|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sint plura prima
principia. Quia, secundum philosophum, si unum contrariorum fuerit
in natura, et reliquum. Sed summum malum est contrarium summo bono,
sicut et malum bono. Ergo cum sit quoddam summum bonum, quod est
principium primum omnium bonorum, videtur quod sit et unum summum
malum, quod est principium primum omnium malorum: et sic erunt duo
prima principia.
2. Praeterea, omne quod fit, vel ipsum est primum principium, vel
est ab aliquo principio, sicut in 2 Physic. dicitur. Sed aliquod
malum fit in mundo. Si ergo ipsum non sit primum principium (quia hoc
dato, haberetur propositum), oportet quod sit ab aliquo principio.
Sed non a bono, quia bonum est destructivum mali, et non causa ejus,
sicut nec calidum frigidi; et eadem ratione illius mali, si non sit
primum principium, erit alterum malum principium primum; non est enim
in principiis vel causis procedere in infinitum, ut probatur 2
Metaph. Ergo videtur quod oportet devenire ad primum malum, quod sit
principium omnis mali; et sic habetur propositum.
3. Si dicas, quod malum non habet principium, sed accidit praeter
intentionem alicujus principii agentis. Contra, omne quod accidit
praeter intentionem agentis, est casuale, et in paucioribus. Sed
malum invenitur ut in pluribus, ut in 2 Topic. dicitur. Ergo
videtur quod malum sit intentum, et habeat per se principium.
4. Praeterea, quae sunt ab uno principio, habent conformitatem ad
invicem: quia principiatum imitatur principium. Sed in rebus
reperitur magna contrarietas et diversitas. Ergo oportet eam in
principia contraria reducere.
5. Praeterea, materia et agens nunquam incidunt in idem, ut in 2
Physic. dicitur: nec etiam agens et forma in idem numero. Sed res
habent principia et formalia et materialia et activa; et in singulis
est devenire ad unum primum, ut in 2 Metaph. probatur. Ergo
oportet ponere multa prima principia.
1. Sed contra, omnem multitudinem praecedit unitas: quia pluralitas
ex unitate nascitur. Si ergo ponantur plura principia, oportet eis
esse prius unum principium. Sed primo non est aliquid prius. Ergo
impossibile est ponere plura prima principia.
2. Praeterea, quaecumque conveniunt in aliquo et in alio differunt,
oportet esse composita. Sed si ponantur plura prima principia,
oportet ea in aliquo convenire, ex quo habent rationem principii; et
cum sint plura, in aliquo differre. Ergo oportet ea esse composita.
Sed nullum compositum est primum. Ergo impossibile est esse plura
prima principia.
3. Praeterea, si essent plura principia prima, aut essent similia,
aut contraria. Si similia, aut utrumque per se sufficiens, et sic
alterum superflueret; aut utrumque per se insufficiens, sed conjuncta
sufficerent ad principiandum res; et sic non essent prima principia:
tum quia indigerent conjungente quod esset prius eis: tum quia agerent
per aliud additum essentiae, scilicet per conjunctionem ipsam; et
nullum tale est principium primum. Si autem sunt contraria, omne
autem contrarium destruit et impedit contrarium suum; ergo si sint
aequalis potentiae, unum impediet alterum, adeo quod nullus sequetur
effectus. Si vero alterum fuerit potentius, omnino destruet alterum.
Ergo impossibile est esse plura prima principia.
Respondeo dicendum, quod primum dicitur dupliciter: scilicet primum
simpliciter, et primum in genere vel in ordine aliquo. Si secundo
modo, sic secundum genera plura causarum sunt plura prima principia,
ut materiale primum quod est materia prima, et primum formale, quod
est esse, et sic de aliis; et ulterius descendendo ad diversa rerum
genera, inveniuntur diversa prima principia in diversis etiam secundum
idem genus causae; sicut in liquabilibus prima materia est aqua, et in
aridis terra; et in animalibus semen, vel menstruum. Sed primum
simpliciter impossibile est esse nisi unum: et hoc tripliciter patet:
primo ex ipso ordine universi, cujus partes inveniuntur ad invicem
ordinatae esse, quasi partes animalis in toto, quae sibi invicem
deserviunt. Talis autem coordinatio plurium non est, nisi unum
aliquod intendant. Ergo oportet esse unum summum bonum ultimum, quod
ab omnibus est desideratum; et hoc est principium. Aliter apparet ex
ipsa rerum natura. Invenitur enim in omnibus rebus natura entitatis,
in quibusdam magis nobilis, et in quibusdam minus; ita tamen quod
ipsarum rerum naturae non sunt hoc ipsum esse quod habent: alias esse
esset de intellectu cujuslibet quidditatis, quod falsum est, cum
quidditas cujuslibet rei possit intelligi esse non intelligendo de ea an
sit. Ergo oportet quod ab aliquo esse habeant, et oportet devenire ad
aliquid cujus natura sit ipsum suum esse; alias in infinitum
procederetur; et hoc est quod dat esse omnibus, nec potest esse nisi
unum, cum natura entitatis sit unius rationis in omnibus secundum
analogiam; unitas enim causati requirit unitatem in causa per se; et
haec est via Avicennae. Tertia via est ex immaterialitate ipsius
Dei: oportet enim causam moventem caelum esse virtutem non in
materia, ut in 8 Physic. probatur. In his autem quae sunt sine
materia, non potest esse diversitas, nisi secundum quod natura unius
est magis completa et in actu existens quam natura alterius. Ergo
oportet quod illud quod venit ad perfectionem complementi et puritatem
actus, sit unum tantum, a quo proficiscatur omne illud quod potentiae
admixtum est: quia actus praecedit potentiam, et complementum
diminutum; ut in 9 Metaph. probatur. Circa hoc tamen tripliciter
est erratum. Quidam enim, ut primi naturales, non posuerunt nisi
causam materialem: unde qui ex eis plura principia materialia posuit,
plura principia simpliciter dixit prima. Quidam vero cum causa
materiali posuerunt etiam causam agentem, et dixerunt duo contraria
esse prima agentia, scilicet Empedocles, ut amicitiam et litem: et
huic consonat opinio Pythagorae, qui divisit omnia entia in duos
ordines, et unum ordinem reduxit in bonum, sicut in principium, et
alterum in malum: et exinde pullulavit haeresis Manichaeorum, qui
ponunt duos deos, unum creatorem bonorum, invisibilium,
incorporalium, novi testamenti; alium creatorem visibilium,
corporalium, veteris testamenti. Tertius error fuit eorum qui
posuerunt agens et materiam, sed agens non esse principium materiae,
quamvis sit unum tantum agens: et haec est opinio Anaxagorae et
Platonis: nisi quod Plato superaddidit tertium principium, scilicet
ideas separatas a rebus, quas exemplaria dicebat; et nullam esse
causam alterius; sed per haec tria causari mundum, et res ex quibus
mundus constat.
Ad primum ergo dicendum, quod summum malum non contrariatur summo bono
secundum rem, sed solum secundum vocem, propter duo. Primo, quia
summum malum esse non potest: nihil enim est adeo malum in quo non sit
aliquid boni, ad minus esse; et ideo dicit philosophus, quod si esset
adeo perfectum malum quod proveniret ex corruptione omnium
circumstantiarum, nec seipsum sustinere posset. Secundo, quia illi
bono quod nullo modo potest auferri vel minui, nihil opponitur
privative vel contrarie: unde nec ipsum particulare malum opponitur
summo bono directe, sed particulari bono, quod per ipsum privatur.
Et dico aliquid directe opponi alteri, quando opponitur ei secundum
quod hujusmodi; sicut nigredo manus opponitur albedini manus directe;
sed indirecte opponitur etiam albedini parietis, non in quantum est
nigredo vel albedo hujus, sed inquantum est albedo simpliciter: per
quem modum cuilibet bono quodlibet malum opponitur, non secundum
propriam rationem hujus vel illius, sed secundum communem rationem boni
et mali: et sic si malum summo bono opponatur, hoc erit indirecte:
quia non opponitur ei inquantum est tale bonum, sed inquantum bonum.
Ad secundum dicendum, quod malum non habet causam nisi per accidens
dupliciter. Primo modo scilicet, secundum quod agens per accidens
dicitur respectu ejus quod accidit praeter intentionem agentis, quia
omne agens agit propter finem, et intendit bonum quod est finis, et
nulla privatio est intenta, sed sequitur ex forma inducta cui
adjungitur: ignis enim non intendit a materia privare formam aeris,
sed inducere formam propriam; sed inducendo formam propriam, privat
formam aeris; similiter peccator intendit dulcedinem, quae est bonum
alicujus partis ejus, scilicet concupiscibilis, et non intendit
privationem gratiae. Secundo, sicut dicitur agens per accidens,
removens prohibens: prohibens enim privationem est forma vel res
aliqua. Unde qui removet illam rem, dicitur causare privationem;
sicut qui extinguit candelam vel exportat ex domo, dicitur causare
tenebras. Quod ergo dicitur, quod omne quod est, vel est principium
vel a principio, intelligendum est de illis quae sunt aliquid in re;
sed malum est privatio quaedam, et non nominat naturam aliquam
positive.
Ad tertium dicendum, quod si loquamur de malo naturae, malum potest
considerari vel respectu totius naturae, vel respectu alicujus
particularis agentis in natura. Si respectu totius naturae, sic
constat quod malum est valde in paucioribus, quia non potest esse nisi
in generabilibus et corruptibilibus, quorum congregatio est parvae
quantitatis respectu totius caeli, in quo nullum malum accidit. Si
autem consideretur respectu alicujus particularis agentis in natura,
constat quod actio ejus semper est secundum debitum naturae suae, nisi
aliquando impediatur, et hoc est raro; et ex tali impedimento accidit
malum in natura ejus, sicut apparet in partubus monstruosis. Si autem
loquamur de malo culpae, quod invenitur in eo quod non determinatur ad
unam actionem, sicut omnia quae agunt ex libertate voluntatis; aut hoc
est plurium naturarum, aut unius tantum. Si est unius naturae, sicut
in Angelis, sic constat quod in pluribus est consecuta operatio recta
secundum convenientiam naturae ipsorum, et peccatum ipsorum fuit ut in
paucioribus. Si autem est plurium naturarum, sicut est homo, qui est
compositus ex natura intellectuali et sensitiva, potest considerari
dupliciter. Vel secundum totam naturam speciei; et sic oportet quod
in pluribus actio ejus procedat secundum illam naturam cujus actio est
multiplicior, et circa bona magis manifesta nobis; et quia naturae
sensitivae actio est circa delectabilia sensus, quae magis
multiplicantur quam delectabile rationis, quod est etiam magis occultum
nobis, qui cognitionem a sensu accipimus; ideo plures sequuntur
operationes illas; et ex hoc contingit malum ipsi homini, non
inquantum est homo; quia non est homo secundum quod habet sensum, sed
secundum quod habet rationem. Vel potest considerari aliquod
individuum illius speciei; et sic contingit quod aliquis per voluntatem
determinatur ad sequendum operationes ipsius rationis per habitum
virtutis; et tunc ut in pluribus bene operatur, et deficit ut in
paucioribus: sed quando adhaeret alteri naturae, efficitur quasi
alius, ut dicitur in 9 Ethic.: unde tunc est judicium de ipso sicut
de aliis animalibus, in quibus est natura sensitiva tantum: quia in
pluribus operabitur bonum sibi quantum ad id quod factus est, ut leo
per crudelitatem, vel canis per iram, sus per luxuriam, et sic de
aliis, ut dicit Boetius. Unde constat quod malum est in
paucioribus, sive comparetur ad principium totius naturae, sive ad
aliquod agens particulare.
Ad quartum dicendum, quod res habent contrarietatem ad invicem quantum
ad proximos effectus, sed tamen concordant etiam contraria in ultimo
fine ad quem ordinantur secundum harmoniam quam constituunt, sicut
patet etiam in mixto quod componitur etiam ex contrariis; et ex hoc
sequitur quod agentia proxima sunt contraria, licet agens primum sit
unum: quia judicium de agente et fine est idem, cum hae duae causae in
idem incidant.
Ad quintum dicendum, quod quamvis Deus nullo modo sit materia,
nihilominus tamen ipsum esse, quod materia habet imperfectum, prout
dicitur ens in potentia, habet a Deo, et reducitur in ipsum sicut in
principium. Similiter et forma, quae pars est rei, est similitudo
agentis primi fluens ab ipso. Unde omnes formae reducuntur in primum
agens sicut in principium exemplare. Et sic patet quod est unum primum
principium simpliciter, quod est primum agens, et exemplar, et finis
ultimus.
|
|