeterea, innovatio alteratio quaedam est. Sed impossibile est
universum alterari; quia omne alteratum reducitur ad aliquod alterans
non alteratum, quod tamen secundum locum movetur; quod non est extra
universum ponere. Ergo non potest esse quod mundus innovetur.
3. Praeterea, Genes. 1, dicitur, quod Deus die septimo
requievit ab omni opere quod patrarat; et exponunt sancti, quod
requievit a novis creaturis condendis. Sed in illa prima conditione
non fuit alius modus rebus impositus quam iste quem nunc naturali ordine
tenent. Ergo nunquam alium habebunt.
4. Praeterea, ista rerum dispositio quae nunc est, rebus est
naturalis. Si ergo in aliam dispositionem transmutentur, illa
dispositio erit eis innaturalis. Sed illud quod est innaturale et per
accidens, non potest esse perpetuum, ut patet 1 caeli et mundi.
Ergo etiam illa dispositio novitatis quandoque ab eis removebitur; et
ita erit ponere circulationem quamdam in mundo, sicut Empedocles et
Origenes posuerunt, ut post hunc mundum sit iterum alius mundus, et
post illum iterum alius.
5. Praeterea, novitas gloriae in praemium rationali creaturae
datur. Sed ubi non est meritum, non potest esse praemium. Cum ergo
creaturae insensibiles nihil meruerint, videtur quod non innovabuntur.
1. Sed contra est quod habetur Isai. 65, 17: ecce ego creo
novos caelos et novam terram; et non erunt in memoria priora; et
Apocal. 21, 1: vidi caelum novum et terram novam; primum enim
caelum et prima terra abiit.
2. Praeterea, habitatio debet habitatori congruere. Sed mundus
factus est ut sit habitatio hominis. Sed homo innovabitur. Ergo et
mundus innovabitur.
3. Praeterea, omne animal diligit suum simile, Eccle. 13; ex
quo patet quod similitudo est ratio amoris. Sed homo habet aliquam
similitudinem cum universo; unde et minor mundus dicitur. Ergo homo
universum diligit naturaliter; ergo et ejus bonum concupiscit; et
ita, ut satisfiat hominis desiderio, debet etiam universum meliorari.
Respondeo dicendum, quod omnia corporalia propter hominem facta esse
creduntur; unde et omnia dicuntur ei esse subjecta. Serviunt autem ei
dupliciter. Uno modo ad sustentationem vitae corporalis; alio modo ad
profectum divinae cognitionis, inquantum homo per ea quae facta sunt,
invisibilia Dei conspicit, ut dicitur Rom. 1. Primo ergo
ministerio creaturarum, homo glorificatus nullo modo indigebit, cum
ejus corpus omnino incorruptibile sit futurum, virtute divina id
faciente per animam, quam immediate glorificat. Secundo etiam
ministerio non indigebit homo quantum ad cognitionem intellectivam;
quia tali cognitione Deum sancti videbunt immediate per essentiam.
Sed ad hanc visionem essentiae oculus carnis attingere non poterit; et
ideo, ut ei solatium congruens sibi de visione divinitatis praebeatur,
inspiciet divinitatem in suis effectibus corporalibus, in quibus
manifeste indicia divinae majestatis apparebunt, et praecipue in carne
Christi; et post hoc in corporibus beatorum; et deinceps in omnibus
aliis corporibus; et ideo oportebit ut etiam alia corpora majorem
influentiam a divina bonitate suscipiant; non tamen speciem variantem,
sed addentem cujusdam gloriae perfectionem; et haec erit mundi
innovatio; unde simul mundus innovabitur, et homo glorificabitur.
Ad primum ergo dicendum, quod Salomon ibi loquitur de cursu
naturalium; quod patet ex hoc quod subditur: nihil sub sole novum.
Cum enim sol circulariter moveatur, oportet ea quae solis virtuti
subsunt, circulationem aliquam habere; quae consistit in hoc quod illa
quae priora fuerunt, iterum redeunt specie eadem, numero diversa, ut
dicitur in fine libri de generatione. Ea vero quae ad statum gloriae
pertinent, soli non subsunt.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de alteratione
naturali, quae habet agens naturale, quod ex necessitate naturae
agit: non enim potest tale agens variam dispositionem inducere, nisi
ipsum alio modo se habeat. Sed ea quae divinitus fiunt, procedunt ex
libertate voluntatis; unde sine aliqua immutatione Dei volentis potest
nunc haec nunc illa dispositio ab ipso in universo existere; et sic
ista innovatio non reducitur in aliquod principium motum, sed in
principium immobile, scilicet Deum.
Ad tertium dicendum, quod pro tanto dicitur Deus die septimo a novis
creaturis condendis cessasse, quia nihil postea factum est quod prius
non praecesserit in aliqua similitudine secundum genus vel speciem, vel
ad minus sicut in principio seminali, vel etiam sicut in potentia
obedientiali. Dico ergo, quod novitas mundi futura praecessit quidem
in operibus sex dierum in quadam remota similitudine, scilicet in
gloria vel gratia Angelorum; praecessit etiam in potentia
obedientiae, quae creaturae tunc est indita ad talem novitatem
suscipiendam a Deo agente.
Ad quartum dicendum, quod illa dispositio novitatis non erit naturalis
nec contra naturam; sed erit supra naturam, sicut gratia et gloria
sunt supra animae naturam; et erit a perpetuo agente, quod eam
perpetuo conservabit.
Ad quintum dicendum, quod quamvis corpora insensibilia non meruerint
illam gloriam, proprie loquendo; homo tamen meruit ut illa gloria toti
universo conferretur, inquantum hoc cedit in augmentum gloriae
hominis; sicut aliquis homo meretur ut ornatioribus vestibus induatur,
quem tamen ornatum nullo modo ipsa vestis meretur.
|
|