|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nihil aliud efficiat
aliquam rem nisi Deus. Agens enim quod agit sine medio, est
perfectius quam illud quod medio indiget in sua actione. Sed Deus est
agens perfectissimum. Ergo videtur quod omnia nullo mediante
producat.
2. Praeterea, inter alias creaturas Angeli sunt nobiliores. Sed
efficientia rerum non attribuitur Angelis; unus enim Angelus non est
causa alterius, nec est iterum causa corporalis creaturae. Ergo
videtur quod multo minus aliae creaturae sint causae quorumdam.
3. Praeterea, idem specie non producitur a diversis agentibus
secundum speciem. Sed prima individua omnium specierum immediate a
Deo creata sunt, supposito quod mundus non fuerit semper. Ergo
videtur quod nihil possit producere aliquid simile sibi secundum
speciem.
4. Praeterea, illud quod non est ex aliqua materia, non potest
fieri nisi per creationem. Sed formae et accidentia non habent
materiam partem sui; vel esset in infinitum abire. Ergo non possunt
fieri nisi per creationem. Inde sic. Omnis causa efficiens alicujus
rei dat sibi formam, vel substantialem, vel accidentalem. Sed
hujusmodi non producuntur nisi per creationem. Ergo nihil potest esse
causa efficiens alicujus rei nisi creator, qui tantum Deus est, ut
dictum est.
5. Praeterea, causa efficiens nunquam est deficientior quam
effectus. Sed agentia naturalia non agunt nisi per qualitates
activas, quae sunt accidentia: quod probatur ex hoc quod non est
possibile aliquid esse formam substantialem in uno, et accidentalem in
altero; unde calor, qui est accidens hominis, non potest esse forma
substantialis ignis; et sic de aliis. Ergo nullum agens naturae
producit aliquam formam substantialem; et sic idem quod prius.
1. Contra, secundum Damascenum, cujuslibet rei est propria
operatio. Sed omnis res quae habet propriam operationem activam, sua
operatione est causa alicujus. Ergo videtur quod ignis calefaciendo
sit causa caloris, et sic de aliis.
2. Praeterea, si Deus immediate causaret omnia, una res non
dependeret ab alia, sicut causatum a causa; et sic res non magis
fieret ab uno quam ab alio. Sed videmus ad sensum quod non fit
quodlibet ex quolibet, sed ex semine hominis semper generatur homo.
Ergo semen patris est causa effectiva filii.
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem sunt tres positiones.
Quarum una est, quod Deus immediate operetur omnia, ita quod nihil
aliud est causa alicujus rei; adeo quod dicunt quod ignis non
calefacit, sed Deus; nec manus movetur, sed Deus causat ejus
motum, et sic de aliis. Sed haec positio stulta est: quia ordinem
tollit universi, et propriam operationem a rebus, et destruit judicium
sensus. Secunda positio est quorumdam philosophorum, qui ut proprias
operationes rerum sustineant, Deum immediate omnia creare negant; sed
dicunt, quod immediate est causa primi creati, et illud est causa
alterius, et sic deinceps. Sed haec opinio erronea est: quia
secundum fidem non ponimus Angelos creatores, sed solum Deum
creatorem omnium visibilium et invisibilium. Tertia positio est, quod
Deus immediate omnia operatur, et quod res singulae proprias
operationes habent, per quas causae proximae rerum sunt, non tamen
omnium, sed quorumdam: quia enim, ut dictum est, secundum fidem non
ponitur creatura aliqua aliam in esse producere per creationem, nec
virtute propria nec aliena; ideo omnium illorum quae per creationem in
esse exeunt, solus Deus immediate causa est. Hujusmodi autem sunt
quae per motum in esse exire non possunt, nec per generationem. Primo
propter simplicitatem essentiae suae, in qua subsistunt: quia omne
quod generatur, oportet esse compositum ex materia et forma; unde nec
Angeli nec animae rationales possunt generari, sed solum creari;
secus autem de aliis formis, quae etiam si sint simplices, non tamen
habent esse absolutum, cum non sint subsistentes; unde exitus in esse
non debetur eis, sed composito habenti talem formam, quod per se
generari dicitur, quasi per se esse habens. Formae vero praedictae
non dicuntur generari nisi per accidens: et eadem ratione materia
prima, quae generationi substat, propter sui simplicitatem non
generatur, sed creatur. Secundo, propter elongationem a
contrarietate, ut corpora caelestia: omne enim quod generatur,
generatur ex contrario. Tertio, propter necessitatem generantis
similis in specie generato: propter quod primae hypostases immediate a
Deo creatae sunt: ut primus homo, primus leo, et sic de aliis: non
enim homo generari potest nisi ab homine. Aliter autem est de illis
rebus ad quarum generationem non requiritur agens simile in specie, sed
sufficit virtus caelestis cum qualitatibus activis et passivis, ut quae
ex putrefactione generantur. Aliorum vero quae per motum et
generationem producuntur, creatura causa esse potest, vel ita quod
habeat causalitatem supra totam speciem, sicut sol est causa in
generatione hominis vel leonis; vel ita quod habeat causalitatem ad
unum individuum speciei tantum, sicut homo generat hominem, et ignis
ignem. Horum tamen causa etiam Deus est, magis intime in eis operans
quam aliae causae moventes: quia ipse est dans esse rebus. Causae
autem aliae sunt quasi determinantes illud esse. Nullius enim rei
totum esse ab aliqua creatura principium sumit, cum materia a Deo
solum sit; esse autem est magis intimum cuilibet rei quam ea per quae
esse determinatur; unde et remanet, illis remotis, ut in libro de
causis dicitur. Unde operatio creatoris magis pertingit ad intima rei
quam operatio causarum secundarum: et ideo hoc quod creatum est causa
alii creaturae, non excludit quin Deus immediate in rebus omnibus
operetur, inquantum virtus sua est sicut medium conjungens virtutem
cujuslibet causae secundae cum suo effectu: non enim virtus alicujus
creaturae posset in suum effectum, nisi per virtutem creatoris, a quo
est omnis virtus, et virtutis conservatio, et ordo ad effectum;
quia, ut in libro de causis dicitur, causalitas causae secundae
firmatur per causalitatem causae primae.
Ad primum ergo dicendum, quod non est ex indigentia Dei quod causis
aliis indiget ad creandum, sed ex bonitate ipsius, qui etiam
dignitatem causandi aliis conferre voluit.
Ad secundum dicendum, quod si ponamus secundum quorumdam opinionem
Angelos deservire Deo in motibus orbium, constat quod Angeli causa
erunt generationis et corruptionis per motum orbium: et ista causalitas
in omnes retorquebitur, quamvis non omnes circa hoc ministerium
occupentur: quia secundum Dionysium, superiores Angeli inferiores
illuminant de ministeriis per eos exequendis. Si autem hoc non
supponitur, potest dici quod ex hoc quod Angeli sunt nobiliores, non
sequitur quod habeant hanc dignitatem, quae est causare generationem et
corruptionem in rebus; sed aliam multo digniorem, quae consistit in
Dei cognitione.
Ad tertium dicendum, quod non potest idem effectus secundum speciem
esse a diversis agentibus immediatis, habentibus operationes
determinatas ad determinatos effectus, sicut ab arte et natura. Sed
Deus non habet operationem determinatam ad aliquem effectum; immo una
sola operatione potest omnes effectus quos vult producere. Unde eumdem
effectum specie quem natura producit, Deus potest sine natura operante
facere.
Ad quartum dicendum, quod circa exitum rerum in esse per generationem
fuit triplex opinio. Prima fuit ponentium latitationem, scilicet
Anaxagorae, qui ponebat omnia in omnibus, et generationem fieri per
abstractionem; et sic non ponebat veram generationem, quae est per hoc
quod nova forma substantialis acquiritur materiae: et in hunc defectum
incidit omnis opinio antiquorum, qui non ponebant veram generationem,
sed generationem esse vel per congregationem et segregationem, vel per
alterationem tantum: et hoc contingebat eis, quia non ponebant causam
formalem, sed vel materialem tantum, vel cum hac etiam agentem. Alia
opinio huic contraria fuit Platonis qui posuit, formas separatas,
quas vocavit ideas, esse inducentes formas in materiis: et quasi ad
hanc opinionem reducitur opinio Avicennae, qui dicit quod omnes formae
sunt ab intelligentia, et agens naturale non est nisi praeparans
materiam ad receptionem formae; et ista opinio procedit ex hoc quod
vult unumquodque generari ex suo simili, quod frequenter non invenitur
in rebus naturalibus; sicut in his quae per putrefactionem fiunt; et
etiam quia ponebat fieri per se terminari ad formam; et hoc non potest
esse, quia per se fieri terminatur ad hoc quod habet esse, quod est
terminus factionis; et hoc est tantum compositum, non forma neque
materia; unde forma, non nisi per accidens generatur. Tertia est
Aristotelis, media inter has, scilicet quod omnes formae sunt in
potentia in materia prima, non autem actu sicut ponentes latitationes
dixerunt: et agens naturale agit non formam, sed compositum,
reducendo materiam de potentia in actum; et hoc agens naturale in sua
actione est quasi instrumentum ipsius Dei agentis, qui etiam materiam
condidit, et formae potentiam dedit. Unde non oportet, hanc
opinionem sustinendo, quod generans creet formam, vel quod faciat
aliquid ex nihilo: quia non facit formam, sed compositum.
Ad quintum dicendum, quod sicut calor naturalis agit in virtute animae
ut instrumentum ejus, ut in 2 de anima dicitur, propter quod non
tantum calefacit, sed agit ad generationem carnis animatae: ita
qualitas activa agit in virtute formae substantialis; et ideo per illam
actionem non tantum inducitur materia in actum formae accidentalis, sed
etiam in actum formae substantialis.
|
|