|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum Angeli primum
non fuit de genere superbiae, sed aliud. Quia, sicut 1 Timoth.,
6, 10, dicitur, radix omnium malorum est cupiditas vel avaritia.
Sed peccatum Angeli fuit quasi omnium peccatorum radix. Ergo suum
peccatum fuit cupiditatis, vel avaritiae.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod averti a Deo est odio
habere vel invidere. Sed Angeli peccando a Deo aversi sunt. Ergo
eorum peccatum fuit invidiae vel odii.
3. Praeterea, fugere laborem in bonis spiritualibus pertinet ad
accidiam. Sed Bernardus dicit, quod in hoc fuit Angeli peccatum,
quod sine labore gloriam habere voluit. Ergo videtur quod suum
peccatum fuit accidiae.
4. Praeterea, quicumque non facit illud ad quod tenetur, peccat per
omissionem. Sed Angelus debuit conferre de Dei ordinatione, ne
ultra ipsam appeteret aliquid, quod non fecit. Ergo per omissionem
peccavit.
5. Praeterea, inter virtutes primum locum tenet fides, quasi
fundamentum. Sed infidelitas fidei opponitur. Ergo cum Angeli
peccatum primum fuerit, videtur quod fuerit infidelitas.
1. Sed contra, sicut dicitur Eccle. 10, 15, initium omnis
peccati est superbia. Sed a malitia Diaboli omne peccatum originem
trahit. Ergo videtur quod suum peccatum fuit superbia.
Respondeo dicendum, quod superbia tribus modis accipitur. Uno modo
prout sumitur habitualiter, scilicet quaedam inclinabilitas, vel ex
naturae inflexibilitate tantum, vel ex fomitis corruptione, ad
superbiam; et sic dicitur superbia initium omnis peccati. Alio modo
dicitur superbia secundum quod aliquis actualiter se effert extra
praecepti limites, ut praecipienti non subjiciatur; et sic non est
speciale peccatum, sed quaedam generalis conditio, omne peccatum
consequens ex parte aversionis. Tertio modo dicitur superbia
inordinatus appetitus propriae excellentiae, et praecipue in dignitate
vel honore; et sic est speciale peccatum, unum de septem capitalibus
vitiis; et sic primum peccatum Angeli superbia fuit: quod patet tum
ex desiderato, quia eminentiam dignitatis appetiit: tum etiam ex
motivo, quia ex consideratione propriae pulchritudinis in peccatum
ruit.
Ad primum ergo dicendum, quod cupiditas etiam tripliciter dicitur.
Uno modo secundum quod est radix omnis peccati, et sic est quaedam
inclinabilitas in desiderium inordinatum cujuscumque desiderabilis, vel
ex corruptione fomitis, vel ex conditione naturae, quae flexibilis
est, propter hoc quod est ex nihilo. Alio modo dicitur, secundum
quod est conditio omne peccatum sequens ex parte conversionis, prout
dicit desiderium actualiter inordinatum cujuscumque desiderabilis, vel
honoris, vel scientiae, et cetera. Tertio modo dicitur, secundum
quod est speciale vitium et unum de septem capitalibus, scilicet
inordinatum desiderium habendi ea quae sufficientiam in vita
promittunt, ut pecunia, et alia quorum pretium numismate mensuratur:
et per se constat quod talium desiderio Diabolus non peccavit.
Ad secundum dicendum, quod odium et invidia respectu Dei,
praesupponunt in Angelo voluntatis pravitatem, ut dicit Augustinus
super Genesim ad litteram, Lib. 11: quod sic patet: quia nullius
rei potest esse odium, nisi quod est dissonum et contrarium voluntati.
Illud autem quod est optimum, nihil defectus habens admixtum, non est
contrarium nisi voluntati non rectae. Similiter invidia est dolor
alienae prosperitatis, inquantum est impeditiva alicujus boni proprii;
divina autem felicitas non est impeditiva alicujus proprii boni, nisi
quod inordinate desideratur: quia ab eo omne bonum descendit; et ita
odium et invidia praesupponunt aliquod peccatum per quod voluntas
deordinetur; et sic non fuit peccatum ejus odii vel invidiae.
Ad tertium dicendum, quod Angeli in hoc quod Deo ministrant et
merentur, laborem vel taedium non habent: et ideo peccatum accidiae
eis non competit. Sed pro tanto dicuntur voluisse sine labore gloriam
consequi, quia propria virtute assequi voluerunt, secundum quod
laboriosum dicitur illud quod facultatem operantis excedit.
Ad quartum dicendum, quod omissio quandoque est speciale peccatum,
quando scilicet dimittitur aliquid quod fieri debet, eo quod
specialiter praeceptum est; quandoque vero est conditio omne peccatum
consequens, secundum quod est dimissio alicujus circumstantiae in opere
observandae: et hoc modo non est inconveniens quod in primo peccato
Angeli fuerit omissio. Potest tamen dici, quod non tenebatur tunc
actualiter conferre, quia alio modo peccatum vitare poterat.
Ad quintum dicendum, quod ea quae sunt prima in generatione, non
oportet quod sint prima in destructione; unde non sequitur, si fides
est prima virtutum, quod infidelitas sit primum vitiorum.
|
|