|
Dividitur ergo liber iste in partes duas: in prima determinat de
creaturis in communi: in secunda determinat de eis in speciali,
quantum ad considerationem theologi pertinet. Secunda, dist. 2,
ibi: de angelica itaque natura haec primo consideranda sunt. Prima in
duas: in prima determinat de creaturis secundum exitum earum a
principio; in secunda determinat de eis secundum ordinem earum in
ultimum finem, ibi: credamus ergo rerum creatarum (...) causam
non esse nisi bonitatem creatoris. Prima dividitur in tres: in prima
inducit auctoritatem, quae, ostensa veritate omnium, errorem
excludit; secundo prosequitur errores, qui per auctoritates
confirmantur, ibi: Plato namque tria initia existimavit; tertio
concludit veritatem, ibi: horum ergo et similium errorem spiritus
sanctus evacuans, veritatisque disciplinam tradens, Deum in principio
temporum mundum creasse, et ante tempora aeternaliter extitisse
significat. Circa primum duo facit: primo tangit errorem Platonis;
secundo errorem Aristotelis, ibi: Aristoteles vero duo principia
dixit: circa primum facit duo: primo ostendit quomodo per auctoritatem
Scripturae refellitur error Platonis, tum propter multitudinem
principiorum, tum propter negationem creationis; secundo removet
quamdam dubitationem ex dictis, ibi: verumtamen sciendum est, haec
verba, scilicet creare, facere, agere, et alia hujusmodi, de Deo
non posse dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Ad
evidentiam hujus partis quaeruntur hic sex: 1 utrum sit tantum unum
primum principium; 2 utrum ab illo principio res per creationem
effluxerunt; 3 utrum tantum ab ipso res per creationem prodierunt, an
etiam ab aliquibus principiis secundis; 4 si non per creationem,
utrum alio quolibet modo unum possit esse causa alterius; 5 utrum res
ab aeterno creatae fuerunt; 6 supposito quod non, quomodo dicitur
Deus in principio caelum et terram creasse.
|
|