|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creare etiam conveniat
aliis quam Deo. Omne enim quod non producitur in esse per
generationem, si de novo fiat, creatur. Sed anima rationalis non
exit in esse per generationem. Ergo a quocumque fit, creatur. Sed
anima rationalis exit in esse virtute intelligentiarum; unde Plato
inducit Deum secundis diis dicentem: fenus quod credidistis ad vos
recipite; et loquitur de anima rationali. Et similiter in libro de
causis dicitur, quod creata est anima mediante intelligentia. Ergo
videtur quod Angeli: vel intelligentiae, creare possint.
2. Praeterea, cujuscumque dignitatis creatura est capax, haec ab eo
sibi communicatur qui summe liberalis est. Sed potentia creandi
communicabilis est creaturae, ut infra, in 4, dist. 5, Magister
dicit. Ergo videtur quod alicui creaturae sit communicatum quod
creet.
3. Praeterea, quanto aliquid magis resistit agenti, difficilius est
ab eo aliquid fieri. Sed contrarium est magis resistens quam non ens
simpliciter. Ergo difficilius est aliquid fieri ex contrario, quam ex
non ente. Sed agens naturale facit contrarium ex contrario. Ergo
videtur quod etiam ex non ente simpliciter aliquid facere possit, et
sic potest creare.
4. Praeterea, secundum quod res exeunt a Deo, ita etiam ordinantur
in ipsum. Sed secundum Dionysium in pluribus locis, lex divinitatis
est ut nunquam ultima reducantur in finem nisi per media. Ergo videtur
quod etiam ultima entium non immediate a Deo creentur, sed a causis
mediis.
5. Praeterea, in causatum causae secundae nunquam agit causa prima,
nisi secundum quod agit in ipsa causa secunda agente. Sed Deus, qui
est causa prima omnium rerum, cujuslibet rei creator est. Ergo et
quaelibet causa secunda, in qua Deus operando creat, creatrix dici
debet; et sic creare non tantum Deo convenit.
1. Sed contra, Damascenus anathematizat omnes qui dicunt Angelos
aliquid creare: de quibus tamen magis videtur quam de aliis. Ergo
videtur quod creare solius Dei sit.
2. Praeterea, ens et non ens simpliciter in infinitum distant. Sed
movere per distantiam infinitam est potentiae infinitae, qualis est
sola divina potentia. Ergo solius ejus creare est.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim
philosophi posuerunt quod a prima causa immediate est unum primum
causatum, a quo postmodum sunt alia, et sic deinceps; unde
posuerunt, unam intelligentiam causari mediante alia, et animam
mediante intelligentia, et corporalem naturam mediante spirituali:
quod pro haeresi condemnatur: quia haec opinio honorem qui Deo
debetur, creaturae attribuit; unde propinqua est ad trahendum in
idolatriam. Unde alii dixerunt, quod creatio nulli creaturae
convenit, nec etiam communicabilis est; sicut nec esse infinitae
potentiae, quam exigit creationis opus. Alii dixerunt creationem
nulli creaturae communicatam esse, communicari tamen potuisse: quod
Magister asserit, in 4 Lib., dist. 5, in fine. Utraque autem
harum ultimarum opinionum videtur mihi secundum aliquid vera esse. Cum
enim de ratione creationis sit ut non praeexistat aliquid sibi, ad
minus secundum naturae ordinem, hoc potest accipi vel ex parte
creantis, vel ex parte creati. Si ex parte creantis, sic dicitur
illa actio esse creatio quae non firmatur super actione alicujus causae
praecedentis; et sic est actio tantum causae primae: quia omnis actio
secundae causae firmatur super actione causae primae. Unde sicut non
potest communicari alicui creaturae quod sit causa prima; ita non
potest communicari sibi quod sit creans. Si autem sumatur ex parte
creati, sic illius proprie est creatio cui non praeexistat aliquid in
re, et hoc est esse. Unde dicitur in Lib. de causis, quod prima
rerum creatarum est esse; et alibi in eodem Lib. dicitur, quod esse
est per creationem, et aliae perfectiones superadditae per
informationem, et in compositis praecipue illud esse quod est primae
partis, scilicet materiae; et ex parte ista accipiendo creationem,
potuit communicari creaturae, ut per virtutem causae primae operantis
in ipsa, aliquod esse simplex, vel materia produceretur: et hoc modo
philosophi posuerunt intelligentias creare, quamvis sit haereticum.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc auctoritates philosophorum non
sunt recipiendae: quia in hoc erraverunt. Possent tamen exponi hoc
modo omnes illae auctoritates, ut dicerentur creare animas, inquantum
per motum orbium disponuntur corpora ad animae receptionem; sed hoc non
est de intentione eorum.
Ad secundum dicendum, quod quidquid est communicabile creaturae, de
hoc quod est pertinens ad perfectionem naturae ejus, communicatur
sibi; non autem est verum de perfectionibus secundis; sicut non omnis
homo qui receptibilis est regiae dignitatis, a Deo factus est rex; et
sic etiam est de auctoritate creandi, secundum illos qui dicunt, quod
creatio potuit creaturae communicari.
Ad tertium dicendum, quod resistens contrarium non facit difficultatem
in agendo, nisi inquantum elongat potentiam ab actu: quia unum
contrariorum quanto est magis intensum, tanto potentia est magis remota
ab actu: et ideo quod aliquid fiat ex non ente, simpliciter est
majoris virtutis quam quod fiat ex contrario: quia in non ente
simpliciter nulla potentia remanet.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ad ultimum finem reducantur ultima
per media; nunquam tamen influentia ultimi finis alicui mediorum
communicatur, ita scilicet ut sit ultimum desideratum; et sic etiam
nunquam influentia primi agentis, quae est creatio, alicui secundorum
principiorum communicari potest.
Ad quintum dicendum, quod agens proximum, ut generans, non operatur
in hac re generata, nisi educendo de potentia materiae formam. Sed
operatio causae primae est etiam in creando ipsam materiam: et ideo
agens naturale proximum est tantum generans hanc rem; sed agens primum
et divinum est creans; et ex hoc patet quod sicut operatio artis
fundatur super operationem naturae, inquantum natura praeparat arti
materiam; ita et operatio naturae fundatur supra creationem, inquantum
ministrat naturae materiam.
|
|