|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli suam
beatitudinem non meruerint. Meritum enim praecedit praemium, sicut
via terminum. Sed in Angelis non potuit esse meritum, quia ante
beatitudinem gratiam non habebant, quae est radix merendi, ad minus si
in gratia creati non sunt. Ergo videtur quod suam beatitudinem non
meruerunt.
2. Si dicatur, quod merentur eam per ministeria, quibus nobis
jubente Deo obsequuntur; contra: secundum Dionysium, superiores non
mittuntur ad explendum usum exterioris ministerii. Si ergo inferiores
per ministerium merentur, videtur quod injuste cum superioribus
agatur, quibus merendi facultas non conceditur.
3. Praeterea, ordo unus in infinitum non excedit alterum. Si ergo
inferiores continuo merentur per exterius ministerium, videtur quod
quandoque perveniant ad gradum superioris ordinis: et ita esset ordinum
confusio.
4. Praeterea, efficacia merendi in operatione est vel propter
difficultatem operis, vel propter perfectionem. Sed non propter
difficultatem, quia Angeli sua ministeria explent sine labore omni et
difficultate. Ergo si propter perfectionem; cum operatio qua Deum
contemplantur, sit nobilior et perfectior, videtur etiam quod per
illam mereantur: et cum haec sit communis omnibus beatis et non
interrupta, videtur quod facti sint in continuo merito; et ita quod
eorum gloria in infinitum crescat.
1. Sed contra, in quibuscumque invenitur perfectio unius rationis,
in eis sunt eadem principia consequendi perfectionem illam. Sed in
Angelis et hominibus est beatitudo unius rationis. Cum ergo homines
ad beatitudinem sine merito non perveniant, videtur quod nec Angeli.
2. Praeterea, secundum Bernardum, in hoc fuit peccatum Angeli
quod gloriam sine merito habere voluit. Non autem hoc fuisset ei
peccatum, si ad hoc ordinatus esset ut beatitudinem haberet quam non
mereretur. Ergo videtur quod non habuerunt beatitudinem sine merito.
Respondeo dicendum, quod sustinendo Angelos in gratia fuisse
creatos, planum est ad hoc respondere: quia sic certissime meritum
praemium praecessisset. Si autem in gratia creati non sunt, sed
gratia fuit eis simul data cum gloria; tunc sunt tres opiniones.
Quidam enim dicunt, quod suam beatitudinem nullo modo meruerunt, nec
fuit eis data gratia ad merendum, sed ad beate vivendum. Hoc autem
non videtur conveniens; quia beatitudo habet rationem praemii:
praemium autem sine merito esse non potest, sicut nec poena sine
culpa. Alii dicunt, quod per opera quae sunt post confirmationem,
quibus nobis ministrant, merentur beatitudinem quam prius acceperunt,
sicut aliquis miles meretur munus sibi a rege collatum, posterius
militando. Sed hoc etiam, simpliciter loquendo, non videtur
conveniens, quia beatitudo habet rationem termini; meritum autem, cum
sit tendens in aliud, habet rationem viae; unde non videntur se posse
compati, ut aliquis beatus in statu merendi existat. Sed secundum
quid potest sustineri, ut scilicet mereri intelligantur non praemium
essentiale, quod est eorum beatitudo, sed praemium accidentale, quod
est gaudium de illis qui per eorum officia salvantur. Et ideo videtur
cum aliis dicendum, quod meritum in eis non praecessit praemium
tempore, sed natura: quod facile intelligi potest ex his quae supra
dicta sunt. Sicut enim actus liberi arbitrii est dispositio ad
gratiam, ita actus informatus gratia est meritum gloriae. Unde unus
et idem conversionis motus est praeparatio ad gratiam secundum quod est
ex libero arbitrio, et meritorius gloriae, secundum quod est gratia
informatus: et iterum fruitionis actus, secundum quod completur per
habitum gloriae.
Ad primum ergo dicendum, quod non est necessarium meritum praecedere
praemium tempore, sed natura tantum: quilibet enim actus meritorius
habet aliquod praemium sibi adjunctum, sicut et quilibet actus
inordinatus habet poenam, ut dicit Augustinus.
Ad secundum dicendum, quod etsi superiores non mittantur, nihilominus
tamen per eos regulantur inferiores in suis ministeriis; et ideo
meritum respectu accidentalis praemii commune est.
Et per hoc patet responsio ad tertium. Et praeterea ordines
distinguuntur secundum gradum in praemio essentiali, quod per
ministeria non augetur.
Ad quartum dicendum, quod actus ministerii Angelorum habent
efficaciam merendi ratione effectus, scilicet salutis hominum quibus
ministrant, de quo redundat in eis gaudium, quod est accidentale
praemium.
|
|