|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
exponatur: in principio creavit Deus caelum et terram, idest in
filio. Pater enim est principium totius divinitatis, ut Augustinus
dicit. Ergo per principium appropriate debet intelligi pater.
2. Praeterea, ut in 1 libro dictum est, ex ipso dicitur propter
patrem, in ipso propter spiritum sanctum. Ergo per hoc quod dicitur,
in principio, intelligitur spiritus sanctus, et non filius.
3. Item, videtur quod inconvenienter dicatur, in principio
temporis. Quia tempus adjacet motui firmamenti. Sed firmamentum
factum est secunda die. Ergo principium temporis fuit post creationem
caeli et terrae; et ita non in principio temporis creata sunt.
4. Praeterea, tempus est unum de quatuor primo creatis. Sed tempus
non est creatum in principio temporis, quia tempus sic esset in
indivisibili, quod est impossibile. Ergo nec caelum nec terra.
5. Item, videtur quod inconvenienter dicatur: in principio, idest
ante omnia. Quia sicut dicitur in libro de causis, prima rerum
creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. Sed caelum
et terra non sunt suum esse. Ergo ante caelum et terram aliquid
creatum est.
6. Praeterea, Eccli. 18, 1, dicitur: qui vivit in aeternum
creavit omnia simul. Ergo caelum et terra non sunt ante omnia creata.
7. Praeterea, caelum et Angelus sunt simul facta, ut infra
dicetur. Ergo non ante omnia caelum et terra facta sunt.
Respondeo dicendum, quod triplex expositio posita conveniens est
secundum sanctos, per quam multiplex error excluditur. Per primam
excluditur error Manichaei ponentis plura principia: quia in principio
uno effectivo, et non in pluribus, res factae dicuntur. Per secundam
excluditur error aeternitatis mundi, in hoc quod mundus principium
durationis habere ponitur. Per tertiam excluditur error ponentium
visibilia a Deo creata mediante spirituali creatura, in hoc quod
ponitur caelum et terra esse primo creata.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio principii effectivi appropriatur
patri, sed ratio principii exemplaris per modum artis appropriatur
filio, qui est sapientia et ars patris.
Ad secundum dicendum, quod esse in, sicut in continente et salvante,
appropriatur spiritui sancto propter appropriatum bonitatis; sed esse
in per modum quo artificiatum est in arte, et res in sua similitudine,
appropriatur filio.
Ad tertium dicendum, quod secundum illam opinionem quae ponit omnia
simul creata in materia informi, dicuntur res creatae in principio
temporis, quod mensurat motum primi mobilis, non sicut in mensurante
creationem, sed sicut in adjacente creationi: quia simul fuerunt rerum
creatio et temporis principium. Sed secundum aliam opinionem, quae
ponit res formatas per temporum successionem, non intelligitur de
tempore quod est mensura illius motus, sed de tempore quod est numerus
illius vicissitudinis, qua esse mundi succedit ad non esse ejusdem.
Vel secundum alios sumitur tempus pro aevo, quod simul cum caelo et
terra creatum est.
Ad quartum dicendum, quod sicut numerus non numeratur alio numero,
ita nec tempus alio tempore mensuratur, nec fieri ejus, cum suum esse
totum sit in fieri: unde incipit in principio temporis non sicut in
mensurante esse ejus, sed sicut in eo a quo incipit ejus productio, ut
animalis a corde, et domus a fundamento, et linea a puncto.
Ad quintum dicendum, quod loquitur philosophus de ordine naturae prout
animal prius homine dicitur, et non de ordine durationis; non enim
fuit esse caeli et terrae ante ipsa tempora.
Ad sextum dicitur, quod intelliguntur secundum unam opinionem omnia
simul creata non in speciebus suis, sed in materia informi; sed
secundum alios dicuntur omnia creata simul etiam in formis propriis;
sed tunc haec ante alia creata dicuntur, non duratione, sed naturae
ordine, secundum quod in via generationis est incompletum ante
completum. Haec tamen infra magis inquirentur.
Ad septimum dicendum, quod per caelum etiam intelligitur angelica
natura, quae in caelis habitare dicitur; et per terram intelligitur
tota natura generabilium et corruptibilium.
|
|