|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corporibus caelestibus
claritas non augeatur in illa innovatione. Illa enim innovatio in
corporibus inferioribus erit per ignem purgantem. Sed ignis purgans
nunquam pertingit ad corpora caelestia, ut praecedenti distinctione
dictum est. Ergo corpora caelestia non innovabuntur per majoris
claritatis susceptionem.
2. Praeterea, sicut corpora caelestia per motum sunt causa
generationis in istis inferioribus, ita et per lucem. Sed cessante
generatione, cessabit motus, ut dictum est. Ergo similiter cessabit
lux caelestium corporum magis quam augeatur.
3. Praeterea, si innovato homine corpora caelestia innoventur,
oportet quod eo deteriorato fiant deteriora. Sed hoc non videtur
probabile, cum illa corpora sint invariabilia quantum ad id quod est in
substantia eorum. Ergo nec innovato homine innovabuntur.
4. Praeterea, si deteriorata tunc fuerint, oportet quod tantum
deteriorata fuerint quantum dicitur esse melioranda in hominis
innovatione. Sed Isai. 30, 26, dicitur, quod tunc erit lux
lunae sicut lux solis. Ergo et in primo statu ante peccatum luna
lucebat quantum nunc lucet sol. Ergo quandocumque luna erat super
terram, faciebat diem sicut facit sol; et hoc manifeste apparet falsum
per id quod dicitur Gen. 1, quod luna facta est ut praeesset nocti.
Ergo homine peccante non sunt corpora caelestia diminuta in lumine; et
ita nec eorum lumen augebitur, ut videtur, in hominis glorificatione.
5. Praeterea, claritas corporum caelestium ordinatur ad usum
hominis, sicut et aliae creaturae. Sed post resurrectionem claritas
solis non cedet in hominis usum: dicitur enim Isai. 60, 19: non
erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lunae
illuminabit te; et Apoc. 21, 23, dicitur, quod civitas illa
beatorum non egebit sole neque luna, ut luceant in ea. Ergo eorum
claritas non augebitur.
6. Praeterea, non esset sapiens artifex qui maxima instrumenta
faceret ad aliquod modicum artificium constituendum. Sed homo est
quoddam minimum comparatione caelestium corporum, quae sua ingenti
magnitudine quasi incomparabiliter hominis quantitatem excedunt; immo
etiam totius terrae, quae habet se ad caelum ut punctum ad sphaeram,
sicut astrologi dicunt. Ergo, cum Deus sit sapientissimus, non
videtur quod finis creationis caeli sit homo; et ita non videtur quod
eo peccante caelum deterioratum fuerit, nec eo glorificato melioretur.
1. Sed contra est quod dicitur Isai. 30, 26: erit lux lunae
sicut lux solis, et lux solis septempliciter.
2. Praeterea, totus mundus innovabitur in melius, ut supra dictum
est. Sed caelum est nobilior pars mundi corporalis. Ergo in melius
mutabitur. Sed hoc non potest esse, nisi majori claritate
resplendeat. Ergo majorabitur et crescet claritas ejus.
3. Praeterea, omnis creatura quae ingemiscit et parturit, expectat
revelationem gloriae futurae filiorum Dei, ut dicitur Rom. 8. Sed
etiam corpora caelestia sunt hujusmodi, ut ibidem dicit Glossa. Ergo
expectant gloriam sanctorum. Sed non expectarent, nisi ex hoc eis
aliquid accresceret. Ergo claritas eis per hoc accrescet, qua
praecipue decorantur.
Respondeo dicendum, quod sicut supra dictum est, ad hoc innovatio
mundi ordinatur, ut etiam mundo innovato manifestis indiciis quasi
sensibiliter Deus ab homine videatur. Creatura autem praecipue in
Dei cognitionem ducit sua specie et decore, quae manifestant
sapientiam facientis et gubernantis; unde dicitur Sap. 13, 5: a
magnitudine speciei cognoscibiliter poterat creator horum videri.
Pulchritudo autem caelestium corporum praecipue consistit in luce;
unde Eccli. 43, 10: species caeli gloria stellarum, mundum
illuminans in excelsis dominus; et ideo praecipue quantum ad claritatem
corpora caelestia meliorabuntur. Quantitas autem et modus
meliorationis illi soli cognita est qui erit meliorationis auctor.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis purgans non causabit innovationis
formam, sed disponet tantum ad eam, purgando a foeditate peccati, et
ab impuritate commixtionis, quae in corporibus caelestibus non
invenitur; et ideo, quamvis corpora caelestia per ignem non sint
purganda, sunt tamen divinitus innovanda.
Ad secundum dicendum, quod motus non importat aliquam perfectionem in
eo quod movetur, secundum quod in se consideratur, cum sit actus
imperfecti; quamvis possit pertinere ad perfectionem corporis,
inquantum est causa alicujus. Sed lux pertinet ad perfectionem
corporis lucentis, etiam in substantia sua considerati; et ideo
postquam corpus caeleste desinet esse causa generationis, non remanebit
mortuum, sed remanebit claritas ejus.
Ad tertium dicendum, quod super illud Isai. 30: erit lux lunae
sicut lux solis, dicit Glossa: omnia propter hominem facta, in ejus
lapsu pejorata sunt; et sol et luna suo lumine minorata; quae quidem
minoratio a quibusdam intelligitur secundum realem luminis
minorationem. Nec obstat quod corpora caelestia secundum naturam sint
invariabilia: quia illa variatio facta est a divina virtute. Alii
autem probabilius intelligunt, minorationem illam esse dicentes non
secundum realem luminis defectum, sed quo ad usum hominis, qui non
tantum beneficium ex lumine corporum caelestium post peccatum consecutus
est, quantum ante fuisset consecutus; per quem etiam modum dicitur,
Genes. 3, 17: maledicta terra in opere tuo (...) spinas et
tribulos germinabit tibi; quae tamen etiam ante spinas et tribulos
germinabat, sed non in hominis poenam. Nec tamen sequitur, si lux
caelestium corporum per essentiam minorata non est homine peccante,
quod realiter non sit augenda in ejus glorificatione: quia peccatum
hominis non immutavit statum universi, cum etiam homo prius et post,
animalem vitam habuerit, quae motu et generatione creaturae corporalis
indigeat. Sed glorificatio hominis statum totius creaturae corporalis
immutabit, ut dictum est; et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod minoratio illa, ut probabilius aestimatur,
non fuit secundum substantiam, sed secundum effectum; unde non
sequitur quod luna existens super terram diem fecisset; sed quod tantum
commodum ex lumine lunae homo habuisset, sicut nunc habet ex lumine
solis; et post resurrectionem, quando lux lunae augmentabitur secundum
rei veritatem, non erit alicubi nox super terram, sed solum in centro
terrae ubi erit Infernus: quia tunc, ut dicitur, luna lucebit
quantum nunc lucet sol; sol autem in septuplum quam modo luceat;
corpora autem beatorum septies magis sole: quamvis hoc non sit aliqua
auctoritate vel ratione probatum.
Ad quintum dicendum, quod aliquid potest cedere in usum hominis
dupliciter. Uno modo propter necessitatem; et sic nulla creatura
cedet in usum hominis, quia ex Deo plenam sufficientiam habebit; et
hoc significatur in auctoritate apostoli inducta; quae dicit, quod
civitas non eget sole vel luna. Alius usus est ad majorem
perfectionem; et sic homo aliis creaturis utetur, non tamen quasi
necessariis ad perveniendum in finem, sicut nunc eis utitur.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa est Rabbi Moysi, qui omnino
nititur improbare, mundum propter hominem esse factum; unde hoc quod
in veteri testamento de innovatione mundi legitur, sicut patet in
auctoritatibus Isaiae inductis, dicit metaphorice esse dictum; ut
sicut alicui dicitur obtenebrari sol, quando in magnam tristitiam
incidit, ut nesciat quid faciat (qui etiam modus loquendi consuetus
est in Scriptura), ita etiam e contrario dicitur ei sol magis
lucere, et totus mundus innovari, quando ex statu tristitiae in
maximam exultationem convertitur. Sed hoc dissonat ab auctoritatibus
et expositionibus sanctorum. Unde rationi illi inductae hoc modo
respondendum est, quod quamvis corpora caelestia maxime excedant corpus
hominis, tamen plus multo excedit anima rationalis caelestia corpora
quam ipsa excedunt corpus humanum; unde non est inconveniens, si
corpora caelestia propter hominem esse facta dicantur; non tamen sicut
principalem finem, quia principalis finis omnium Deus est.
|
|