|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod elementa non
innovabuntur per receptionem alicujus claritatis. Sicut enim lux est
claritas corporis caelestis propria, ita calidum et frigidum, et
humidum et siccum, sunt propriae qualitates elementorum. Ergo sicut
caelum innovatur per augmentum claritatis, ita debent innovari elementa
per augmentum qualitatum activarum et passivarum.
2. Praeterea, rarum et densum sunt propriae qualitates elementorum,
quas elementa in illa innovatione non amittent, ut dictum est. Sed
raritas et densitas elementorum resistere videntur claritati, cum
corpus clarum oporteat alio modo condensatum esse; unde claritas aeris
non videtur quod possit claritatem pati; et similiter etiam nec
densitas terrae, quae pervietatem tollit. Ergo non potest esse quod
innoventur per alicujus claritatis additionem.
3. Praeterea, constat quod damnati erunt in terra. Sed ipsi erunt
in tenebris non solum interioribus, sed etiam exterioribus. Ergo
terra non dotabitur claritate in illa innovatione, et eadem ratione nec
alia elementa.
4. Praeterea, multiplicatio claritatis in elementis multiplicat
calorem. Si igitur in illa innovatione erit major claritas elementorum
quam nunc sit, erit etiam per consequens major caliditas; et sic
videtur quod transmutentur a naturalibus suis qualitatibus, quae sunt
eis secundum certam mensuram; quod est absurdum.
5. Praeterea, bonum universi, quod consistit in ordine et
harmonia, dignius est quam bonum alicujus naturae singularis. Sed si
creatura efficiatur melior, tollitur bonum universi: quia non
remanebit eadem harmonia. Ergo si corpora elementaria, quae secundum
gradum suae naturae quem tenent in universo, claritatis debent esse
expertia, claritatem recipiant, ex hoc magis deperiet perfectioni
universi quam accrescet.
1. Sed contra est quod dicitur Apocalyp. 1, 21: vidi caelum
novum et terram novam. Sed caelum innovabitur per majorem claritatem.
Ergo et terra, et similiter alia elementa.
2. Praeterea, corpora inferiora fuerunt in usum hominis, sicut et
superiora. Sed creatura corporalis remunerabitur propter ministerium
quod homini exhibuit, ut videtur dicere Glossa ad Rom. 8. Ergo
etiam elementa clarificabuntur, sicut et alia corpora caelestia.
3. Praeterea, corpus hominis est ex elementis compositum. Ergo
partes elementorum quae sunt in corpore hominis, glorificato homine,
glorificabuntur per receptionem claritatis. Sed eamdem convenit esse
dispositionem totius et partis. Ergo et ipsa elementa convenit
claritate dotari.
Respondeo dicendum, quod sicut est ordo caelestium spirituum ad
spiritus terrenos, scilicet humanos; ita etiam est ordo caelestium
corporum ad corpora terrestria. Cum autem creatura corporalis sit
facta propter spiritualem, et per eam regatur; oportet similiter
disponi corporalia sicut spiritualia disponuntur. In illa autem ultima
rerum consummatione spiritus inferiores accipient proprietates
superiorum spirituum, quia homines erunt sicut Angeli in caelis,
sicut dicitur Matth. 22; et hoc erit, inquantum ad maximam
perfectionem deveniet id secundum quod humanus spiritus cum angelico
convenit. Unde et similiter cum corpora inferiora cum caelestibus non
communicent nisi in natura lucis et diaphani, ut dicitur in 2 de
anima; oportet corpora inferiora maxime perfici secundum claritatem.
Unde omnia elementa claritate quadam vestientur: non tamen
aequaliter, sed secundum modum suum. Terra enim, ut dicitur, erit
in superficie exteriori pervia sicut vitrum, aqua sicut crystallus,
aer ut caelum, ignis ut luminaria caeli.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra dictum est, innovatio mundi
ordinatur ad hoc quod homo etiam sensu in corporibus quodammodo per
manifesta indicia divinitatem videat. Inter sensus autem nostros
spiritualior est visus et subtilior; et ideo quantum ad qualitates
visivas, quarum principium est lux, oportet omnia corpora inferiora
maxime meliorari. Qualitates autem elementares pertinent ad tactum,
qui est maxime materialis; et earum excessus contrarietatis magis est
contristativus. Excessus autem lucis erit delectabilis, cum
contrarietatem non habeat nisi propter organi debilitatem, quae tunc
non erit.
Ad secundum dicendum, quod aer non erit clarus sicut radios
projiciens, sed sicut diaphanum illuminatum; terra vero quamvis ex
natura sua opacitatem habeat propter defectum lucis, tamen ex divina
virtute in sui superficie claritatis gloria vestietur sine praejudicio
densitatis ipsius.
Ad tertium dicendum, quod in loco Inferni non erit terra glorificata
per claritatem, sed loco hujus gloriae habebit pars illa terrae
spiritus rationales hominum et Daemonum; qui quamvis ratione culpae
sint infimi, tamen ex dignitate naturae sunt qualibet qualitate
corporali superiores. Vel dicendum, quod etiamsi sit tota
glorificata, nihilominus reprobi in tenebris exterioribus erunt: quia
etiam ignis Inferni qui aliquid eis lucebit, quantum ad aliud eis
lucere non poterit, ut dist. ult. dicetur.
Ad quartum dicendum, quod claritas illa erit in istis corporalibus,
sicut est in corporibus caelestibus, in quibus caliditatem non causat;
quia corpora ista tunc erunt inalterabilia, sicut modo caelestia.
Ad quintum dicendum, quod non tolletur propter meliorationem
elementorum ordo universi; quia etiam omnes aliae partes
meliorabuntur; et sic remanebit eadem harmonia.
|
|