|
Averti, odio habere, vel invidere. Videtur hoc etiam esse
impossibile: quia sicut nihil amatur nisi bonum vel in ratione boni;
ita nihil odio habetur nisi ratione mali. Sed in Deo nulla est ratio
mali. Ergo odio haberi non potest. Sed contra est quod dicitur in
Psalm. 77, 23: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
Ad quod dicendum, quod ipsum Deum, secundum quod est, nullus odio
habere potest; sed ratione alicujus effectus ejus, qui contrariatur
voluntati inquantum est puniens vel prohibens, vel aliquid hujusmodi.
Non ita quod prius data subtraheretur, sed quia nunquam est apposita
ut converterentur; ex quo videtur quod in gratia creati non sunt. Sed
haec sunt verba Magistri, qui hujus opinionis videtur fuisse.
|
|