|
Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est
coluber tortuosus. Job 26, 13. Creaturarum consideratio
pertinet ad theologos, et ad philosophos; sed diversimode.
Philosophi enim creaturas considerant, secundum quod in propria natura
consistunt; unde proprias causas et passiones rerum inquirunt: sed
theologus considerat creaturas, secundum quod a primo principio
exierunt, et in finem ultimum ordinantur qui Deus est; unde recte
divina sapientia nominatur: quia altissimam causam considerat, quae
Deus est. Unde dicitur Eccli. 42, 17: nonne Deus fecit
sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua? Per modum istum in hoc
secundo libro de creaturis agitur; unde materia ejus ex verbis
praemissis accipi potest, ex quibus tria elicere possumus, scilicet
rerum principium, principii ipsius actum, et actus effectum. Ex
parte principii duo tanguntur, scilicet spiritus, et manus: spiritus
bonitatis vel voluntatis suae; sed manus potestatis. De hoc spiritu
dicitur in Psalm. 103, 30: emitte spiritum tuum et creabuntur.
Quia secundum Dionysium, sicut sol radios suos emittit ad corporum
illuminationem, ita divina bonitas radios suos, idest participationes
sui, diffundit ad rerum creationem. Et ideo Augustinus dicit, quod
inquantum bonus est, sumus. Istum spiritum negaverunt qui posuerunt
Deum produxisse res ex necessitate naturae, et non ex libertate
voluntatis; contra quos dicit Dionysius, quod divinus amor non
permisit eum sine germine esse. Sed de manu potestatis ejus in
Psalm. 103, 28: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur
bonitate. In manu siquidem ejus erant omnes fines terrae, quia ab
aeterno non nisi in ejus potestate erant. Aperta enim manu clave
amoris, creaturae prodierunt. Haec est manus de qua dicit Isai.
59, 1: ecce non est abbreviata manus ejus: quia infinita sua
virtute rerum substantiam in esse producit. Hanc manum abbreviare
voluerunt qui a Deo nihil fieri posse ex nihilo astruxerunt. Et sic
apparet in productione creaturarum, Trinitas personarum. In spiritu
ipse spiritus sanctus, de quo dicitur Sap. 1, 7: spiritus domini
replevit omnem terram. In manu filius, qui etiam brachium patris
dicitur Job 40, 4: si habes brachium sicut Deus, et si voce
simili tonas? Eo quod ipse est virtus et sapientia Dei, 1
Corinth. 1; et: omnia per ipsum facta sunt, Ioan. 1, 3. Sed
in pronomine ejus persona patris exprimitur cujus est et filius et
spiritus sanctus de quo dicitur Gen. 1, 1: in principio creavit
Deus caelum et terram. Sed ex parte actus tangit etiam duo; scilicet
ornatum, et obstetricationis officium. Ornatus pertinet ad
dispositionem rerum, quia eas varia pulchritudine decoravit, ut
dicitur Eccli. 42, 21: magnalia sapientiae suae decoravit. De
hac etiam pulchritudine Boetius dicit: mundum mente gerens pulchrum
pulcherrimus ipse. Sed obstetricatio pertinet ad providentiae
gubernationem, qua creaturas per se subsistere non valentes, ad modum
obstetricis in esse conservat, necessaria in finem ministrat, et
impedimenta repellit, etiam mala in bonum ordinando; unde dicitur Job
38, 8, secundum similem metaphoram: quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens? Ex parte effectus duo
tangit; scilicet caelum, et colubrum tortuosum. In caelo duo
considerare possumus: scilicet stabilitatem, Proverb. 3, 19:
stabilivit caelos prudentia, et indeficientem claritatem, de qua
Eccli. 24, 6: ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens.
Unde per caelos intelligere possumus creaturas quae in decore suo
firmiter perstiterunt. Similiter in colubro tortuoso duo considerare
possumus; scilicet obscuritatem, et obliquitatem. Primum in nomine
colubri, obscuritatem intelligimus: quia coluber dicitur quasi colens
umbram, quae sonat privationem lucis. Obliquitatem in hoc quod
dicitur tortuosum; distortum enim est quod rectitudine obliquatur. Et
ideo per hunc colubrum tortuosum creaturae illae intelligi possunt
quarum pulchritudo est per peccatum obscurata et rectitudo obliquata,
et praecipue Diabolum, cujus invidia mors intravit in orbem terrarum,
Sap. 3, et de umbrositate ejus dicitur Job 40, 16: sub umbra
dormit in secreto calami; et de ejus tortuositate dicitur Isai.
27, 1: visitabit dominus in gladio suo duro et grandi et forti
super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem
tortuosum et occidet eum. Recte ergo caelos spiritus ornasse dicitur:
quia in creaturis quae suum ordinem servaverunt, et divina bonitas
clarius resplendet, et decoris ornatus immutatus non est. Recte etiam
dicitur coluber tortuosus manu obstetricante eductus: quia in malis
relucet etiam divina potentia per hoc quod cohibentur, et divina
providentia per hoc quod eorum mala ordinantur in bonum. Et sic patet
materia hujus secundi libri, in quo de institutione creaturarum
agitur, et lapsu per peccatum Angeli vel hominis.
|
|