|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per creationem nihil a
Deo possit exire in esse. Omne enim quod fit possibile erat prius
fieri: quia si non possibile erat fieri, et necesse non fieri ab
aequipollenti, et ita factum non esset. Sed quidquid est possibile
fieri vel moveri, est possibile per potentiam passivam; quae, cum non
sit ens per se existens, oportet quod sit in aliquo ente, quod est in
potentia ad aliquid. Sed nihil est ens in potentia ad aliquid, quin
etiam ad aliquid sit in actu. Ergo omne quod fit, fit ex aliquo ente
in actu praeexistente. Sed nullum tale creatur: quia creare est ex
nihilo aliquid facere, ut in littera dicitur. Ergo nihil a Deo
potest creari.
2. Praeterea, in omni mutatione est aliquid ex quo est mutatio per
se: quia omnis mutatio est inter duos terminos. Sed illud ex quo per
se fit aliquid, oportet remanere in eo quod fit vel secundum totum, si
fit ex eo sicut ex materia, ut cultellus ex ferro; vel secundum
aliquid ejus, scilicet secundum materiam, ut si dicatur totum fieri ex
toto, ut caro fit ex cibo: ex albedine enim non dicitur fieri nigredo
nisi per accidens, idest post albedinem, sicut etiam ex nocte dicitur
fieri dies. Si ergo dicatur ens fieri ex non ente, oportet quod non
ens, vel aliqua pars ejus, cum tamen partem non habeat, maneat in
ente, et quod sit simul ens et non ens, quod est impossibile. Ergo
omne quod fit, fit ex ente aliquo: ergo videtur quod impossibile est
aliquid a Deo creari.
3. Praeterea, nullum permanens simul fit et factum est: quia dum
fit, non est; et dum factum est, est: non autem simul est et non
est. Si ergo aliqua res permanens fiat a Deo, oportet quod fieri sit
ante suum esse. Sed factio, cum sit accidens, non potest esse sine
subjecto. Ergo oportet quod omne quod fit, fiat ex aliquo in quo sit
factio sicut in subjecto. Sed nullum tale creatur. Ergo nihil per
creationem fieri potest.
4. Praeterea, si creatio est aliquid, cum non sit substantia,
oportet quod sit accidens. Omne autem accidens est in aliquo
subjecto, non autem potest esse in ipso creato sicut in subjecto: quia
hoc est terminus ejus: sic enim creatum creatione esset prius,
inquantum est subjectum ejus, et posterius, inquantum est terminus.
Ergo oportet quod sit in aliqua materia, ex qua creatum fiat; et hoc
est contra rationem creationis. Ergo creatio nihil est.
5. Praeterea, si creatio aliquid est, aut est creator, vel
creatura. Sed non creator; quia sic esset ab aeterno, et ita
creaturae ab aeterno. Ergo est creatura. Sed omnis creatura aliqua
creatione creatur, et sic creationis est creatio in infinitum; quod
est impossibile, ut patet ex 5 Physic., ubi dicitur quod actionis
non est actio in infinitum. Ergo impossibile est creationem esse.
1. Sed contra est quod dicitur Genesis 1: in principio creavit
Deus caelum et terram.
2. Praeterea, omne agens agit secundum id quod est in actu. Sed
quod est secundum aliquid sui in actu, et secundum aliquid in
potentia, efficit rem secundum aliquid sui, scilicet inducendo formam
in materiam. Ergo cum primum ens, scilicet Deus, sit actus sine
permixtione potentiae, videtur quod totam rem efficere possit,
secundum totam substantiam ejus. Hoc autem est creare. Ergo videtur
quod Deus creare possit.
Respondeo quod creationem esse, non tantum fides tenet, sed etiam
ratio demonstrat. Constat enim quod omne quod est in aliquo genere
imperfectum, oritur ab eo in quo primo et perfecte reperitur natura
generis: sicut patet de calore in rebus calidis ab igne. Cum autem
quaelibet res, et quidquid est in re, aliquo modo esse participet, et
admixtum sit imperfectioni, oportet quod omnis res, secundum totum id
quod in ea est, a primo et perfecto ente oriatur. Hoc autem creare
dicimus, scilicet producere rem in esse secundum totam suam
substantiam. Unde necessarium est a primo principio omnia per
creationem procedere. Sciendum est autem, quod ad rationem creationis
pertinent duo. Primum est ut nihil praesupponat in re quae creari
dicitur: unde in hoc ab aliis mutationibus differt, quia generatio
praesupponit materiam quae non generatur, sed per generationem
completur in actum formae transmutata; in reliquis vero mutationibus
praesupponitur subjectum, quod est ens completum; unde causalitas
generantis vel alterantis non sic se extendit ad omne illud quod in re
invenitur; sed ad formam, quae de potentia in actum educitur: sed
causalitas creantis se extendit ad omne id quod est in re; et ideo
creatio ex nihilo dicitur esse, quia nihil est quod creationi
praeexistat, quasi non creatum. Secundum est, ut in re quae creari
dicitur, prius sit non esse quam esse: non quidem prioritate temporis
vel durationis, ut prius non fuerit et postmodum sit; sed prioritate
naturae, ita quod res creata si sibi relinquatur, consequatur non
esse, cum esse non habeat nisi ex influentia causae superioris. Prius
enim unicuique inest naturaliter quod non ex alio habet, quam quod ab
alio habet: et ex hoc differt creatio a generatione aeterna: sic enim
non potest dici quod filius Dei si sibi relinquatur, non habeat esse,
cum recipiat a patre illud idem esse quod est patris, quod est esse
absolutum, non dependens ab aliquo. Et secundum ista duo creatio
dupliciter dicitur esse ex nihilo. Tum ita quod negatio neget ordinem
creationis importatae per hanc praepositionem ex, ad aliquid
praeexistens, ut dicatur esse ex nihilo, quia non ex aliquo
praeexistenti; et hoc quantum ad primum. Tum ita quod remaneat ordo
creationis ad nihil praeexistens, ut affirmatus; ut dicatur creatio
esse ex nihilo, quia res creata naturaliter prius habet non esse quam
esse; et si haec duo sufficiant ad rationem creationis, sic creatio
potest demonstrari, et sic philosophi creationem posuerunt. Si autem
accipiamus tertium oportere ad rationem creationis, ut scilicet etiam
duratione res creata prius non esse quam esse habeat, ut dicatur esse
ex nihilo, quia est tempore post nihil, sic creatio demonstrari non
potest, nec a philosophis conceditur; sed per fidem supponitur.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Avicennam, duplex est agens:
quoddam naturale quod est agens per motum, et quoddam divinum quod est
dans esse, ut dictum est. Et similiter oportet accipere duplex actum
vel factum: quoddam per motum agentis naturalis; et omne tale fieri
oportet quod praecedat tempore potentia non tantum activa, sed etiam
passiva: quia motus est actus existentis in potentia. Quoddam vero
est factum, inquantum recipit esse ab agente divino sine motu: et si
istud factum sit novum, oportet quod praecedat esse ejus natura et
duratione potentia activa et non passiva: et ab activa potentia tale
factum dicitur possibile fieri. Si autem non sit novum, tunc potentia
activa non praecedit duratione, sed natura.
Ad secundum dicendum, quod creatio non est factio quae sit mutatio
proprie loquendo; sed est quaedam acceptio esse. Unde non oportet
quod habeat ordinem essentialem nisi ad dantem esse; et sic non est ex
non esse, nisi inquantum est post non esse, sicut nox ex die.
Ad tertium dicendum, quod nulla res permanens potest simul fieri et
facta esse, si fieri proprie sumatur; sed quaedam sunt quae
significant ipsum factum per modum fieri, sicut cum dicitur motus
terminari: simul enim terminatur et terminatum est, et similiter simul
illuminatur et illuminatum est, eo quod illuminatio est terminus
motus, ut in 4 Physic. Commentator dicit; et similiter etiam forma
substantialis simul recipitur et recepta est; et similiter aliquid
simul creatur et creatum est. Et si objiciatur, quod ante omne factum
esse, est omne fieri proprie acceptum; dico, quod verum est in
omnibus quae fiunt per motum, sicut generatio sequitur motum
alterationis, et illuminatio motum localem; non autem sic est in
creatione, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod creatio potest sumi active et passive. Si
sumatur active, cum creatio significet operationem divinam, quae est
essentia ejus cum relatione quadam; sic creatio est substantia divina.
Si autem sumatur passive, sic est quoddam accidens in creatura, et
sic significat quamdam rem, non quae sit in praedicamento passionis,
proprie loquendo, sed quae est in genere relationis, et est quaedam
habitudo habentis esse ab alio consequens operationem divinam: et sic
non est inconveniens quod sit in ipso creato quod educitur per
creationem, sicut in subjecto; sicut filiatio in Petro, inquantum
recipit naturam humanam a patre suo, non est prior ipso Petro; sed
sequitur actionem et motum, quae sunt priora. Habitudo autem
creationis non sequitur motum, sed actionem divinam tantum, quae est
prior quam creatura.
Ad quintum dicendum, quod, ut prius dictum est, in 1, dist.
30, art. 3, quando creatura refertur ad creatorem, relatio
realiter fundatur in creatura, et in Deo secundum rationem tantum:
unde ipsa relatio importata in nomine creationis non ponit aliquid in
creatore, sed in creato tantum. Non tamen oportet quod alia creatione
creetur: quia illud quod est relatio per essentiam, non refertur ad
aliud alia relatione media, ut etiam in 1 dictum est, dist. 26,
art. 3, nisi secundum rationem; et hujusmodi relationes, quae
secundum rationem tantum sunt, non est impossibile in infinitum
multiplicari.
|
|