|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod plantae et animalia
remaneant in illa innovatione. Elementis enim non debet aliquid
subtrahi quod ad eorum ornatum pertinet. Sed animalibus et plantis
elementa ornari dicuntur. Ergo non auferentur in illa innovatione.
2. Praeterea, sicut elementa homini servierunt, ita etiam animalia
et plantae et corpora mineralia. Sed elementa propter praedictum
ministerium glorificabuntur. Ergo et animalia et plantae et mineralia
corpora glorificabuntur.
3. Praeterea, universum remanebit imperfectum, si aliquod quod est
de ejus perfectione auferatur. Sed species animalium et plantarum et
corporum mineralium sunt de perfectione universi. Cum igitur non
debeat dici, quod mundus in sua innovatione imperfectus remaneat,
videtur quod oportet dicere, plantas et animalia remanere.
4. Praeterea, animalia et plantae habent nobiliorem formam quam ipsa
elementa. Sed mundus in illa finali innovatione in melius mutabitur.
Ergo magis debent remanere animalia et plantae quam elementa, cum sint
nobiliora.
5. Praeterea, inconveniens est dicere quod naturalis appetitus
frustretur. Sed secundum naturalem appetitum animalia et plantae
appetunt esse perpetuum, etsi non secundum individuum, saltem secundum
speciem; et ad hoc ordinatur eorum generatio continua, ut in 2 de
Gener. dicitur. Ergo inconveniens est dicere, quod istae species
aliquando deficiant.
1. Sed contra, si plantae et animalia remanebunt; aut omnia, aut
quaedam. Si omnia, oportebit etiam animalia bruta quae prius fuerunt
mortua resurgere, sicut et homines resurgent; quod dici non potest,
quia cum forma eorum in nihilum cedat, non potest eadem numero resumi.
Si autem non omnia, sed quaedam; cum non sit major ratio de uno quam
de alio quod in perpetuum maneat; videtur quod nullum eorum in
perpetuum manebit. Sed quidquid remanebit post mundi innovationem, in
perpetuum erit, generatione et corruptione cessante. Ergo plantae et
animalia penitus post mundi innovationem non erunt.
2. Praeterea, secundum philosophum in 2 de Gener., in animalibus
et plantis et hujusmodi corporibus speciei perpetuitas non conservatur
nisi secundum continuationem motus caelestis. Sed tunc motus caelestis
deficiet. Ergo non poterit perpetuitas in istis speciebus conservari.
3. Praeterea, cessante fine, cessare debet id quod est ad finem.
Sed animalia et plantae factae sunt ad animalem vitam hominis
sustentandam; unde dicitur Gen. 9, 3: sicut olera virentia dedi
vobis omnem carnem. Sed post illam innovationem animalis vita in
homine non erit. Ergo nec plantae nec animalia remanere debent.
Respondeo dicendum, quod cum innovatio mundi propter hominem fiat,
oportet quod innovationi hominis conformetur. Homo autem innovatus de
statu corruptionis in incorruptionem transiet ad statum perpetuae
quietis, ut dicitur 1 Corinth. 15, 53: oportet corruptibile
hoc induere incorruptionem; et ideo mundus hoc modo innovabitur, ut
abjecta omni corruptione et transmutatione, perpetuo remaneat in
quiete; unde ad illam innovationem nihil ordinari poterit nisi quod
habet ordinem ad incorruptionem. Hujusmodi autem sunt corpora
caelestia, elementa, et homines. Corpora enim caelestia secundum sui
naturam incorruptibilia sunt et secundum totum et secundum partem;
elementa vero sunt quidem corruptibilia secundum partes, et
incorruptibilia secundum totum; homines vero corrumpuntur et secundum
totum et secundum partes; sed hoc ex parte materiae, non ex parte
formae, scilicet animae rationalis, quae post corruptionem hominis
remanet incorrupta; animalia vero bruta et plantae et mineralia et
omnia corpora mixta corrumpuntur et secundum totum et secundum partem,
et ex parte materiae quae formam amittit, et ex parte formae quae actu
non manet; et sic nullo modo habent ordinem ad incorruptionem. Unde
in illa innovatione non manebunt, sed sola ea quae dicta sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod hujusmodi corpora dicuntur esse ad
ornatum elementorum, inquantum virtutes activae et passivae generales
quae sunt in elementis, ad speciales actiones contrahuntur; et ideo
sunt ad ornatum elementorum in statu actionis et passionis. Sed hic
status in elementis non remanebit; unde nec animalia nec plantas
remanere oportet.
Ad secundum dicendum, quod nec animalia nec plantae, nec aliqua alia
corpora in ministrando homini aliquid meruerunt, cum libertate arbitrii
careant; sed pro tanto dicuntur quaedam corpora remunerari, quia homo
meruit ut illa innoventur quae ad innovationem ordinem habent. Plantae
autem et animalia non habent ordinem ad innovationem, ut praedictum
est, unde ex hoc homo non meruit ut illa innoventur; quia nullus
potest alteri mereri nisi id cujus est capax, nec etiam sibi ipsi.
Unde etiam dato quod animalia bruta mererentur in ministerio hominis,
non tamen essent innovanda.
Ad tertium dicendum, quod sicut perfectio hominis multipliciter
assignatur; est enim perfectio naturae conditae, et naturae
glorificatae; ita etiam perfectio universi est duplex; una secundum
statum hujus mutabilitatis, altera secundum statum futurae novitatis.
Plantae autem et animalia sunt de perfectione ejus secundum statum
istum, non autem secundum statum novitatis illius, cum ordinem ad eam
non habeant.
Ad quartum dicendum, quod quamvis animalia et plantae quantum ad
quaedam alia, sint nobiliora quam ipsa elementa; tamen quantum ad
ordinem incorruptionis, elementa sunt nobiliora, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum, quod naturalis appetitus ad perpetuitatem, qui
inest animalibus et plantis, est accipiendus secundum ordinem ad motum
caeli, ut scilicet tantum in esse permaneant, quantum motus caeli
durabit; non enim potest appetitus esse in effectu ut permaneat ultra
causam suam. Et ideo si, cessante motu primi mobilis, plantae et
animalia non remaneant secundum speciem, non sequitur appetitum
naturalem frustrari.
|
|