|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus Dei
aequalitatem non appetierit. Quia, sicut dicit Augustinus de Adam
loquens, non est credendum, quod vir spirituali mente praeditus, esse
voluerit sicut Deus. Sed Angelus multo sapientior fuit homine.
Ergo videtur quod Dei aequalitatem non appetiit.
2. Praeterea, illud quod non cadit in apprehensionem, non cadit in
voluntatem: quia voluntas non est nisi de aliquo bono apprehenso. Sed
aequalitas creaturae ad Deum non cadit in apprehensionem, quia ipse
Deus omnem intellectum creatum sua magnitudine excedit. Ergo videtur
quod Dei aequalitatem non appetiit.
3. Praeterea, quamvis voluntas sit possibilium et impossibilium,
tamen electio non est nisi possibilium, ut dicitur in 3 Ethic. Sed
electio Angeli fuit de eo quod desideravit, quia quicumque non peccat
per electionem, peccat per infirmitatem vel ignorantiam, ut potest
haberi a philosopho in 5 Ethic., quale non fuit peccatum Angeli.
Ergo suum desideratum fuit possibile. Sed eum esse aequalem Deo est
impossibile. Ergo non fuit suum desideratum.
4. Praeterea, nullus peccat in desiderio sui finis, quia hoc
naturale est. Sed finis Angeli et cujuslibet creaturae est assimilari
Deo. Ergo videtur quod non peccavit hoc appetendo.
5. Praeterea, quicumque vult assimilari alicui, convertitur ad
illud: nullus enim vult esse similis ei quem odio habet. Sed Angelus
peccando non est conversus, sed aversus a Deo. Ergo non appetiit
similitudinem Dei vel aequalitatem.
1. Sed contra, supra illud Psalm. 68, 5: quae non rapui,
tunc exsolvebam, dicit Glossa, quod Eva sicut Diabolus rapere
voluit divinitatem. Ergo videtur quod Diabolus Dei aequalitatem
appetiit.
2. Praeterea, Isa. 14, 13, ex persona Nabuchodonosor in
figura Diaboli dicitur: in caelum ascendam. Non autem potest
intelligi de caelo Empyreo, quia in illo creatus fuit. Ergo oportet
ut intelligatur de caelo sanctae Trinitatis; et ita videtur quod
aequalitatem divinae celsitudinis appetiit.
Respondeo dicendum, quod circa hoc triplex est opinio. Quidam namque
simpliciter et absolute concedunt, quod peccatum Angeli fuit ex hoc
quod Deo simpliciter aequalis esse voluit. Nec obstat quod hoc est
impossibile: quia, secundum Augustinum, caeca ambitio semper
praesumit plus quam possit. Sed hoc non videtur conveniens: quia
quamvis homo possit plus desiderare quam possit habere, non tamen plus
potest velle quam possit aestimare: quia intellectum voluntas
sequitur, et non excedit. Et praeterea in Angelo non est ponere
passionem quae ex appetitu honoris judicium intellectus liget, sicut
est in nobis. Et praeterea nullus vult aliquid nunquam quo posito ejus
natura non maneret. Si autem Angelus Deo aequalis esset, non esset
hujus naturae, sed divinae: et ita suum non esse appeteret. Et ideo
aliter alii dicunt, quod Dei aequalitatem directe non appetiit, sed
indirecte: quia appetiit aliquid, quo habito sequeretur quod Deo
esset aequalis, scilicet nulli subesse. Hoc etiam non videtur
conveniens: quia totum bonum Angeli est in hoc quod Deo subest;
sicut tota claritas aeris est in hoc quod subjicitur radiis solis; et
ideo hoc ab Angelo non potuit appeti. Et ideo aliter est dicendum,
quod non appetiit aequalitatem simpliciter quantum ad substantiam
desiderati, ut scilicet vellet tantam bonitatem habere quantam Deus
habet; sed tamen appetiit aequalitatem secundum quid, scilicet quantum
ad modum habendi. Bonitas autem sive beatitudo est in Deo, quam
habet per suam naturam, et a qua omnis creaturae beatitudo et bonitas
transfunditur. Videns ergo Angelus dignitatem naturae suae, qua
creaturis ceteris praeeminebat, voluit a se beatitudinem et bonitatem
in omnia inferiora derivari; voluit etiam per sua naturalia in
perfectionem beatitudinis pervenire: et ideo dicitur, quod sine merito
habere voluit hoc quod ex meritis habiturus esset si perstitisset. Nec
etiam quantum ad modum habendi, simpliciter Deo aequiparari voluit:
non enim voluit a se beatitudinem habere, nec esse primum in alios
transfundens; sed a Deo et sub Deo, secundum quod ipse in omni
natura operatur.
Ad primum ergo dicendum, quod Angelus noluit aequalitatem
simpliciter, sicut nec homo; sed modo praedicto. Quidam tamen
dicunt, quod Adam magis fuit praeditus spirituali mente quam
Angelus; non tamen quantum ad gradum naturae, sed quantum ad divinam
revelationem, quam habuisse creditur, cum dominus in eum soporem
immisit.
Ad secundum et tertium dicendum, quod rationes illae procedunt de
aequalitate simpliciter, quam non dicimus Angelum appetiisse.
Ad quartum dicendum, quod assimilatio divina est finis uniuscujusque
creaturae secundum modum sibi a creatore praefixum; unde sine
deordinatione non potest esse quod appetitus tendat in divinam
assimilationem ultra terminum naturae suae a Deo statutum.
Ad quintum dicendum, quod in quolibet peccatore aversio a Deo est
praeter intentionem: quia malum non potest esse intentum, sed semper
bonum, in quo est ad Deum assimilatio: et ita praeter intentionem
ipsorum Angelorum fuit quod a Deo se averterent, cui assimilari
volebant.
|
|