|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non potuit
esse peccatum. Sicut enim dicitur in 9 Metaph., in his quae semper
sunt actu, non potest esse malum: unde Avicenna dicit, quod supra
sphaeram lunae non est malum. Sed adhuc minus est de possibilitate in
Angelo quam in corpore caelesti. Ergo in Angelis nullo modo potest
esse peccatum.
2. Praeterea, quod aliquid sit malum postquam fuit bonum, hoc non
potest esse sine motu. Sed motus non est sine materia, ut dicitur in
2 Metaph. Cum ergo in Angelis non sit materia, ut supra dictum
est, videtur quod non potuerit in eis peccatum esse.
3. Praeterea, sicut dicitur in 7 Phys., omnis mutatio virtutis
et vitii reducitur in alterationem, quae est secundum passiones partis
sensitivae. Sed hujusmodi passiones non sunt in Angelis carentibus
organis sensus. Ergo in Angelis non potest esse mutatio de virtute in
vitium, ut peccent postquam boni fuerant.
4. Praeterea, voluntas non est nisi boni, vel apparentis boni.
Ergo cui non potest apparere bonum nisi quod est bonum, non potest
voluntas ferri nisi in bonum verum. Sed in Angelis non potest esse
bonum apparens, nisi quod est verum bonum. Ergo non possunt
desiderare nisi id quod est verum bonum; et ita non possunt peccare.
Probatio mediae. Intellectus nunquam errat in his quorum proprie est
intellectus, sicut in cognitione principiorum. Sed Angeli non habent
nisi intellectivam cognitionem. Ergo non possunt in sua cognitione
errare. Unde philosophus dicit in Lib. 3 de anima, quod
intellectus semper est rectus, phantasia autem est recta et non recta.
Hoc idem dicit Augustinus super Genes., Lib. 12.
1. Sed contra est quod dicitur Job 4, 18: ecce qui serviunt ei
non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Ergo et
cetera.
2. Praeterea, ut supra dictum est, 3 dist., Angelis in sui
creatione datum est liberum arbitrum. Sed liberum arbitrium quod est
ex nihilo, potest etiam in malum deflecti. Ergo videtur quod Angeli
peccare potuerunt.
Respondeo dicendum, quod apud omnes Catholicos certum est, Angelos
peccasse, et Daemones effectos esse. Quomodo autem peccaverunt,
difficile est videre: quia non potest esse peccatum in voluntate, nisi
sit aliquo modo deceptio in ratione; unde omnis malus est quodammodo
ignorans, ut in 3 Ethic., dicit philosophus: quod qualiter sit
videndum est ad propositae quaestionis intellectum. Ipse enim
distinguit in 7 Ethic., operandorum duplicem cognitionem, scilicet
universalem, et particularem: et quia operationes sunt circa
singularia, ideo aliquem recte in universali opinantem, circa
singularia peccare contingit. Singularia enim contingit cognoscere
dupliciter; scilicet in habitu, et in actu. Contingit ergo aliquem
peccantem rectam existimationem etiam de singulari operabili in habitu
habere, non tamen in actu; quia in nobis habitus passione ligatur, ne
in actum exeat circa considerationem particularis operandi, sicut
ebrietate, ita et ira et concupiscentia; adeo ut si verba pronuntiet,
sensum mente non teneat, inquantum judicium rationis, vehementia
passionis absorbetur: unde dicitur in 6 Ethic., quod delectatio
corrumpit existimationem prudentiae. Sed quamvis hoc modo in Angelis
judicium intellectus ligari non possit, eo quod tales passiones in eis
non sunt, potest tamen ligari inquantum considerando unum retrahitur a
consideratione alterius; eo quod ejus intellectus simul plurium non
est, nisi sicut in verbo omnia contemplatur. Contingit autem aliquid
esse eligendum secundum unam conditionem rei consideratam, quod tamen
eligendum non est, omnibus conditionibus concurrentibus consideratis;
et ita potuit in Angelis error electionis esse, et peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod in natura Angelorum non est alia
potentia respectu alicujus formae quam acquirere et amittere possit,
sicut est in generabilibus et corruptibilibus; et ideo non potest in
eis esse malum naturae, sicut nec in ingenerabilibus et
incorruptibilibus, cujusmodi sunt corpora caelestia. Sed tamen
liberum arbitrium eorum est possibile respectu motus ordinati; et ita
potest esse quantum ad hoc deordinatio ad malum.
Ad secundum dicendum, quod sicut passio et receptio dicuntur aequivoce
in operibus intellectualibus et naturalibus, ita et motus: unde non
exigitur quod ad talem motum sit materia; sed sufficit potentia,
qualis dicta est in Angelis esse.
Ad tertium dicendum, quod dictum philosophi est intelligendum de
virtutibus et vitiis quae sunt circa passiones, et de scientia quae est
a sensibus acquisita; et hoc in Angelis non invenitur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis intellectus non possit errare ita ut
judicet aliquid hujusmodi quod non est, quantum ad illud quod de re
percipit; nihilominus intellectus creatus, quia non est omnium simul,
potest deficere, ex hoc quod judicat de re quod sit conveniens secundum
aliquam conditionem rei consideratam, quod non est conveniens secundum
alia quae non considerat: sicut medicus judicans aliquid esse expediens
uni aegroto secundum unam infirmitatem ejus consideratam, quod non est
sibi simpliciter expediens propter aliam aegritudinem, quam vel non
cognoscit, vel non considerat.
|
|