|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus corporum
caelestium in illa mundi innovatione non cessabit. Quia Genes. 8,
22, dicitur: cunctis diebus terrae frigus et aestus, aestas et
hiems, nox et dies non acquiescent. Sed nox et dies, hiems et aestas
efficiuntur per motum solis. Ergo nunquam motus solis cessabit.
2. Praeterea, Hierem. 31, 35: haec dicit dominus, qui dat
solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis; qui
turbat mare, et sonant fluctus ejus. Si steterint leges istae coram
me, tunc et semen Israel deficiet ut non sit gens coram me cunctis
diebus. Sed semen Israel nunquam deficiet, sed in perpetuum
permanebit. Ergo leges diei et noctis, et fluctuum maris, quae ex
motu caeli causantur, in perpetuum erunt; ergo motus caeli nunquam
cessabit.
3. Praeterea, substantia corporum caelestium semper erit. Sed
frustra est ponere aliquid, nisi ponatur illud propter quod est
factum. Corpora autem caelestia ad hoc sunt facta, ut dividant diem
et noctem, et sint in signa et tempora et dies et annos, Gen. 1,
quod non possunt facere nisi per motum. Ergo motus eorum semper
manebit; alias frustra illa corpora remanerent.
4. Praeterea, in illa mundi innovatione totus mundus meliorabitur.
Ergo nulli corpori remanenti auferetur id quod est de sua perfectione.
Sed motus est de perfectione corporis caelestis; quia, ut dicitur in
1 caeli et mundi, illa corpora participant divinam bonitatem per
motum. Ergo motus caeli non cessabit.
5. Praeterea, sol successive illuminat diversas partes mundi
secundum quod circulariter movetur. Si ergo motus circularis caeli
cesset, sequitur quod in aliqua superficie terrae erit perpetua
obscuritas, quod non convenit illi novitati.
6. Praeterea, si motus caeli cessat, hoc non est nisi inquantum
motus aliquam imperfectionem in caelo ponit, utpote lassitudinis vel
laboris; quod non potest esse, cum motus ille sit naturalis, et
caelestia corpora sint impassibilia; unde in suo motu non fatigantur,
ut dicitur in 2 caeli et mundi. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
7. Praeterea, frustra est potentia quae non reducitur ad actum.
Sed in quocumque situ ponatur corpus caeli, est in potentia ad alium
situm. Ergo nisi reduceretur ad actum, potentia illa frustra
remaneret, et semper esset imperfecta. Sed non potest reduci ad actum
nisi per motum localem. Ergo semper movebitur.
8. Praeterea, illud quod se habet indifferenter ad plura, aut
utrumque attribuitur ei, aut nullum. Sed sol indifferenter se habet
ad hoc quod sit in oriente vel occidente; alias motus ejus non esset
uniformis per totum; quia ad locum ubi naturalius esset, velocius
moveretur. Ergo vel neuter situs attribuitur soli, vel uterque. Sed
nec uterque nec neuter potest ei attribui nisi successive per motum;
oportet enim, si quiescit, quod in aliquo situ quiescat. Ergo corpus
solis in perpetuum movebitur; et eadem ratione omnia alia corpora
caelestia.
9. Praeterea, motus caeli est causa temporis. Si ergo motus caeli
deficiat, oportet tempus deficere; quod si deficeret, oportet quod
deficeret in instanti. Definitio autem instantis est in 8 Physic.,
quod est initium futuri, et finis praeteriti; et sic post ultimum
instans temporis esset tempus; quod est impossibile. Ergo motus caeli
nunquam cessabit.
10. Praeterea, gloria non tollit naturam. Sed motus caeli est ei
naturalis. Ergo per gloriam non ei tollitur.
1. Sed contra est quod dicitur Apocal. 10, quod Angelus qui
apparuit, juravit per viventem in saecula, quia tempus amplius non
erit, scilicet postquam septimus Angelus tuba cecinerit, qua canente
mortui resurgent, ut dicitur 1 Corinth. 15. Sed si non est
tempus, non est motus caeli. Ergo motus caeli cessabit.
2. Praeterea, Isai. 60, 20, dicitur: non occidet ultra sol
tuus, et luna tua non minuetur. Sed occasus solis et diminutio lunae
ex motu caeli causatur. Ergo motus caeli quandoque cessabit.
3. Praeterea, ut probatur in 2 de generatione, motus caeli est
propter continuam generationem in istis inferioribus. Sed generatio
cessabit impleto numero electorum. Ergo motus caeli cessabit.
4. Praeterea, omnis motus est propter aliquem finem, ut dicitur in
2 Metaphysic. Sed omnis motus qui est propter finem, habito fine
quiescet. Ergo vel motus caeli nunquam consequetur finem suum, et sic
esset frustra; vel aliquando quiescet.
5. Praeterea, quies est nobilior quam motus; quia secundum hoc quod
res sunt immobiles, Deo assimilantur, in quo est summa immobilitas.
Sed corporum inferiorum motus terminatur naturaliter ad quietem. Ergo
cum corpora caelestia sint multo nobiliora, eorum motus naturaliter ad
quietem terminabitur.
Respondeo dicendum, quod circa istam quaestionem est triplex positio.
Prima est philosophorum, qui dicunt, quod motus caeli semper
durabit. Sed hoc non est consonum fidei nostrae, quae ponit certum
numerum electorum praefinitum a Deo; et sic oportet quod generatio
hominum non in perpetuum duret; et eadem ratione nec alia quae ad
generationem hominis ordinantur, sicut est motus caeli, et variationes
elementorum. Alii vero dicunt, quod motus caeli cessabit secundum
naturam. Sed hoc etiam est falsum; quia omne corpus quod naturaliter
quiescit et naturaliter movetur, habet locum in quo naturaliter
quiescit, ad quem naturaliter movetur, et a quo non recedit nisi per
violentiam. Nullus autem locus potest assignari corpori caelesti;
quia non est magis naturalis soli accessus ad punctum orientis quam
recessus ab eo; unde vel motus ejus non esset naturalis totaliter, vel
motus ejus non terminatur naturaliter ad quietem. Unde dicendum est,
secundum alios, quod motus caeli cessabit in illa mundi innovatione,
non quidem ex aliqua naturali causa, sed divina voluntate faciente.
Corpus enim illud sicut et alia, in ministerium hominis dupliciter
facta sunt, ut prius dictum est. Altero autem horum ministeriorum
homo post statum gloriae non indigebit, scilicet secundum quod corpora
ei deserviunt ad sustentationem corporalis vitae; hoc autem modo corpus
caeleste servit ei per motum, inquantum per motum caeli multiplicatur
genus humanum, et generantur plantae, et alia animalia, quae usui
hominum sunt necessaria; et temperies in aere efficitur, conservans
sanitatem. Unde homine glorificato, motus caeli cessabit.
Ad primum ergo dicendum, quod verba illa intelliguntur de terra
secundum statum istum in quo potest esse principium generationis et
corruptionis plantarum; quod patet ex hoc quod ibi dicitur: cunctis
diebus terrae sementis et messis; et hoc simpliciter concedendum est,
quod quamdiu terra erit messibus et sementibus apta, motus caeli non
cessabit.
Et similiter dicendum ad secundum, quod dominus loquitur ibi de
duratione seminis Israel secundum praesentem statum; quod patet ex hoc
quod dicit: et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me
cunctis diebus; vicissitudo enim dierum post statum istum non erit; et
ideo etiam leges de quibus fecerat mentionem, post istum statum non
erunt.
Ad tertium dicendum, quod finis qui ibi assignatur corporibus
caelestibus, est finis proximus, quia est proprius eorum actu; sed
iste actus ulterius ordinatur ad alium finem; scilicet ad ministerium
humanum, ut patet per illud quod habetur Deut. 4, 19: ne forte
oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam, et omnia astra caeli;
et errore deceptus adores ea quae fecit dominus Deus tuus in
ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt: et ideo magis debet
judicium sumi de corporibus caelestibus secundum ministerium hominum
quam secundum finem in genere assignatum. Corpora autem caelestia per
alium modum in ministerium hominis glorificati cedunt, sicut prius
dictum est, et ideo non sequitur quod frustra remaneant.
Ad quartum dicendum, quod motus caeli non est de perfectione corporis
caelestis nisi inquantum per hoc est causa generationis in istis
inferioribus; et secundum hoc etiam motus ille facit corpus caeleste
participare divinam bonitatem per quamdam similitudinem causalitatis;
non autem motus est de perfectione substantiae caeli, quae remanebit;
et ideo non sequitur quod motu cessante, aliquid de perfectione caeli
tollatur, secundum quod remanebit.
Ad quintum dicendum, quod omnia corpora electorum, ut infra dicetur,
habebunt in seipsis quamdam claritatem gloriae; unde quamvis aliqua
superficies terrae non illuminetur a sole, nullo tamen modo remanebit
ibi obscuritas.
Ad sextum dicendum, quod Rom. 8, super illud: omnis creatura
ingemiscit etc., dicit Glossa Ambrosii expresse, quod omnia
elementa cum labore sua explent officia, sicut sol et luna non sine
labore statuta sibi implent spatia: quod est causa nostri, unde
quiescent nobis assumptis. Labor autem ille, ut credo, non
significat aliquam fatigationem vel passionem illis corporibus
accidentem ex motu, cum motus ille sit naturalis nihil habens de
violentia adjunctum, ut probatur 1 caeli et mundi. Sed labor ibi
intelligitur defectus ab eo ad quod aliquid tendit; unde quia motus
ille ordinatus est ex divina providentia ad complendum numerum
electorum, illo incompleto nondum consequitur illud ad quod ordinatus
est; et ideo similitudinarie dicitur laborare, sicut homo qui non
habet quod intendit; et hic etiam defectus a caelo tolletur impleto
numero electorum. Vel etiam potest referri ad desiderium futurae
innovationis, quam ex divina dispositione expectat.
Ad septimum dicendum, quod in corpore caelesti non est aliqua potentia
quae perficiatur per locum, vel quae facta sit propter hunc finem qui
est esse in tali loco; sed hoc modo se habet potentia ad ubi in corpore
caelesti, sicut se habet potentia artificis ad hoc quod facit diversas
domos unius modi: quarum si unam faciat, non dicitur frustra potentiam
habere; et similiter in quocumque situ ponatur corpus caeleste,
potentia quae est in ipso ad ubi, non remanebit incompleta, nec
frustra.
Ad octavum dicendum, quod quamvis corpus caeleste secundum suam
naturam aequaliter se habeat ad omnem situm qui est ei possibilis;
tamen si comparetur ad ea quae sunt extra ipsum, non aequaliter se
habet ad omnes situs, sed secundum unum situm nobilius disponitur
respectu quorumdam quam secundum alium, sicut quo ad nos nobilius
disponitur sol in die quam in nocte; et ideo probabile est, cum tota
innovatio mundi habeat ordinem ad hominem, quod caelum in illa novitate
habeat nobilissimum situm qui est possibilis in respectu ad nostram
habitationem. Vel, secundum quosdam, caelum quiescet in illo situ in
quo factum fuit; alias aliqua revolutio caeli remaneret incompleta.
Sed ista ratio videtur inconveniens: quia cum aliqua revolutio sit in
caelo quae non finitur nisi in triginta sex millibus annorum,
sequeretur quod tamdiu mundus deberet durare; quod non videtur
probabile. Et praeterea secundum hoc posset sciri quando mundus finiri
deberet. Probabiliter enim colligitur ab astrologis in quo situ
corpora caelestia sunt facta, considerato numero annorum qui computatur
ab initio mundi; et eodem modo posset sciri certus annorum numerus in
quo ad dispositionem similem reverteretur. Tempus autem finis mundi
ponitur esse ignotum.
Ad nonum dicendum, quod tempus quandoque deficiet motu caeli
deficiente; nec illud nunc ultimum erit principium futuri: dicta enim
definitio non datur de nunc nisi secundum quod est continuans partes
temporis, non secundum quod est terminans totum tempus; et de hoc
dictum est in 1 dist., 2 libri, cum de aeternitate mundi ageretur.
Ad decimum dicendum, quod motus caeli non dicitur naturalis quasi sit
pars naturae, eo modo quo principia naturae naturalia dicuntur: nec
iterum hoc modo quod habeat principium activum in natura corporis, sed
receptivum tantum. Principium autem activum ejus est in substantia
spirituali, ut dicit Commentator 1 caeli et mundi; et ideo non est
inconveniens, si per novitatem gloriae motus ille tollatur: non enim
eo ablato natura corporis caelestis variabitur.
Alias rationes concedimus, scilicet duas primas quae sunt ad
oppositum: quia debito modo concludunt.
Sed quia aliae duae videntur concludere quod motus caeli naturaliter
cesset; ideo ad eas respondendum est. Ad primam ergo earum dicendum,
quod motus cessat habito eo propter quod est, si illud sequatur motum,
et non concomitetur ipsum. Illud autem propter quod est motus
caelestis, secundum philosophos, concomitatur motum, scilicet
imitatio divinae bonitatis in causalitate quam habet super inferiora;
et ideo non oportet quod naturaliter motus ille cesset.
Ad secundam dicendum, quod quamvis immobilitas sit simpliciter
nobilior quam motus, tamen motus in eo quod per motum potest consequi
aliquam perfectam participationem divinae bonitatis, est nobilior quam
quies in illo quod nullo modo per motum possit illam perfectionem
consequi; et ratione ista terra, quae est infimum corporum, est sine
motu; quamvis ipse Deus, qui est nobilissimus rerum, sine motu sit,
a quo corpora nobiliora moventur; et inde est etiam quod motus
superiorum corporum possent poni secundum viam naturae perpetui, nec
unquam ad quietem terminari, quamvis motus inferiorum corporum ad
quietem terminetur.
|
|