|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod mundus sit aeternus: et
ad hoc possunt adduci rationes sumptae ex quatuor, scilicet ex
substantia caeli, ex tempore, ex motu, et ex agente vel movente. Ex
substantia caeli sic. Omne quod est ingenitum et incorruptibile,
semper fuit et semper erit. Sed materia prima est ingenita et
incorruptibilis; quia omne quod generatur, generatur ex subjecto, et
quod corrumpitur, corrumpitur in subjectum; materiae autem primae non
est aliquod subjectum. Ergo materia prima semper fuit et semper erit.
Sed materia nunquam denudatur a forma. Ergo materia ab aeterno fuit
perfecta formis suis, quibus species constituuntur; ergo universum ab
aeterno fuit, cujus istae species sunt partes. Et haec est ratio
Aristotelis in 1 Physic.
2. Praeterea, quod non habet contrarium, non est corruptibile nec
generabile; quia generatio est ex contrario, et corruptio in
contrarium. Sed caelum non habet contrarium, cum motui ejus nihil
contrarietur. Ergo caelum non est generabile nec corruptibile: ergo
semper fuit et semper erit. Et haec est ratio philosophi in 1 caeli
et mundi.
3. Praeterea, secundum positionem fidei, substantia mundi ponitur
incorruptibilis. Sed omne incorruptibile est ingenitum. Ergo mundus
est ingenitus: ergo fuit semper. Probatio mediae. Omne quod est
incorruptibile, habet virtutem quod sit semper. Sed illud quod habet
virtutem quod sit semper, non invenitur quandoque ens et quandoque non
ens; quia sequeretur quod simul esset ens et non ens: toto enim
tempore aliquid est ens ad quod virtus sua essendi determinatur; unde
si habet virtutem ut sit in omni tempore, in omni tempore est: et
ita, si ponatur aliquando non esse, sequitur quod simul sit et non
sit. Ergo nullum incorruptibile est quandoque ens et quandoque non
ens. Sed omne generabile est hujusmodi. Ergo et cetera. Et haec
est ratio philosophi in 1 de Cael. et Mund.
4. Praeterea, omne quod alicubi est ubi prius nihil erat, est in eo
quod prius fuit vacuum: quia vacuum est in quo potest esse corpus, cum
nihil sit ibi. Sed si est mundus factus ex nihilo; ubi nunc est
mundus, prius nihil erat. Ergo ante mundum fuit vacuum. Sed vacuum
esse est impossibile, ut probatur in 4 Physic., et ut multa
experimenta sensitiva demonstrant in multis ingeniis quae per hoc fiunt
quod natura non patitur vacuum. Ergo impossibile est mundum
incepisse. Et haec ratio est Commentatoris in 3 Cael. et Mund.
5. Idem potest argui ex parte temporis sic. Omne quod est semper in
principio et fine sui, semper fuit et semper erit: quia post
principium est aliquid, et ante finem. Sed tempus semper est in eo
quod est principium temporis et finis; quia nihil est temporis nisi
nunc, cujus definitio est quod sit finis praeteriti, et principium
futuri. Ergo videtur quod semper fuit tempus, et semper erit; et ita
motus, et mobile, et totus mundus. Et haec est ratio philosophi in
8 Physic.
6. Praeterea, omne id quod nunquam potest demonstrari ut stans, sed
semper ut fluens, habet aliquid ante se a quo fluit. Sed nunc non
potest demonstrari ut stans, sicut punctus, sed semper ut fluens;
quia ratio tota temporis est in fluxu et successione. Ergo oportet
ante quodlibet nunc ponere aliud nunc: ergo impossibile est imaginari
tempus habuisse primum nunc: ergo tempus semper fuit, et ita ut
prius. Et haec est ratio Commentatoris ibidem.
7. Praeterea, creator mundi aut praecedit mundum tantum natura, aut
etiam duratione. Si natura tantum, sicut causa effectum; ergo
quandocumque fuit creator, fuit creatura; et ita mundus ab aeterno.
Si autem duratione; prius autem et posterius in duratione causat
rationem temporis: ergo ante totum mundum fuit tempus: et hoc est
impossibile; quia tempus est accidens motus, nec est sine motu. Ergo
impossibile est mundum non semper fuisse. Et haec est ratio Avicennae
in sua Metaph.
8. Idem potest ostendi ex parte motus. Impossibile enim est novam
relationem esse inter aliqua nisi aliqua mutatione facta circa alterum
eorum; sicut patet in qualitate; non enim aliqua fiunt de novo
aequalia, nisi altero extremorum augmentato vel diminuto. Sed omnis
motus importat relationem moventis ad motum, quae relative opponuntur.
Ergo impossibile est motum esse novum, nisi praecedat aliqua mutatio
vel in movente vel in moto: sicut quod unum approximetur ad alterum,
vel aliquid aliud hujusmodi. Ergo ante omnem motum est motus; et sic
motus est ab aeterno, et mobile, et mundus. Et haec est ratio
philosophi, in 8 Physic.
9. Praeterea, omne illud cujus motus quandoque est et quandoque
quiescit, reducitur ad aliquem motum continuum, qui semper est: quia
hujus successionis, quae est ex vicissitudine motus et quietis, non
potest esse causa aliquid eodem modo se habens; quia idem eodem modo se
habens, semper facit idem. Ergo oportet quod causa hujus
vicissitudinis sit aliquis motus qui non est semper; et sic oportet
quod habeat aliquem motum praecedentem: et cum non sit abire in
infinitum, oportet devenire ad aliquem motum qui semper est; et sic
idem quod prius. Et haec ratio est Commentatoris in 8 Physic.
Idem potest etiam extrahi ex verbis philosophi. Inducit etiam hanc
rationem Commentator in 7 Metaph., ad ostendendum, quod si mundus
esset factus, oporteret quod hic mundus esset pars alterius mundi,
cujus motu accideret variatio in mundo isto, sive in vicissitudine
motus et quietis, sive in vicissitudine esse et non esse.
10. Praeterea, generatio unius est corruptio alterius. Sed nihil
corrumpitur nisi generetur prius. Ergo ante omnem generationem est
generatio, et ante omnem corruptionem corruptio. Sed haec non
potuerunt esse, nisi mundo existente. Ergo mundus semper fuit. Et
haec est ratio philosophi in 1 de generatione.
11. Idem potest ostendi ex parte ipsius moventis vel agentis.
Omnis enim actio vel motus quae est ab agente vel movente non moto,
oportet quod sit semper. Sed primum agens vel movens est omnino
immobile. Ergo oportet quod actio ejus et motus ejus sit semper.
Prima sic probatur. Omne quod agit vel movet postquam non agebat vel
movebat, educitur de potentia in actum, quia unumquodque agit secundum
id quod est in actu: unde si agit postquam non agebat, oportet quod
sit aliquid in actu in eo quod prius erat in potentia. Sed omne quod
educitur de potentia in actum movetur. Ergo omne quod agit postquam
non agebat, movetur. Et haec ratio potest extrahi ex verbis
philosophi, in 8 Physic.
12. Praeterea, Deus aut est agens per voluntatem, aut per
necessitatem naturae. Si per necessitatem naturae, cum talia sint
determinata ad unum, oportet quod ab eo semper idem fiat: unde si ab
eo mundus est aliquando factus, necesse est mundum esse aeternum. Si
autem agens per voluntatem; omnis autem voluntas non incipit agere de
novo nisi aliquis motus fiat in volente, vel ab aliquo impediente,
quod prius erat et postmodum cessat, vel ex eo quod excitatur nunc et
non prius, aliquo inducente ad agendum quod prius non inducebat: cum
ergo voluntas Dei immobiliter eadem maneat, videtur quod non incipiat
de novo agere. Et ista ratio communiter est philosophi in 8
Physic., et Avicennae, et Commentatoris.
13. Praeterea, omnis volens quandoque agere et quandoque non
agere, oportet quod imaginetur tempus post tempus, discernendo tempus
in quo vult agere, a tempore in quo non vult agere. Sed imaginari
tempus post tempus, sequitur mutationem vel ipsius imaginationis, vel
saltem imaginati, quia successio temporis causatur a successione
motus, ut patet ex 4 Physic. Ergo impossibile est quod voluntas
incipiat aliquem novum motum agere quem non praecedat alius motus. Et
haec est ratio Commentatoris in 8 Physic.
14. Praeterea, omnis voluntas efficiendi statim producit effectum,
nisi desit aliquid illi volito quod sibi postmodum adveniat; sicut si
modo habeam voluntatem faciendi ignem cras quando erit frigus, modo
isti volito deest praesentia frigoris, qua adveniente, statim faciam
ignem, si possum, nisi ad hoc aliquid aliud desit. Sed Deus habuit
voluntatem aeternam faciendi mundum; alias esset mutabilis. Ergo
impossibile est quod ab aeterno non fecerit mundum, nisi per hoc quod
aliquid mundo deerat quod postmodum advenit. Sed non potuit advenire
nisi per actionem aliquam. Ergo oportet quod ante hoc de novo factum
praecedat aliqua actio mutationem faciens; et ita a voluntate aeterna
nunquam procedat aliquid novum, nisi motu mediante aeterno. Ergo
oportet mundum aeternum semper fuisse. Et haec est ratio
Commentatoris, ibidem.
1. Sed contra, Deus aut est causa substantiae mundi, aut non, sed
motus ejus tantum. Si motus tantum, ergo ejus substantia non est
creata: ergo est primum principium; et sic erunt plura prima principia
et plura increata, quod supra improbatum est. Si autem est causa
substantiae caeli, dans esse caelo; cum omne quod recipit esse ab
aliquo, sequatur ipsum in duratione, videtur quod mundus non semper
fuerit.
2. Praeterea, omne creatum est ex nihilo factum. Sed omne quod est
ex nihilo factum est ens postquam fuit nihil, cum non sit simul ens et
non ens. Ergo oportet quod caelum prius non fuerit et postmodum
fuerit, et sic totus mundus.
3. Praeterea, si mundus fuit ab aeterno, ergo infiniti dies
praecesserunt diem istum. Sed infinita non est transire. Ergo
nunquam fuisset devenire ad hunc diem; quod falsum est: ergo et
cetera.
4. Praeterea, cuicumque potest fieri additio, isto potest esse
aliquid majus vel plus. Sed diebus qui praecesserunt, potest fieri
dierum additio. Ergo tempus praeteritum potest esse majus quam sit.
Sed infinito non est majus, nec potest esse. Ergo tempus praeteritum
non est infinitum.
5. Praeterea, si mundus fuit ab aeterno, ergo et generatio fuit ab
aeterno tam hominum quam animalium. Sed omnis generatio habet generans
et generatum; generans autem est causa efficiens generati; et sic in
causis efficientibus est procedere in infinitum, quod est impossibile,
ut probatur in 2 Metaph. Ergo impossibile est generationem semper
fuisse, et mundum.
6. Praeterea, si mundus semper fuit, homines semper fuerunt. Ergo
infiniti homines sunt mortui ante nos. Sed homine moriente non moritur
anima ejus, sed manet. Ergo modo sunt infinitae animae in actu a
corporibus absolutae. Sed impossibile est infinitum esse in actu, ut
in 3 Physic. probatur. Ergo impossibile est mundum semper fuisse.
7. Praeterea, impossibile est aliquid Deo aequiparari. Sed si
mundus semper fuisset, aequipararetur Deo in duratione. Ergo hoc est
impossibile.
8. Praeterea, nulla virtus finita, est ad operationem infinitam.
Sed virtus caeli est virtus finita, cum magnitudo ejus finita sit, et
impossibile sit a magnitudine finita esse virtutem infinitam. Ergo
impossibile est quod motus ejus fuerit in tempore infinito, et
similiter impossibile est ut esse ejus tempore infinito duraverit: quia
duratio rei non excedit virtutem quam habet ad esse: et sic incepit
quandoque.
9. Praeterea, nullus dubitat quin Deus natura praecedat mundum.
Sed in Deo idem est natura et duratio sua. Ergo duratione Deus
mundum praecedit. Ergo mundus non fuit ab aeterno.
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem est triplex positio.
Prima est philosophorum, qui dixerunt, quod non solum Deus est ab
aeterno, sed etiam aliae res; sed differenter: quia quidam ante
Aristotelem posuerunt quod mundus est generabilis et corruptibilis, et
quod ita est de toto universo sicut de aliquo particulari alicujus
speciei, cujus unum individuum corrumpitur, et aliud generatur. Et
haec fuit opinio Empedoclis. Alii dixerunt, quod res fuerunt
quiescentes tempore infinito, et per intellectum coeperunt moveri,
extrahentem et segregantem unum ab alio. Et haec fuit opinio
Anaxagorae. Alii dixerunt, quod res ab aeterno movebantur motu
inordinato, et postea reductae sunt ad ordinem, vel casu, sicut ponit
Democritus, quod corpora indivisibilia ex se mobilia casu adunata sunt
ad invicem, vel a creatore, et hoc ponit Plato, ut dicitur in 3
caeli et mundi. Alii dixerunt, quia res fuerunt ab aeterno secundum
illum ordinem quo modo sunt; et ista est opinio Aristotelis, et
omnium philosophorum sequentium ipsum; et haec opinio inter praedictas
probabilior est: tamen omnes sunt falsae et haereticae. Secunda
positio est dicentium, quod mundus incepit esse postquam non fuerat,
et similiter omne quod est praeter Deum, et quod Deus non potuit
mundum ab aeterno facere, non ex impotentia ejus, sed quia mundus ab
aeterno fieri non potuit, cum sit creatus: volunt etiam quod mundum
incepisse, non solum fide teneatur, sed etiam demonstratione
probetur. Tertia positio est dicentium, quod omne quod est praeter
Deum, incepit esse; sed tamen Deus potuit res ab aeterno
produxisse; ita quod mundum incepisse non potuit demonstrari, sed per
revelationem divinam esse habitum et creditum. Et haec positio
innititur auctoritati Gregorii, qui dicit quod quaedam prophetia est
de praeterito, sicut Moyses prophetizavit cum dixit Genes. 1: in
principio creavit Deus caelum et terram. Et huic positioni
consentio: quia non credo, quod a nobis possit sumi ratio
demonstrativa ad hoc; sicut nec ad Trinitatem, quamvis Trinitatem
non esse sit impossibile; et hoc ostendit debilitas rationum quae ad
hoc inducuntur pro demonstrationibus, quae omnes a philosophis
tenentibus aeternitatem mundi positae sunt et solutae: et ideo potius
in derisionem quam in confirmationem fidei vertuntur si quis talibus
rationibus innixus contra philosophos novitatem mundi probare
intenderet. Dico ergo, quod ad neutram partem quaestionis sunt
demonstrationes, sed probabiles vel sophisticae rationes ad utrumque.
Et hoc significant verba philosophi dicentis quod sunt quaedam
problemata de quibus rationem non habemus, ut utrum mundus sit
aeternus; unde hoc ipse demonstrare nunquam intendit: quod patet ex
suo modo procedendi; quia ubicumque hanc quaestionem pertractat,
semper adjungit aliquam persuasionem vel ex opinione plurium, vel
approbatione rationum, quod nullo modo ad demonstratorem pertinet.
Causa autem quare demonstrari non potest, est ista, quia natura rei
variatur secundum quod est in esse perfecto, et secundum quod est in
primo suo fieri, secundum quod exit a causa; sicut alia natura est
hominis jam nati, et ejus secundum quod est adhuc in materno utero.
Unde si quis ex conditionibus hominis nati et perfecti vellet
argumentari de conditionibus ejus secundum quod est imperfectus in utero
matris existens, deciperetur; sicut narrat Rabbi Moyses, de quodam
puero, qui mortua matre, cum esset paucorum mensium, et nutritus
fuisset in quadam insula solitaria, perveniens ad annos discretionis,
quaesivit a quodam, an homines essent facti, et quomodo; cui cum
exponerent ordinem nativitatis humanae, objecit puer hoc esse
impossibile, asserens, quia homo nisi respiret et comedat, et
superflua expellat, nec per unum diem vivere potest; unde nec in utero
matris per novem menses vivere potest. Similiter errant qui ex modo
fiendi res in mundo jam perfecto volunt necessitatem vel
impossibilitatem inceptionis mundi ostendere: quia quod nunc incipit
esse, incipit per motum; unde oportet quod movens praecedat
duratione: oportet etiam quod praecedat natura, et quod sint
contrarietates, et haec omnia non sunt necessaria in progressu universi
esse a Deo.
Ad primum ergo dicendum est, quod materia est ingenita et
incorruptibilis, non tamen sequitur quod semper fuerit: quia incepit
esse non per generationem ex aliquo sed omnino ex nihilo; et similiter
posset deficere si Deus vellet, cujus voluntate materiae et toti mundo
esse communicatur.
Et similiter dicendum est ad secundum, quod illa ratio procedit de
inceptione per generationem et motum; unde illa est ratio contra
Empedoclem et alios, qui posuerunt caelum generari.
Ad tertium dicendum, quod potentia quae nunc est in caelo ad
durationem non mensuratur ad determinatum tempus; unde per eam in ante
et post potuit infinito tempore esse, si eam semper habuisset: sed
hanc potentiam durationis non semper habuit, sed voluntate divina in
sua creatione sibi tradita est.
Ad quartum dicendum, quod ante creationem mundi non fuit vacuum,
sicut neque post: vacuum enim non est tantum negatio sed privatio;
unde ad positionem vacui oportet ponere locum vel dimensiones
separatas, sicut ponentes vacuum dicebant, quorum nullum ponimus ante
mundum. Et si dicatur, quod possibile erat ante factionem mundi,
mundum futurum esse ubi nunc est, dicendum ad hoc, quod non erat nisi
in potestate agentis, ut supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod illa ratio est circularis, quod sic patet
secundum philosophum. Per prius et posterius in motu, est prius et
posterius in tempore; unde quando dicitur, quod omne nunc sit finis
prioris, et posterioris principium, supponitur quod omne momentum
motus sequatur quemdam motum, et praecedat quemdam. Unde dico, quod
propositio illa non potest probari nisi ex suppositione ejus quod per
eam concluditur; et ideo patet quod non est demonstratio.
Ad sextum dicendum, quod nunc nunquam intelligitur ut stans sed semper
ut fluens; non autem ut fluens a priori, nisi motus praecedat, sed in
posterius; nec iterum in posterius sed a priori, nisi motus sequatur.
Unde si nunquam sequeretur vel praecederet motus, nunc non esset
nunc: et hoc patet in motu particulari, qui sensibiliter incipit,
cujus quodlibet momentum est fluens, et tamen aliquod est primum et
aliquod ultimum, secundum terminum a quo et in quem.
Ad septimum dicendum, quod Deus praecedit mundum non tantum natura
sed etiam duratione: non tamen duratione temporis, sed aeternitatis;
quia ante mundum non fuit tempus in rerum natura existens, sed
imaginatione tantum: quia nunc imaginamur huic tempori finito, ex
parte ante Deum potuisse multos annos addidisse quibus omnibus praesens
esset aeternitas; et secundum hoc dicitur quod Deus potuit prius
facere mundum quam fecerit et majorem et plures.
Ad octavum dicendum, quod novitas relationis contingit non ex
mutatione moventis sed ex mutatione mobilis, ut large mutatio sumatur
pro creatione quae proprie mutatio non est, ut dictum est supra. Unde
motum caeli praecedit creatio ejus ad minus natura: creationem autem
non praecedit aliqua mutatio, cum sit ex non ente simpliciter. Si
tamen supponeretur quod etiam caelum extitisset antequam moveri
coepisset, adhuc ratio non procederet: quia intelligendum est quod
duplex est relatio. Quaedam est relatio absoluta, sicut in omnibus
quae sunt ad aliquid secundum esse ut paternitas et filiatio; et talis
relatio non efficitur nova nisi per acquisitionem illius in quo relatio
fundatur; unde si acquiratur per motum, talis relatio sequitur motum;
sicut similitudo unius ad alterum sequitur alterationem in qualitate
supra quam fundatur relatio. Si autem acquiratur per creationem,
sequitur creationem, sicut similitudo creaturae ad Deum fundatur super
bonitatem quae per creationem acquiritur, per quam creatura Deo
assimilatur. Quaedam autem relativa sunt quae simul important
relationem et fundamentum relationis. Novitas autem talium relationum
exigit acquisitionem illius rei quae significatur per nomen, sicut
ipsius habitus qui est scientia; et similiter est de relatione quam
importat nomen motus, quae efficitur nova per acquisitionem ipsius
motus a movente in mobili.
Ad nonum dicendum, quod hujusmodi vicissitudinis quod quandoque mundus
non fuit et postmodum fuit, non est causa efficiens aliquis motus sed
aliqua res semper eodem modo se habens, scilicet voluntas divina, quae
ab aeterno fuit de hoc quod mundus in esse post non esse exiret. Et si
diceretur, quod idem semper facit idem, dico, quod verum est, si
accipiatur agens secundum propriam rationem, qua producit determinate
hunc effectum. Sicut autem agens naturale determinatur per formam
propriam, ut nunquam sequatur actio nisi secundum convenientiam ad
formam illam; ita agens voluntarium determinatur ad actionem per
propositum voluntatis; unde si voluntas non sit impedibilis nec
mobilis, non sequitur effectus nisi secundum hoc quod voluntas
proposuit; et hoc est verum quod voluntas divina in hoc quod semper est
eadem, semper facit illud quod ab aeterno voluit, quia nunquam
causatur; non tamen facit ut sua volita semper sint; quia hoc ipse non
vult; unde si hoc faceret, quia faceret illud quod ipse non vult,
esset simile ac si calor faceret frigus.
Ad decimum dicendum, quod prima individua generabilium et
corruptibilium non prodierunt in esse per generationem, sed per
creationem; et ideo non oportet quaedam praeextitisse ex quibus creata
sint ut sic in infinitum abeatur.
Ad undecimum dicendum, quod est duplex agens. Quoddam per
necessitatem naturae; et istud determinatur ad actionem per illud quod
est in natura ejus; unde impossibile est quod incipiat agere nisi per
hoc quod educitur de potentia ad actum, vel essentiali vel
accidentali. Aliud est agens per voluntatem, et in hoc distinguendum
est: quod quoddam agit actione media quae non est essentia ipsius
operantis; et in talibus non potest sequi effectus novus sine nova
actione, et novitas actionis facit aliquam mutationem in agente prout
est exiens de otio in actum, ut in 2 de anima dicitur. Quoddam vero
sine actione media vel instrumento, et tale agens est Deus; unde suum
velle est sua actio; et sicut suum velle est aeternum, ita et actio:
non tamen effectus sequitur nisi secundum formam voluntatis, quae
proponit sic vel sic facere; et ideo non exit de potentia in actum;
sed effectus qui erat in potentia agente, efficitur actu ens.
Ad duodecimum dicendum, quod in omnibus illis quae agunt propter finem
qui est extra voluntatem, voluntas regulatur secundum illum finem;
unde secundum ea quae impediunt et juvant ad finem, vult quandoque
agere et quandoque non agere. Sed voluntas Dei non dedit esse ipsi
universo propter alium finem existentem extra voluntatem ejus, sicut
nec movet propter alium finem, ut philosophi concedunt, quia nobilius
non agit propter vilius se; et ideo non oportet ex hoc quod non semper
agat, quod habeat aliquid inducens et retrahens, nisi determinationem
voluntatis suae, quae ex sapientia sua omnem sensum excedente
procedit.
Ad decimumtertium dicendum, quod intellectus divinus intelligit omnia
simul; et ideo ex hoc quod intelligit praesentia hujus temporis et
illius, non est aliqua mutatio in intellectu ejus, licet hoc non
possit contingere in intellectu nostro; et ideo patet quod ratio
sophistica est. Similiter nec ponitur aliquis motus ex parte rei
imaginatae, quia Deus noluit facere universum post aliquod tempus;
quia tempus ante non erat nisi imaginatum, ut prius dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod voluntas divina non ab aeterno
produxit universum, quia aliquid deerat ipsi volito: hoc enim quod
volito potest intelligi deesse propter quod differtur, est proportio
ipsius ad finem; sicut voluntas hominis differt sumere medicinam,
quando medicina non est proportionata sanitati hominis; et sic dico
quod ipsi universo quod fieret ab aeterno, deerat proportio ad finem,
quae est voluntas divina: hoc enim voluit Deus ut haberet esse post
non esse, sicut natura ita et duratione; et si ab aeterno fuisset,
hoc sibi defuisset; unde non fuisset proportionatum divinae voluntati
quae est finis ejus.
Et quia ad rationes in contrarium factas, quas dixi demonstrationes
non esse, inveniuntur philosophorum responsiones; ideo quamvis verum
concludant, ad eas etiam respondendum est, secundum quod ipsi
philosophi respondent, ne alicui disputanti contra tenentes
aeternitatem mundi ex improviso occurrant. Ad primum ergo dicendum,
quod sicut dicit Commentator in Lib. de substantia orbis,
Aristoteles nunquam intendit quod Deus esset causa motus caeli
tantum, sed etiam quod esset causa substantiae ejus dans sibi esse.
Cum enim sit finitae virtutis, eo quod corpus est, indiget aliquo
agente infinitae virtutis, a quo et perpetuitatem motus habeat, et
perpetuitatem essendi, sicut motum et esse. Non tamen ex hoc sequitur
quod praecedat duratione: quia non est dans esse per motum, sed per
influentiam aeternam, secundum quod scientia ejus est causa rerum; et
ex hoc quod scit ab aeterno et vult, sequitur res ab aeterno esse;
sicut ex hoc quod sol est ab aeterno, sequitur quod radius ejus ab
aeterno sit.
Ad secundum respondet Avicenna in sua metaphysica: dicit enim omnes
res a Deo creatas esse, et quod creatio est ex nihilo, vel ejus quod
habet esse post nihil. Sed hoc potest intelligi dupliciter: vel quod
designetur ordo durationis, et sic secundum eum falsum est; aut quod
designetur ordo naturae, et sic verum est. Unicuique enim est prius
secundum naturam illud quod est ei ex se, quam id quod est ei ab alio.
Quaelibet autem res praeter Deum habet esse ab alio. Ergo oportet
quod secundum naturam suam esset non ens, nisi a Deo esse haberet;
sicut etiam dicit Gregorius quod omnia in nihilum deciderent, nisi ea
manus omnipotentis contineret: et ita non esse quod ex se habet
naturaliter, est prius quam esse quod ab alio habet, etsi non
duratione; et per hunc modum conceduntur a philosophis res a Deo
creatae et factae.
Ad tertium dicendum, quod infinitum actu impossibile est; sed
infinitum esse per successionem, non est impossibile. Infiniti autem
sic considerati quodlibet acceptum finitum est: transiens autem non
potest intelligi nisi ex aliquo determinato ad aliquod determinatum: et
ita quodcumque tempus determinatum accipiatur, semper ab illo tempore
ad istud est finitum tempus; et ita est devenire ad praesens tempus.
Vel potest dici, quod tempus praeteritum est ex parte anteriori
infinitum, et ex posteriori finitum; tempus autem futurum e
contrario. Unicuique autem ex parte illa qua finitum est, est ponere
terminum, et principium vel finem. Unde ex hoc quod infinitum est
tempus praeteritum ex parte anteriori, secundum eos sequitur quod non
habeat principium, sed finem: et ideo sequitur quod si homo incipiat
numerare a die isto, non poterit numerando pervenire ad primum diem;
et e contrario sequitur de futuro.
Ad quartum dicendum, quod infinito non fit additio secundum suam
totalem successionem, qua infinitum est in potentia tantum
accipientis; sed alicui finito accepto in actu: et illo nihil prohibet
aliquid esse plus vel majus. Et quod haec ratio sit sophistica patet,
quia tollit etiam infinitum in additione numerorum, ut si sic dicatur:
aliquae species numerorum sunt excedentes denarium, quae non excedunt
centenarium: ergo plures species excedunt denarium quam centenarium:
et ita cum infinitae excedant centenarium, erit aliquid majus
infinito. Patet ergo quod excessus et additio et transitus non est
nisi respectu alicujus in actu vel in re existentis, vel actu per
intellectum vel imaginationem acceptae. Unde per has rationes
sufficienter probatur quod non sit infinitum in actu; nec hoc est
necessarium ad aeternitatem mundi. Et istae solutiones accipiuntur ex
verbis philosophi.
Ad quintum dicendum, quod eumdem effectum praecedere causas infinitas
per se, vel essentialiter, est impossibile; sed accidentaliter est
possibile; hoc est dictu, aliquem effectum de cujus ratione sit quod
procedat a causis infinitis, esse impossibilem; sed causas illas
quarum multiplicatio nihil interest ad effectum, accidit effectui esse
infinitas. Verbi gratia, ad esse cultelli exiguntur per se aliquae
causae moventes, sicut faber, et instrumentum; et haec esse infinita
est impossibile, quia ex hoc sequeretur infinita esse simul actu; sed
quod cultellus factus a quodam fabro sene, qui multoties instrumenta
sua renovavit, sequitur multitudinem successivam instrumentorum, hoc
est per accidens; et nihil prohibet esse infinita instrumenta
praecedentia istum cultellum, si faber fuisset ab aeterno. Et
similiter est in generatione animalis: quia semen patris est causa
movens instrumentaliter respectu virtutis solis. Et quia hujusmodi
instrumenta, quae sunt causae secundae, generantur et corrumpuntur,
accidit quod sunt infinitae: et per istum etiam modum accidit quod dies
infiniti praecesserint etiam istum diem: quia substantia solis ab
aeterno est secundum eos, et circulatio ejus quaelibet finita. Et
hanc rationem ponit Commentator in 8 Physic.
Ad sextum dicendum, quod illa objectio inter alias fortior est; sed
ad hanc respondet Algazel, in sua Metaph., ubi dividit ens per
finitum et infinitum; et concedit infinitas animas esse in actu: et
hoc est per accidens, quia animae rationales exutae a corporibus non
habent dependentiam ad invicem. Sed Commentator respondet, quod
animae non remanent plures post corpus, sed ex omnibus manet una
tantum, ut infra patebit; unde nisi haec positio, quam ponit in 3 de
anima, primo improbaretur, ratio contra eum non concluderet. Et hanc
etiam rationem tangit Rabbi Moyses, ostendens praedictam rationem non
esse demonstrationem.
Ad septimum dicendum, quod etiam si mundus semper fuisset, non
aequaretur Deo in duratione: quia duratio divina, quae est
aeternitas, est tota simul; non autem duratio mundi, quae successione
temporum variatur. Et hanc ponit Boetius in 5 de consolatione.
Ad octavum dicendum, quod in caelo non est potentia ad esse, sed ad
ubi tantum, secundum philosophum: et ideo non potest dici, quod
potentia ad esse sit finita vel infinita: sed potentia ad ubi finita
est. Nec tamen oportet quod motus localis, cui correspondet haec
potentia, sit finitus: quia motus est infinitus duratione ab
infinitate virtutis moventis, a qua fluit motus in mobile. Et haec
est ratio Commentatoris, in 11 Metaph.: tamen hoc quod dicit,
quod non habet potentiam ad esse, intelligendum est, ad acquirendum
esse per motum; habet tamen virtutem vel potentiam ad esse, ut dicitur
in 1 Cael. et Mund., et haec virtus finita est; sed acquiritur
duratio infinita ab agente separato infinito, ut ipsemet dicit.
Ad nonum dicendum, quod duratio Dei, quae aeternitas ejus est, et
natura ipsius sunt una res; et tamen distinguuntur ratione, vel modo
significandi: quia natura significat quamdam causalitatem, prout
dicitur natura motus principium; duratio autem significat quamdam
permanentiam: et ideo si accipiatur praeeminentia naturae divinae et
durationis ad creaturam, ut utrumque est res quaedam, invenitur eadem
praeeminentia: sicut enim natura divina praecedit creaturam dignitate
et causalitate; ita et duratio divina eisdem modis creaturam
praecedit. Non tamen oportet, si Deus praecedit mundum per modum
naturae, ut significatur cum dicitur, naturaliter praecedit mundum,
quod etiam mundum praecedat per modum durationis, ut significatur, cum
dicitur, Deus duratione praecedit mundum; cum non sit idem modus
significandi naturae et durationis. Et similiter solvuntur multae
aliae similes objectiones, ut in 1 libro dictum est.
|
|