|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non indiguerint
appositione alicujus gratiae, ut converterentur ad Deum. Ad
libertatem enim liberi arbitrii pertinet ut ad utrumque flecti possit,
et praecipue in bonum. Sed Angelis in statu creationis fuit liberum
arbitrium nullo peccato debilitatum. Ergo non indigebant gratia ad hoc
ut in bonum converterentur.
2. Praeterea, ut supra, dist. 4, in Lit. ex verbis Augustini
habitum est, Deus non distinxit inter Angelos ante eorum conversionem
et aversionem. Sed illis qui sunt aversi non fuit apposita gratia, ut
in littera dicitur. Ergo nec illis qui fuerunt conversi, ante
conversionem.
3. Praeterea, ex hoc quod Angeli conversi sunt, a Deo gratia
repleti sunt; ita quod conversio ad gratiam est praeparatio. Si ergo
conversio non potest esse nisi per gratiam aliquam praecedentem, nec
iterum illa gratia sine praeparatione aliqua (alias omnibus daretur),
videtur quod per hunc modum sit procedere in infinitum: quod et
intellectus et natura respuit. Ergo est status in primo, quod
scilicet ad conversionem non oportuit dari gratiam quae ad conversionem
praepararet.
4. Praeterea, idem habitus est qui cooperatur habenti, bonum opus
ejus reddens, et qui operatur in eo, bonum ipsum faciens. Sed
Angelus non indiguit gratia operante, ut in littera dicitur. Ergo
nec cooperante gratia ad opus conversionis.
1. Sed contra, proficere ad meritum vitae nullus sine gratia
potest. Sed per conversionem Angeli ad vitam profecerunt. Ergo ad
eam gratia indiguerunt.
2. Praeterea, converti ad Deum est amore ei adhaerere, ut in
littera dicitur. Non autem intelligitur hoc de amore naturali: quia
sic etiam eum prius dilexerant, ut supra habitum est. Ergo videtur
quod intelligatur de amore caritatis, qui sine gratia non est: ergo
conversio sine gratia non potuit esse.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod ad conversionem meritoriam exigitur duplex gratia: una
gratum faciens, quae informat conversionis actum, et meritorium
reddit; alia gratis data, a qua elicitur substantia actus, et quae
liberum arbitrium inclinat ad volendum. Sed istam gratiam ponere non
videtur necessarium, nisi ipsa libertas arbitrii gratia dicatur, quae
proculdubio nobis a Deo est, vel aliquae occasiones quae quandoque
dantur hominibus a Deo ad conversionem, ut instructio legis, et
castigatio ad humilitatem, et alia hujusmodi; sine quibus tamen
possibile est gratiam consequi: quia si homo facit quod in se est,
Deus dat ei gratiam. Ad hoc autem faciendum non exigitur aliquid
aliud: illud enim ad quod non potest per se liberum arbitrium, non est
in homine ut faciat illud: illud enim in nobis esse dicitur cujus nos
domini sumus. Unde positio ista implicat contradictionem, dum ponit
quod ad faciendum illud quod in nobis est, liberum arbitrium non
sufficit. Et ideo aliter est dicendum, quod ad eliciendum actum
conversionis sufficit liberum arbitrium, quod se ad habendam gratiam
per hunc actum praeparat et disponit; sed efficacia conversionis ad
meritum non potest esse nisi per gratiam; unde unus et idem motus est
conversionis liberi arbitrii, in quo gratia infunditur, qui est
dispositio ad gratiam secundum quod exit a libero arbitrio, et
meritorius, secundum quod gratia informatur. Et simile est etiam in
motu contritionis, quo primo justificatur impius. Qualiter autem hoc
sit possibile potest videri ex his quae in natura contingunt. In eodem
enim instanti quo primo est dispositio necessitans in materia, forma
substantialis inducitur. Cum enim generatio sit terminus
alterationis, oportet in eodem instanti alterationem terminari ad
dispositionem quae est necessitans, et generationem ad formam
substantialem. Sed quia alteratio est motus continuus; ideo
principium alterationis et medium quo materia disponitur ad formam
substantialem, tempore praecedunt introductionem formae substantialis.
Motus autem voluntatis qui disponit ad gratiam, est simplex, et non
continuus: ideo vel primus tantum est sufficiens dispositio ad
gratiam, vel ultimus inter plures, qui agit in virtute omnium
praecedentium: et ideo cum illo gratia infunditur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis virtus liberi arbitrii de se
possit in substantiam actus, non tamen in formam ejus, per quam
meritorius est.
Ad secundum dicendum, quod motus aversionis et conversionis, secundum
quod sunt ex libero arbitrio, praecedunt infusionem gratiae in
quibusdam et casum quorumdam, non tempore sed natura, secundum viam
materiae et generationis, prout dispositio praecedit formam.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod aliquid dicitur fieri, vel operatum esse,
dupliciter. Vel sicut ex contrario, prout dicimus, quod ex nigro fit
album; et hoc modo dicitur gratia operans, qua de malo fit bonus; et
sic non fuit in Angelis, ut in littera dicitur. Alio modo dicitur
aliquod fieri ex negatione vel privatione, sicut ex non lucente
lucens, et ex non figurato figuratum; et sic dicitur gratia operans,
qua de non bono gratuita bonitate fit tali bonitate bonus: et sic
gratia operans fuit in Angelis.
|
|