|
Ostensa divisione malorum Angelorum a bonis per aversionem et
conversionem, hic incipit determinare ea quae consequuntur aversos et
conversos, secundum quod in eis conveniunt vel differunt; et dividitur
in partes tres: in prima determinat ea quae consequuntur eos quantum ad
naturae cognitionem; in secunda, ea quae pertinent ad potestatem, 7
dist., ibi: supra dictum est quod Angeli qui perstiterunt, per
gratiam confirmati sunt; in tertia, ea quae pertinent ad corporum
assumptionem, 8 dist., ibi: solet in quaestione versari apud
doctos, utrum Angeli omnes, boni scilicet ac mali, corporei sint.
Prima in duas: in prima determinat veritatem; in secunda movet
quaestionem ex determinatis, ibi: solet autem quaeri, utrum omnes in
isto aere caliginoso sint. Circa primum duo facit: primo ponit eorum
conditionem quantum ad naturae gradum ante peccatum; in secunda
conditionem eorum post peccatum, ibi: et tantae superbiae merito de
caelo (...) dejectus est in istum caliginosum aerem. Et primo
quantum ad locum; secundo quantum ad praelationis gradum, qui gradum
naturalium sequitur, ibi: et sicut inter bonos Angelos alii aliis
praesunt; ita et inter malos alii aliis praelati sunt. Solet autem
quaeri, utrum omnes in isto aere caliginoso sint. Hic movet
quaestionem quantum ad ea quae dicta sunt de loco: et primo determinat
eam in communi; secundo in speciali, ibi: de Lucifero autem quidam
opinantur quod ibi religatus sit. Ubi primo determinat eam quantum ad
primum Angelum; secundo quantum ad alios, ibi: aliis quoque, qui a
sanctis juste et pudice viventibus vincuntur, potestas alios tentandi
videtur adimi. Hic quinque quaeruntur: 1 de quo ordine fuit supremus
Angelus inter peccantes qui Lucifer dicitur; 2 qualiter peccatum
aliorum ad ejus peccatum se habeat; 3 de loco eis post peccatum
debito; 4 si est inter eos praelationis gradus; 5 de pugna eorum ad
nos.
|
|