|
Post haec consideratio adducit inquirere, quales effecti sint, dum
dividerentur aversione et conversione. Ostenso quales Angeli creati
sunt, hic ostendit eorum differentiam ad invicem per aversionem et
conversionem: et dividitur in partes duas: in prima determinat de
aversione Angelorum; in secunda determinat quae consequuntur aversos
et conversos secundum operationem eorum ad invicem, 6 dist., ibi:
praeterea scire oportet, quoniam sicut de majoribus et minoribus quidam
perstiterunt; ita de utroque gradu quidam corruerunt. Prima in duas:
in prima determinat aversionem et conversionem quorumdam; in secunda
ostendit per quid sunt aversi et conversi, ibi: habebant enim omnes
liberum arbitrium. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod per
liberum arbitrium sunt aversi et conversi; secundo inquirit, utrum
liberum arbitrium sufficiat ad conversionem, sicut ad aversionem,
ibi: si autem quaeritur utrum post creationem conversis aliquid
collatum sit per quod converterentur (...) dicimus, quia eis
collata est gratia cooperans. Et circa hoc duo facit: primo ostendit
quod conversis apposita est gratia, per quam converterentur; secundo
inquirit utrum per gratiam illam, suam beatitudinem meruerint, ibi:
hic quaeri solet, utrum in ipsa confirmatione beati fuerint Angeli.
Circa primum duo facit: primo determinat veritatem; secundo excludit
objectum, ibi: ideoque a quibusdam dici solet, non esse imputandum
illis qui aversi sunt. Hic est duplex quaestio. Prima est de
aversione malorum Angelorum. Secunda de conversione bonorum. Circa
primum quaeruntur tria: 1 utrum Angelus peccare potuerit; 2 quid
appetendo peccaverit; 3 ad quod genus peccati, ejus peccatum
reducatur.
|
|